Page images
PDF
EPUB

ne Wilkio, duas navigationes conducta onerataque navaverit, pactum ftipendium persolvere societas reçulat: cùm cæteris qui femel tantum navigarunt, jampridem perfolutum fit. Quod cur fit factum non intelligo, nifi fi eorum judicio mercede dignior est, qui femel quàm qui bis meruerit. Vehementer itaque peto à majestate vestra, ut huic uni Alexandro, cui duplum debetur, debita navatæ operæ "satisfactio ne defiat; velitque pro authoritate sua quàm brevillimum folutionis diem damnique fimul farciendi sociis Brafiliensibus conftituere: quorum dilationibus effectum est, ut datum inde mercatori damnum mercedem ipfain jam pene superat. Deus majeftatem veftrain lætis rerum fuccesfibus contra hoftem augere indies et fortunare pergat.

Westmonasterio ex Aula nostra, 23. Feb. An, 1658.

Richardus Protector Reip. Anglia, &c., Eminentisimo Do

mino Cardinali MAZARINO.

Eminentissime domine, Per literas ad eminentiam veftram octo circiter abhinc mensibus Jun. 13 datas, caufam Petri Petti, viri et singulari probitate præditi et egregiis artibus in re navali nobis reique publicæ utilissimi, commendavimus. Ejus nave Edwardo anno 1646 à quodam Gallo, cui nomen Basconi, Thamesis in ostio, ut fcripfimus, capta, et in portu Bononiensi vendita, quanquam rex in concilio regio 4 Noveinb. anno 1647 decreverat, ut quam censuiffet consilium pecuniæ fummam damni accepti loco dandam, satisfactioni daretur, is tamen ex eo decreto nihildum se fructus percepisse ostendit. Cùm autem dubium mihi non sit, quin eninentia veftra' meo rogatu id omne mandaverit quod ad decretum illud primo quoque tempore exequendum pertineret, denuo nunc majoremque in modum peto, ut videre velit quid impedimento fit, cujusve negligentia aut contumacia factum, ut decreto regio poft annos jam decem non obtemperetur; velitque pro sua authoritate inftare, ut decreta illa pecunia, quam irrogatam jamdiu existimamus, et exigatur quamprimum, et petitori noftro folvatur. Ita rem justitiæ imprimis gratam eminentia veftra fecerit, et à me singularem prætereà gratiam inierit.

Westmonasterio, ex aula nostra, 22 Feb. 1658.

[ocr errors]

Duæ fequentes Literæ, RICHARDO abdicato, Refti

tuti Parlamenti nomine fcripti sunt.

Parlamentum Reipub. Anglia serenissimo potentissimoque Prin

cipi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorum

que Regi, &c.

Sereniffime potentissimeque rex, amice charissime, Cum visum fit Deo optimo atque omnipotenti, penes quem folum conversiones omnes regnorum, rerumque pubficarum sunt, nos pristinæ auctoritati fummæque rerum Anglicarum administrandæ reftituere, et majestatem vestram ea de re certiorem effe faciendam imprimis duximus, et vobis porro significandum, nos cùm majestatis vestræ utpote Protestantium principis potentissimi tum pacis inter vos Daniæque regem, et ipsum quoque Protestantium principem præpotentem, non fine nostra opera atque officio benevolentissimo reconciliandæ, quantum in nobis fitum eft, effe ftudiofiflimos. Volumus itaque ut internuntio nostro extraordinario, Philippo Meadowes, quo munere ab hac repub. apud majestatem vestram hactenus fungitur, idem omnino munus nostro nunc nomine prorogetur: eique adeo his noftris literis poteftatem proponendi, agendi, transigendi cum majestate vestra facimus planè eandem quæ ei proximis literis commendatitiis facta est: quicquid ab eo transactum nostro nomine atque conclusum erit, id ratum nos esse habituros, Deo bene juvante, nostra fide fpondemus. Deus ille majestatem vestram quam diutiffime confervet, rebus Protestantium columen atque præsidium.

Guil. Lenthall, Prolocutor Parlamenti

Reipub. Angliæ. Westmonasterio, Maï 15, an. 1659.

Parlamentum Reipub. Angliæ Serenissimo Principi FREDERICO

Daniæ Regi.

Serenissime rex, amice chariffime, Cum voluntate ac nutu fummi rerum omnium moderatoris Dei opt. max. factum sit ut nos demùm restituti, priftinum locum atque munus in republica gerenda obtineamus, placuit imprimis ea de re nec majestatem vestram, utpote vicinum nobis et amicum regem, esse celandam, et quem ex adversis rebus vestris capiamus dolorem simul effe fignificandum : id quod ex eo studio eaque diligentia nostra facile perspicietis quam ad pacem inter majestatem vestram regemque Sueciæ reconciliandam et adhibemus nunc, et, quoad opus erit, adhibebimus. Quapropter internuntio noftro ad fereniffimum Suecorum regem extraordinario Philippo Meadowes negotium dedimus, ut majestatem vestram his de rebus nostro deinceps nomine adeat, ea communicet, proponat, agat atque transigat, quæ commiffa fibi à nobis et mandata effe oftendet. Quam ei fidem majeftas vestra hoc in munere habuerit, eam nobismetipfis habere se credat, rogamus. Deus majestati vestræ ex iftis omnibus rerum suarum difficultatibus, in quibus tamen forti et mag1o animo versatur, felicem lætumque exitum primo quoque tempore concedat.

