Page images
PDF
EPUB

militabit Ecclesia generalis. Ne igitur ii, qui nondum ad agnitionem veræ fidei pervenerunt, alicujus dubietatis scrupulo retardentur, pro minus ad agnoscendam veri luminis claritatem corde pariter et animo convertantur, devotionem vestram rogandam duximus et monendam, per Apostolica vobis scripta mandantes, quatenus universis hominibus vestræ gentis qui vobis consanguinitate, vel quacumque notitia sunt conjuncti, et etiam omnibus tam longe, quam prope positis, prout vobis possibilitas aderit, intimetis, nos firmum habere propositum, tam conversos, quam etiam favente Domino convertendos in omni libertate fovere, et ab injuriis omnium molestias eisdem inferentium, vel gravamen, quantum gratia divina permittet, protectionis Apostolicæ munimine defensare, et quod eos, quantum in nobis est, numquam alicujus gravari dominio vel jugo patiemur subjici servitutis.

Datum Viterbii, octavo idus maii, pontificatus nostri anno quarto.

CXXVII

Ad magistrum Rocabertum Sancti Victoris et alios monachos.

12 maii 1220.

[Ripolli, Bullar, Prædicatorum, I, 10, n. 16.] Mandat eis omnibus ut proficiscantur cum fratre Dominico priore ordinis Prædicatorum ad prædicandum verbum Dei quibus expedire viderit. Honorius episcopus servus servorum Dei dilectis filiis, magistro Rocaberto Sancti Victoris, Vincentio de Sillia, Castorgio de Mansu, Josepho de Flore, Jacobo Vallis Umbrosæ, et Dominico de Aquilari, monasteriorum monachis, salutem et apostolicam benedictionem.

Quia qui seminant super aquas, et qui frumentum abscondunt, in populo maledicuntur, consulte agitis, si talentum vobis a Deo creditum in sudario non ligatis, quum a nemine accendatur lucerna et ponatur sub modio, sed super candelabrum, ut cunctis qui in domo sunt luceat, statuatur. Quum ergo dilectus frater Dominicus prior ordinis Prædicatorum magnum credat animarum provenire fructum, si quam recepistis a Domino prædicationis gratiam, juxta suam erogetis providentiam utilitatibus proximorum, discretioni vestræ per Apostolica

scripta mandamus, quatenus pro illius amore, qui propter nimiam caritatem, qua dilexit nos, de secreto Patris ad publicum humanæ conditionis exivit, proficiscamini cum ipso fratre Dominico ad proponendum, quibus expedire viderit, verbum Dei, quo lumine veritatis ostenso, errantes ad viam veritatis revertantur, scientes quod vos concessimus fratri prædicto, ut eidem in ministerio verbi Dei cooperari teneamini, proprium semper habitum deferendo.

Datum Viterbii, IV idus maii, pontificatus nostri anno quarto.

CXXVIII

Ad episcopum et abbatem Sanctæ Mariæ Wratislaviensis.

13 maii 1220.

[Theiner, Monumenta Poloniæ, I, 11, n. 22.] Mandat eis ut convocent capitulum Gneznense ad eligendum episcopum.

Honorius episcopus servus servorum Dei venerabili fratri... episcopo et dilecto filio... abbati Sanctæ Mariæ Wratislaviensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Vacante Gneznensi ecclesia, venerabili fratri nostro... Cracoviensi episcopo notæ probitatis, et claræ famæ viro, duximus injungendum, ut assumeret onus regiminis ecclesiæ memoratæ. Verum quia idem episcopus postulavit instanter, ne id oneris imponeremus eidem, nos provisioni ejusdem ecclesiæ tanto studiosius intendentes, quanto ex defectu pastoris majoribus dispendiis dicitur subjacere, discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, ejusdem capitulum auctoritate nostra convocantes ad locum competentem et tutum, injungatis eisdem, ut de persona, quæ hujusmodi congruat oneri et honori, sibi provideat infra quadraginta dies, postquam a vobis commoniti fuerint, canonice in pastorem. Quod si forte non fecerint, vos ex tunc, ne sæpedicta ecclesia diutius viduitatis incommoda patiatur, personam tanto congruentem officio auctoritate nostra, sublato appellationis obstaculo, præficiatis eidem, contradictores per censuram ecclesiasticam, appellatione postposita, compescentes. Quod si non ambo, alter vestrum, etc... Datum Viterbii, III idus maii, pontificatus nostri anno quarto.

