Page images
PDF
EPUB

OLIERIUS Protector Reip. Anglia, &c., Serenisimo Principi

Lufitaniæ Regi. S. P. D. Serenissime Rex, amice ac fæderate, Oftendit nobis per libellum supplicem Joannes Buffield, mercator Londinensis, fe anno 1649, merces quasdam Antonio Joanni et Manueli Ferdinando Cattaneo Tamirenfibus tradidiffe, ut iis divenditis earum rationem mercatorum more fibi redderent : tum in Angliam dum navigaret, in piratas incidiffe, fpoliatumque ab iis damnum haud mediocre accepiffe : hoc audito, Antonium et Manuelem eò quod hunc interfectum cretlebant, traditas fibi merces Itatim pro fuis habuifle, adhuc etiam retinere, rationemque omnem de iis recufare; atque huic fraudi fubfecutam paulo pcst Anglicarum mercium profcriptionem obtendere; coactum fe demum fuperiore anno, hyeme media in Lusitaniam redire, sua repetere; sed frustra ; hos enim neque bona neque rationem ut reddant adduci posle ; et quod mirum fanè videatur, privatam illarum mercium poffeffionem proscriptione publica defendere: cùm videret fe ho. minem longinquum deteriore conditione cum Tamirenfibus in sua patria contendere, ad majeitatem veftram fe confugifle

conservatoris judicium, qui judicandis Anglorum caufis constitutus eft, fupplicem popofcifle; à majestate vestra rursus ad forensem illam cognitionem, unde confugerat, rejectum effe. Quod etfi per fe iniquum non est, tamen cùm perspicuum fit Tamirenses iltos vestro edicto publico ad suam privatam fraudem abuti, à majeftate veftra majorem in modum petimus, ut caufam hujus multis cafibus alllicti, ad inopiamque redacti, al conservatorem potius judicem proprium velit pro sua clementia integram remittere: quo possit inops fortunarum fuarum quod fupereft ab illorum hominum infida societate recuperare: id, re cognita, quin majestati veftræ nobiscum unà maximè placeat non dubitamus.

Weltmonasterio, ex aula nostra, die Augusti, an, 1653.

;

Serenissimo Principi LEOPOLDO Auftriæ Archiduci, Provira ciarum in Belgio sub Philippo Hispaniarum Regi Præsidi.

Serenissime Domine, Carolus Harbordus, vir equestris apud nos ordinis, per libellum supplicem ad nos detulit, fe bona quædam et suppellectilem cum ex Hollandia Brugas in ditionem vestram asportasset, de iis, ne fibi per vim atque injuriam eripiantur, inopinatò periclitari. Ea nempe, cum à Comite Suffola chienfi pro quo fe grandi ære alieno obstrinxerat, ex Anglia an. 1643. milia ad se idcirco fuissent, ut haberet, quo fibi satisfaceret, fiquid pro illo dissolvere cogeretur, a Richardo Grenvillo, qui et ipse equestris ordinis elle fertur, occupari, et quo in loco custodiebantur, effractis foribus at- que articulis poflideri : hoc folo titulo, deberi fibi nescio quid à Theophilo Suffolchiensi comite defuncto, ex quodam noftræ curiæ Cancellariæ decreto, eaque proinde bona quafi Theophili Comitis essent, eique decreto obnoxia, se referenda in tabulas curaile: cùm ex noftris legibus neque ipfe comes, qui nunc elt, et cujus hæc bona funt, eo decreto teneatur, neque bona ejus occupari aut retineri debeant : id quod ex fententia ejusdem curiæ unà cum hisce literis ad vos mifla, declaratur, quas quidem literas supradiétus Carolus Harbordus à nobis petiit, uti per eas celfitudinem vestram rogatam vellemus, ut bona illa et recensione omni, et iniqua ista Richardi Grenvilli actione, primo quoque tempore liberentur: cùm hoc contra morem jusque gentium planè fit, at cuiquam in aliena ditione ea de re actio detur, quæ in ea regione, ubi causa actionis orta est, legitimè dari non poffit. Hanc caufam ut celfitudini vestræ commendaremus, et ipsa justitiæ ratio, et prædicata passim vestra æquanimitas permovit. Quod liquo tempore usus venerit, ut de jure aut commodis veftrorum apud nos agatur, haud remiffa profecto nostra studia, immo omni tempore propenfiffima experturos vos effe polliceor. Westmonasterio.

