Page images
PDF
EPUB

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER QUINTUS.

INTEREA medium Aeneas iam classe tenebat
Certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat,
Moenia respiciens, quae iam infelicis Elissae
Conlucent flammis. Quae tantum accenderit ignem
Causa latet; duri magno sed amore dolores
Polluto, notumque, furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.
Ut pelagus tenuere rates, nec iam amplius ulla
Occurrit tellus, maria undique et undique caelum,
Olli caeruleus supra caput adstitit imber,

Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:

Heu! quianam tanti cinxerunt aethera nimbi? 'Quidve, pater Neptune, paras?' Sic deinde locutus Colligere arma iubet, validisque incumbere remis, Obliquatque sinus in ventum, ac talia fatur: 'Magnanime Aenea, non, si mihi Iuppiter auctor 'Spondeat, hoc sperem Italiam contingere caelo. 'Mutati transversa fremunt et vespere ab atro 'Consurgunt venti, atque in nubem cogitur aer. 'Nec nos obniti contra, nec tendere tantum 'Sufficimus. Superat quoniam Fortuna, sequamur, 'Quoque vocat, vertamus iter. Nec litora longe Fida reor fraterna Erycis portusque Sicanos, 'Si modo rite memor servata remetior astra.' Tum pius Aeneas: 'Equidem sic poscere ventos

5

ΙΟ

15

20

25

'Iamdudum et frustra cerno te tendere contra.
'Flecte viam velis. An sit mihi gratior ulla,
'Quove magis fessas optem demittere naves,
'Quam quae Dardanium tellus mihi servat Acesten,
Et patris Anchisae gremio complectitur ossa?'
Haec ubi dicta, petunt portus, et vela secundi
Intendunt Zephyri; fertur cita gurgite classis,
Et tandem laeti notae advertuntur arenae.

[ocr errors]

At procul excelso miratus vertice montis
Adventum sociasque rates occurrit Acestes,
Horridus in iaculis et pelle Libystidis ursae;
Troia Crimiso conceptum flumine mater

Quem genuit. Veterum non inmemor ille parentum
Gratatur reduces et gaza laetus agresti
Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.
Postera cum primo stellas oriente fugarat

Clara dies, socios in coetum litore ab omni

Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur :

30

35

40

'Dardanidae magni, genus alto a sanguine divom, 45 'Annuus exactis completur mensibus orbis,

'Condidimus terra, maestasque sacravimus aras.

'Ex quo reliquias divinique ossa parentis

'lamque dies, nisi fallor, adest, quem semper acerbum, 'Semper honoratum, sic di voluistis, habebo. 'Hunc ego Gaetulis agerem si Syrtibus exsul, 'Argolicove mari deprensus, et urbe Mycenae, 'Annua vota tamen sollemnesque ordine pompas 'Exsequerer, strueremque suis altaria donis. 'Nunc ultro ad cineres ipsius et ossa parentis, 'Haud equidem sine mente reor, sine numine divom, 'Adsumus, et portus delati intramus amicos.

50

55

'Ergo agite, et laetum cuncti celebremus honorem ;
Poscamus ventos, atque haec me sacra quotannis
'Urbe velit posita templis sibi ferre dicatis.
'Bina boum vobis Troia generatus Acestes
'Dat numero capita in naves; adhibete Penates
'Et patrios epulis et quos colit hospes Acestes.
'Praeterea, si nona diem mortalibus almum
'Aurora extulerit radiisque retexerit orbem,
'Prima citae Teucris ponam certamina classis;

60

65

'Quique pedum cursu valet, et qui viribus audax
'Aut iaculo incedit melior levibusque sagittis,
'Seu crudo fidit pugnam committere caestu,

'Cuncti adsint, meritaeque exspectent praemia palmac. 70 'Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.' Sic fatus velat materna tempora myrto. Hoc Helymus facit, hoc aevi maturus Acestes, Hoc puer Ascanius, sequitur quos cetera pubes. Ille e concilio multis cum milibus ibat

75

Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchesia Baccho

Fundit humi, duo lacte novo, duo sanguine sacro,
Purpureosque iacit flores, ac talia fatur:

'Salve, sancte parens, iterum; salvete, recepti

80

'Nequiquam cineres, animaeque umbraeque paternae. 'Non licuit fines Italos fataliaque arva,

85

[ocr errors]

'Nec tecum Ausonium, quicumque est, quaerere Thybrim.'
Dixerat haec, adytis cum lubricus anguis ab imis
Septem ingens gyros, septena volumina traxit,
Amplexus placide tumulum, lapsusque per aras;
Caeruleae cui terga notae, maculosus et auro
Squamam incendebat fulgor, ceu nubibus arcus
Mille iacit varios adverso sole colores.
Obstipuit visu Aeneas: ille agmine longo
Tandem inter pateras et levia pocula serpens
Libavitque dapes, rursusque innoxius imo
Successit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori instaurat honores,
Incertus, Geniumne loci famulumne parentis
Esse putet: caedit binas de more bidentes,
Totque sues, totidem nigrantes terga iuvencos;
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchisae magni manesque Acheronte remissos.
Nec non et socii, quae cuique est copia, laeti
Dona ferunt, onerant aras, mactantque iuvencos:
Ordine aena locant alii, fusique per herbam
Subiciunt veribus prunas, et viscera torrent.
Exspectata dies aderat, nonamque serena
Auroram Phaethontis equi iam luce vehebant,
Famaque finitimos et clari nomen Acestae

