Page images
PDF
EPUB

Neronianae de urbis incendio et de causa et extensione primae persecutionis, quaestio de iuridico fonte persecutionum et de imperatorum rescriptis et decretis ad persecutiones spectantibus, quaestio de cathedra (commoratione, morte) Romana S. Petri, quaestio de Legione fulminatrice, quaestiones de visione et baptismo Constantini M. Sequuntur causa Liberiana, quaestio de paenitentia Theodosii, quaestio de Leone et Attila, causa Honorii Papae. Constat autem non solum hos sed etiam alios huius libelli textus multos facile et cum fructu ad exercitia quae dicuntur seminaristica adhiberi posse.

3. Tertium corollarii modo magis secutum quam intentum est, ut his textibus, ex plurimis antiquae Ecclesiae scriptoribus collectis, efficeretur quasi quaedam Chrestomathia patristica, parva illa quidem atque modesta neque singulorum semper auctorum auctoritati accommodata, quae tamen ideam saltem aliquam illorum operum etiam iis suggereret, quibus ad plura amplioraque gustanda otium deesset.

Ipsa porro textuum selectio utrum ubique apte facta sit necne, sine dubio disputari potest. Multa, quae initio notaveram, postea, ne libellus crassior fieret, omittere coactus sum. Sed quoniam plurima ex iis, quae afferuntur, ab omnibus fere adhiberi solent, spero fore, ut ab omnibus quoque approbentur. De aliis vero vel delendis vel addendis humanissime rogo, ut ii, ad quos pertinet, sententiam dicere velint. Etiam de litteratura quae dicitur ad singula capita addenda aliquamdiu dubitavi. Tandem, quia in omnibus libris, qui de historia ecclesiastica agunt, abundanter praeberi solet, eam interim saltem taceri posse putavi, postea, si forte desiderabitur, pro rata parte suppleturus.

Ad dogmatum historiam conferre quamquam per se non intendebatur, nihilominus, cum multae in historia antiqua dogmaticae quaestiones intercedant, factum est, ut tales textus non pauci exhibeantur. Textus tamen, qui in Enchiridio cl. v. Densinger, nuper a P. Cl. Bannwart de integro edito, inveniuntur, paucissimis exceptis non repetivi, sed, si opus erat, ad illam collectionem studiosum lectorem remisi.

Textus secundum optimas editiones redduntur. Graecis textibus latina versio adiungitur. In latinis tex

tibus hodiernam scribendi rationem adhibui, nisi forte aliquoties speciminis causa antiquus modus retinendus erat. Editiones, e quibus textus desumpti sunt, in fine uniuscuiusque fragmenti indicantur. Quodsi complures bonae concurrebant, ea, quam secutus sum, primo loco nominatur. Parvi numeri marginales ad proximos quosque textus, sive antecedentes sive subsequentes, qui de eadem vel simili materia agunt, lectorem referunt.

Haec habui, quae dicerem. Restat, ut omnibus quidem, qui me in hac collectione facienda consilio et opere iuverunt, praesertim vero iis ex carissimis fratribus et discipulis meis, qui tum ad textus varios transcribendos tum ad schedas impressas mecum perlegendas atque corrigendas infatigabili alacritate praesto erant, etiam hoc loco ex animo gratias agam.

Valkenburg, (L.) Hollandiae, e collegio S. Ignatii, die festo Assumptionis B. V. Mariae 1910.

AD SECUNDAM ET TERTIAM EDITIONEM.

Quod fretus rei bonitate exspectaveram, id mea spe etiam prius et amplius contigit. Nam biennio post primam editionem vix elapso altera atque tertia ut pararetur postulatum est. Accedit, quod viri docti non pauci opusculum nostrum magna cum benevolentia susceperunt multisque atque pretiosis animadversionibus ad eius emendationem contulerunt. Quibus omnibus ex animo gratias ago, nec dubito quin nova editione lustrata me pro viribus desideriis suis satisfecisse concedant.

Haec autem potissimum consideratione digna habeantur: Ac primum quidem exterior libelli species nonnihil mutata invenietur. Adhibita enim charta tenuiore volumen tertia fere parte diminutum est. Praeterea latinam versionem textibus graecis non iam iuxtaponendam sed subscribendam esse putavi ideo, quo facilius potiusque in illorum sensum inquireret studiosus lector, priusquam ad versionis opem confugeret. Unde alterum etiam emolumentum evenit, ut propter minores litteras latinas, quae sub linea haberi poterant, tot saltem pagi

narum spatium evacuaretur, quot ad novos textus addendos opus erant.

Crevit autem collectio numeris centum et octo hunc in modum:

Additi sunt ex scriptoribus Papias Hierapolitanus, Hermas Romanus, Marcus Aurelius imp., Minucius Felix, Galerius imp., Serapion Thmuensis, Siricius p., Benedictus a Nursia. Aliorum vero scriptorum complurium textus completi sunt, praesertim ii, qui agunt de Evangeliis, de persecutionibus, de sacramentis, de episcopis, de auctoritate Ecclesiae. Quattuor epistulis suspectis Liberii p. anteposui quattuor illas genuinas, ex quibus de istis iudicari solet. Ex venerabili Regula benedictina praeter initium elegi capitula de officio divino peragendo etiam ideo, quod novissima Breviarii Romani redactio sponte ad comparationem faciendam invitat. Regulis autem de Opere Dei» allatis altera de Opera manuum» abesse non debebat.