Guil. Lenthall, prolocutor Parlamenti

Reipub. Angliæ. Westmonasterio, Maii 15, an. 1659.

SCRIPT UM

DOM. PROTECTORIS Reipublicæ Angliæ, Scotiæ,

Hiberniæ, &c.

Ex Consensu atque Sententia Concilii sui editum :

In quo hujus Reipublica Causa contra Hispanos jufta elle

demonstratur.

[ocr errors][merged small]

Quibus causis adducti, quasdam insulas in Occidentali India, ab Hispanis jam antea occupatas, adorti nuper fimus, eas et justas esse et rationi quam maximè consentaneas nemo est quin facile intelligat, qui modò fecum reputaverit, quemadmodum rex ille, ejúsque subditi erga gentem Anglicanam in illo tractu Americano semper fe geflerint ; non alium nempe ad modum nisi perpetuò planè hostilem ; qui modus fefe gerendi ab ipsis et initium habuit injustissimum, et ab eo tempore contra gentium commune jus, contra fæderum peculiares inter Anglos atque Hispanos leges eadem est prorsùs ratione continuatus.

Fatendum quidem est Anglos, his annis proximis, vel iniqua æquo animo ferè pertuliffe, vel se duntaxat defendisse ; unde forsitan potest fieri, ut nonnulli de illa nuper in Occidentalem Indiam nostræ claffis profectione ita fentiant, quafi de bello à nobis ultrò incæpto atque illato, non quasi de eo, quod re quidem vera ab Hispanis ipfis et primò ortum atque conflatum, et (quanquam hæc refpublica, quod in fe erat, confirmandæ pacis, et commercii iis in locis habendi causa nihil prætermisit) ab iisdem hactenus continuatum fummoque studio gestum reperietur : qui quoties oblata fibi occasio est, nullam omnino juftam ob causam, nulla injuria lacessiti, occidere, trucidare, imo fedatis nonnunquam animis obtruncare noftros illic homines,

quos

quos visum est, bonis etiam atque fortunis direptis, coloniis habitationibusque deletis, navibus, fi quas per illa maria offendunt, captis, hoftium imò prædonum in numero habere non definunt. Illius enim nominis opprobrio omnes cujuscunque gentis, præter se folos, afficiunt, qui illa maria navigare audeant. Neque hoc alio jure aut meliore se facere intelligunt, quam Papæ nescio qua donatione nixi, et quod partes quafdam illius occidentalis plagæ ipsi primi omnium fcrutati funt: quo nomine ac titulo novi illius orbis jus omne, ac ditionem univerfam ad se folos pertinere contendunt: de quo titulo fane quàm absurdo copiofiùs dicendi locus erit, cùm ad expendendas eas causas veniemus, cur Hispani exercere omne genus hostilitatis in noftros illic homines ufque eo licere fibi arbitrentur, ut qui illas in oras aut tempestate appulsi, aut naufragio ejecti, alióve simili casu delati funt, eos non ut captivos ad vincula folùm, fed in servitutem etiam redigant, ipsi tamen ruptam fibi pacem etiam in Europa, et graviffimè violatam existiment, fi Angli vicissim, paria reddendi, resque fuas repetendi causa, quicquam iis in locis contra eos moliuntur.

Verum, etiamfi Hifpaniæ regis apud nos legati, Hispanica factione, quæ semper in confilio regis proximi, patrisque ejus plurimum potuit, confisi, siquid Angli hoc in genere feciffent, levissimis de causis querimonias et poftulationes iniquas et ridiculas afferre non dubitarint; illi tamen reges, Hifpanis licet nimium addicti, fuorum subditorum conftringi noluerunt manus, ubi Hispani suas effe folvendas existimarunt: imò vim vi propulfare, et Hispanos, qui ad pacem

iis in locis servandam perduci nullo modo potuerunt, in hoftium numero habere suis permiserunt. Adeò ut anno circiter millefimo fexcentesimo et quadragesimo cum hæc res in concilio regis proximi agitata esset, poftularetque Hifpanorum legatus ut naves quædam in Americam profecture, et in oftio fluminis vela jam facere paratæ prohiberentur, propterea quòd hostilitatis in Hifpanos illic exercendæ potestate essent instructæ, fimulque ipfe jus commercii in Occidentali India habendi poftulantibus per confiliarios quofdam regis, ad eam rem constitutos, Anglis denegaret, placuit ut illæ naves institutum iter suum perfequerentur, quod et factum est,

Hactenus

« PreviousContinue »