95

100

105

Excierat: laeto complerant litora coetu,
Visuri Aeneadas, pars et certare parati.
Munera principio ante oculos circoque locantur
In medio, sacri tripodes viridesque coronae
Et palmae pretium victoribus, armaque, et ostro
Perfusae vestes, argenti aurique talenta :
Et tuba commissos medio canit aggere ludos.
Prima pares ineunt gravibus certamina remis
Quattuor ex omni delectae classe carinae :
Velocem-Mnestheus agit acri remige Pristim,
Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi,
Ingentemque Gyas ingenti mole Chimaeram,
Urbis opus, triplici pubes quam Dardana versu
Impellunt, terno consurgunt ordine remi;
Sergestusque, domus tenet a quo Sergia nomen,
Centauro invehitur magna, Scyllaque Cloanthus
Caerulea, genus unde tibi, Romane Cluenti.

Est procul in pelago saxum spumantia contra
Litora, quod tumidis submersum tunditur olim
Fluctibus, hiberni condunt ubi sidera Cori;
Tranquillo silet, immotaque attollitur unda
Campus, et apricis statio gratissima mergis.
Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam
Constituit signum nautis pater, unde reverti
Scirent et longos ubi circumflectere cursus.

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

Tum loca sorte legunt, ipsique in puppibus auro
Ductores longe effulgent ostroque decori;
Cetera populea velatur fronde iuventus,
Nudatosque humeros oleo perfusa nitescit.
Considunt transtris, intentaque bracchia remis:
Intenti exspectant signum, exsultantiaque haurit
Corda pavor pulsans laudumque arrecta cupido.
Inde ubi clara dedit sonitum tuba, finibus omnes,
Haud mora, prosiluere suis: ferit aethera clamor
Nauticus; adductis spumant freta versa lacertis.
Infindunt pariter sulcos, totumque dehiscit
Convolsum remis rostrisque tridentibus aequor.
Non tam praecipites biiugo certamine campum
Corripuere ruuntque effusi carcere currus;
Nec sic immissis aurigae undantia lora

135

140

145

Concussere iugis, pronique in verbera pendent.
Tum plausu fremituque virum studiisque faventum
Consonat omne nemus, vocemque inclusa volutant
Litora; pulsati colles clamore resultant.

Effugit ante alios primisque elabitur undis

150

155

Turbam inter fremitumque Gyas; quem deinde Cloanthus
Consequitur, melior remis, sed pondere pinus
Tarda tenet. Post hos aequo discrimine Pristis
Centaurusque locum tendunt superare priorem;
Et nunc Pristis habet, nunc victam praeterit ingens
Centaurus, nunc una ambae iunctisque feruntur
Frontibus, et longa sulcant vada salsa carina.
Iamque propinquabant scopulo, metamque tenebant,
Cum princeps medioque Gyas in gurgite victor
Rectorem navis compellat voce Menoeten:

[ocr errors]

Quo tantum mihi dexter abis? huc dirige gressum ;
'Litus ama, et laevas stringat sine palmula cautes;
Altum alii teneant.' Dixit: sed caeca Menoetes
Saxa timens proram pelagi detorquet ad undas.
'Quo diversus abis?' iterum, 'pete saxa, Menoete,'
Cum clamore Gyas revocabat; et ecce Cloanthum
Respicit instantem tergo et propiora tenentem.
Ille inter navemque Gyae scopulosque sonantes
Radit iter laevom interior, subitoque priorem
Praeterit et metis tenet aequora tuta relictis.
Tum vero exarsit iuveni dolor ossibus ingens;
Nec lacrimis caruere genae; segnemque Menoeten,
Oblitus decorisque sui sociumque salutis,

In mare praecipitem puppi deturbat ab alta:
Ipse gubernaclo rector subit, ipse magister,
Hortaturque viros, clavomque ad litora torquet.
At gravis, ut fundo vix tandem redditus imo est
Iam senior madidaque fluens in veste Menoetes
Summa petit scopuli siccaque in rupe resedit.
Illum et labentem Teucri et risere natantem;
Et salsos rident revomentem pectore fluctus.
Hic laeta extremis spes est accensa duobus,
Sergesto Mnestheique, Gyan superare morantem.
Sergestus capit ante locum scopuloque propinquat,
Nec tota tamen ille prior praeeunte carina;

160

165

170

175

180

185

« PreviousContinue »