Porro cum ea quae de inventione s. crucis et de sacerdote paenitentiario refert Sozo menus ab historia ecclesiastica Socratis pendeant, huic ius prioratus restitutum est. Varii textus, ut Palladii et Theodoreti, secundum novissimas editiones redditi, nonnullorum numerorum tituli argumento accuratius accommodati sunt. Versio latina revisa et passim emendata est. Index alphabeticus ita evolutus est, ut etiam per se ipse cum fructu legatur. Denique postquam aliqui auctores ad hoc Enchiridium citatis numeris marginalibus suos lectores remittere coeperunt, Concordantia numerorum veteris et novae editionis opus erat, quae in fine libri datur. Sed mihi propositum est, in posterum, quamvis novi textus addendi sint, fixos hac editione numeros non mutare.

Fuerunt etiam, qui plures textus dogmaticos optarent. His nunc abunde satisfactum esse puto tertio illo plenissimoque Enchiridio patristico a P. M. I. Rouët de Fournel, S. J., ex eadem officina Herderiana denuo edito, quo praestantissima quaeque patristicae traditionis documenta collecta atque per optimos indices, praesertim illum theologicum-systematicum, studiosorum iuvenum usui patefacta sunt. Chronologiam vero exactam Romanorum Pontificum, scriptorum cum occidentalium tum orientalium, haeresum atque conciliorum praebent Tabulae

fontium traditionis christianae (ad annum 1563) nuper a P. I. Creussen, S. J., collectae (Friburgi 1911, Herder).

Tandem clarissimos illos viros, qui ad hanc editionem gratissimam opem contulerunt, aliosque omnes quorum interest, humanissime rogo, ut mihi pro futura quoque consiliis suis monitisque auxilio venire velint.

In Ascensione Domini, 1 Maii 1913.

AD QUARTAM EDITIONEM.

Aucta est haec editio numeris circiter quinquaginta, qui tamen ita suis quique locis inserti sunt, ut numeri antiqui minime mutarentur. Emendata est iterum nonnullis locis versio latina. Parvi numeri marginales, supra pagina VII laudati, omissi sunt, quoniam Index alphabeticus in fine positus omnino dicebatur sufficere.

In Assumptione B. V. Mariae 1923.

BT

CB

CV

D

Hard.

Hf.

HL

ABBREVIATIONES.

Bibliotheca scriptorum graecorum et romanorum Teu bneriana (Lipsiae).

= (Collectio Berolinensis) Die griechischen christlichen Schriftsteller der ersten drei Jahrhunderte herausg. von der Kirchenväter-Kommission der Königl. preuß. Akademie der Wissenschaften (zu Berlin), Leipzig 1897 ff, J. C. Hinrichs. (Corpus Vindobonense) Corpus Scriptorum ecclesiasticorum latinorum editum consilio et impensis Academiae litterarum caesareae Vindobonensis. Vindobonae 1866 sqq. Apud Geroldi filium.

[ocr errors]

= Denzinger-Bannwart, Enchiridion Symbolorum, Definitionum et Declarationum de rebus fidei et morum. Editio 14/15, quam curavit I. B. Umberg S. J., Friburgi Br. 1922, Herder.

Conciliorum collectio regia maxima, ad P. Philippi Labbei et P. Gabrielis Cossartii e Societate Iesu labores, haud modica accessione facta etc. studio P. Ioannis Harduini ex eadem Societate Iesu presbyteri, Parisiis 1715 sqq, ex Typographia regia.

=

Conciliengeschichte, nach den Quellen bearbeitet von Karl Joseph von Hefele, der Philosophie und Theologie Doktor, Bischof von Rottenburg. 2. Auflage. Freiburg 1873 ff, Herder. = (Hefele-Leclercq) Histoire des Conciles d'après les documents originaux par Ch. J. Hefele.... Nouvelle traduction française... corrigée et augmentée de notes critiques et bibliographiques par Dom H. Leclercq, Bénédictin de Farnborough. Paris 1907 ss, Letouzey et Ané.

Lauchert Die Kanones der wichtigsten altkirchlichen Concilien nebst den apostolischen Kanones, herausg. von Dr. Friedrich Lauchert, Freiburg Br. 1896, Mohr.

MG

ML
Msi

Patrologiae cursus completus, series graeca, accurante I. P. Migne. Parisiis 1857 sqq.

[ocr errors]

Eiusdem series latina. Parisiis 1844 sqq.

Sacrorum Conciliorum nova et amplissima collectio, in qua praeter ea, quae Phil. Labbeus et Gabr. Cossartius S. J. et novissime Nicolaus Coleti in lucem edidere, ea omnia insuper suis in locis optime disposita exhibentur, quae Ioannes Dominicus Mansi, Lucensis, Congregationis Matris Dei, evulgavit. Florentiae 1759 sqq, Ant. Zatta.

Otto =

Corpus Apologetarum christianorum secundi saeculi edidit Io. Car. Th. eques de Otto, Ienae 1877 sqq, Dufft.

Nisi aliud indicatur, uncis rotundis ( ) includuntur parentheses auctoris, quadratis [ ] ea quae editoribus expungenda vel explicanda, triangulis <> quae addenda esse videbantur.

« PreviousContinue »