LIBRORUM ILLUSTRISSIMI VIRI CA ROLI H E N R I C I LEGATI EXTRAORDINARII. Bibliopola Parisiensi. PARISIIS, Jacobæa, ad insigne Stellæ. MDCCXXXVIII. ex RÆSTANTIORES inter Bibliothecas quòd dignum adscribamus locum Bibliothecæ Ill. Comitis de Hoym, à nemine litterato improbatum fore speramus. Præfulget etenim illa , non modò optimorum Scriptorum & rarissimarum Editionum delectu, verùm & Exemplarium elegantia tàm interiore quàm externa. Illam, Vir iste Litterarum amans& cultor, Librorum etiam in quovis genere exquisitiorum indagator expertas ingenti sumptu ac indefeffo labore inftruxerat octodecim annorum spacio. Quot & quantas opes conquisiverit ex Thesauro Colbertino, Thesauro Fayano , & aliis Bibliothecis tàm in Gallia quàm apud Exteros celebrioribus ab anno 1717. subhastatis, præsens Catalogus amplissimè declarabit. Liceat tamen in hoc præloquio Bibliothecæ notitiam adumbrare, & singularia quædam ex plurimis advertere. Agmen Theologicum ducunt Scriptores sacri, quos eminent Editiones selectæ Veteris e Novi Testamenti variis linguis numero ferè ducentæ , præcipuè Polyglotta WALTONI Carta regia : Latina Moguntina, anno 1462. in membranis excusa ; necnon & altera anni 1469:Sixtinæ anni 1590. Exemplar ex septem Parisiis extantibus unicum Carta majore: Gallica OlivETANI, Novoca ftrenfis anni 1535: Gallica MARESIORUM, Carta inter |