Celsitudinis Veftræ Studiosissimus,

OLIVERIUS, Protector Reip. Angliæ, &c.

Supreme Curie Parlamenti Parisiensis. Nos commissarii magni sigilli Angliæ, &c., fupremam curiam parlamenti Parisiensis rogatam volumus curare velit uti Miles, Gulielmus, et Maria Sandys, defuncti nuper Gulielmi Sandys et Elifabetha Soamæ uxoris ejus liberi, natione Angli, ætate nondum adulta, Parisiis, ubi nunc in fupradictæ curiæ tutela funt, ad nos quamprimum redire poffint; eofque liberos Jacobo Mowato Scoto, viro probo atque honesto velit committere, cui nos hanc curam delegavimus, ut eos et inde acciperet, et ad nos huc adduceret : recipimusque, occafione hujusmodi oblata, jus idem atque æquum fubditis Galliæ quibuscunque ab hac curia redditum iri.

LITERÆ

RICHARDI PROTECTORIS

NOMINE SCRIPT E.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c., Serenissimo ac Po

tentissimo Principi Ludovico Galliarum Regi. Serenissime ac potentissime Rex, amice ac fæderate, Cum serenissimus pater meus gloriofæ memoriæ Oliverius reip. Angliæ protector, omnipotente Deo fic volente, fupremum jam diem tertio Septembris obierit, ego successor ejus in hoc magistratu legitimè declaratus, tametfi in summo mærore ac luctu, non potui tamen quin de re tanta primo quoque tempore majeftatem vestram per literas certiorem facerem, quam et mei patris et hujus reip. amicillimam hoc nuntio repentino haud lætaturam efle confido. Meum nunc est à vellra majeftate petere, de ine fic velit exiltimare, ut qui nihil deliberatius in animo habeam, quàm focietatem et amicitiam quæ gloriosislimo meo parenti veftra cum majesi ate fuit, suinma tide atque conftantia colere; ejusque federa, confilia, rationes vobiscum inltitutas eodem Itudio ac benevolentia observare ratasque habere: legatum proinde apud vos noftrum eadem qua prius poteftate præditum volo: quicquid id noftro nomine vobiscum egerit, ita accipere velitis rogo quasi à me ipso actum id effet. Veltræ denique majeftati comprecor faulta omnia.

Weltmonasterio, ex aula nostra, 5 Septemb. 1658.

[ocr errors]

Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentissime Domine, Quanquam nihil mihi acerbius accidere potuit, quàm de serenissimi et præclarissimi patris mei obitu scribere, tamen cum fciam quanti ille fecerit eminentiam vestram, quanti vos illum, neque dubitem quin eminentia vestra, cui fumma rei Gallicæ commiffa est, amici ac fæderati tam constantis tamque conjuncti mortem molestissime latura sit, permagni referre arbitratus sum, ut eam quoque, fimul cum rege, de hoc casu gravissimo per literas monerem; vobisque etiam, quoniam id æquum eft, confirmarem, me ea omnia fanctiffimè præstiturum ad quæ præstanda vobis, rataque habenda sereniffimæ memoriæ pater meus fædere tenebatur : perficiamque ut illum, utpote vobis amiciffimum omnique laude florentem, cùm amiffum meritò doletis, quàm minimè tamen quod ad fervandam focietatis fidem attinet, defideretis : cui etiam ad utriusque gentis commune bonum veftra quoque ex parte fervandæ Deus eminentiam vestram quàm diutiffimè conservet.

Westmonasterio, Septemb. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Serenissimo ac Po

tentiffimo Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Serenissime potentissimeque rex, amice ac foederate, Cum videar mihi paternam virtutem vix fatis poffe imi. tari, nisi easdem quoque amicitias colam et retinere cupiam, quas ipse et virtute sibi quæsivit, et fibi effe maxime colen, das ac retinendas judicio fingulari duxit, non est quod dubitet majestas vestra, quin eodem fe prosequi studio ac bene. volentia debeam, qua pater meus memoriæ fereniffimæ eft prosecutus. Tametfi igitur in hoc magistratus ac dignitatis initio non eo loco res noftras reperiam, ut in præfentia pof. sim ad quædam capita refpondere, quæ oratores vestri in medium protulerunt, tamen et institutum à patre fædus cum majestate vestra continuare,et arctius etiam conjungere, Vol. VI.

G

mihi

« PreviousContinue »