CXXIX

Ad Obizzonem episcopum Parmensem, archidiaconum et archipresbyterum Reginenses.

13 maii 1220.

[Savioli, Ann. Bologn., II, 11, 428.] Mandat ut Bononiensis ad abroganda statuta contra libertatem scholarium hactenus habitam ab ipsis edita compellant.

Statutis civitatis Bononiensis factis contra scholares olim nobis exhibitis, potestati et populo ejusdem dedimus in præceptis, ne scholares prædictos contra libertatem hactenus habitam occasione statutorum ipsorum, quæ velut iniqua duximus reprobanda, de cætero non molestarent, libertatem eorum quomodolibet infringendo, universitatem eorum nihilominus exhortantes ut, consideratis utilitatibus et honoribus provenientibus eidem ex scholaribus ipsis, per statuta hujusmodi non molestarent eosdem, nec facerent de cætero molestari, super eorum observatione præstitum, cum illicitum fuerit, remittendo quod ipsis facere differentibus, dilecti filii R. doctor decretorum et O. de Tonnengo viri litterati, providi et fideles pro universitate ipsorum scholarium nostram præsentiam adierunt, super iis Apostolicæ provisionis remedium implorantes. Porro dilecti filii Hugo legum doctor, et Fridericus viri providi et fideles perversitatem hujusmodi statutorum conati multipliciter palliare, tandem duo ex statutis ipsis, videlicet de rectoribus et lectoribus extraordinariis, in nostræ dispositionis beneplacito libere posuerunt, supplicantes, ut super aliis providere paterna sollicitudine dignaremur. Quia igitur statuta omnia quæ in litteris nostris prius ad ipsos, hac de causa directis, plenius continentur, merito reprobavimus, quare eis non decet illis de cætero inhærere, devotionem eorum monendam duximus et hortandam, per Apostolica eis scripta mandantes, quatenus attendentes quod scholares ipsos benignitate retinere possunt, melius quam duritie, quæ facit ut multi etiam naturalem soli dulcedinem derelinquant, statuta ipsa de eorum capitulario penitus deleant, ac juramentum super illorum observatione præstitum dictæ potestati, cum ad observationem ejus tanquam illiciti, minime teneatur, remittentes omnino per statuta eadem vel

similia, studium, quo in civitate eadem florente, civitas ipsa floret, non turbent de cætero, nec turbare aliquatenus faciant, sed scholares ipsos honorificentiis consuetis et bonis conditionibus (quæ via erit tutior et potentior) curent ad terræ suæ gloriam et commodum retinere. Quocirca mandamus, quatenus si quod mandamus de stat. ipsis delendis adimplere distulerint ultra mensem, vel ipsorum scholarium de cætero infringent libertatem, vos eosdem tam ad statuta delenda quam ad libertatem eorumdem scholarium conservandam, per censuram ecclesiasticam, appellatione remota, compellantur. Quod si non omnes his exsequendis poteritis interesse duo vestrum ea nihilominus exsequantur. Datum Viterbii, III idus maii, pontificatus nostri anno quarto.

CXXX

Ad abbatem et conventum Sancti Thoma in Scotia.

13 maii 1220.

[Theiner, Mon. Hungariæ et Scot., 15, n. 33.] Conventus S. Thomæ martyris in Scotia una cum possessionibus suis sub protectione Apostolica Sedis recipitur.

Honorius episcopus, dilectis filiis abbati et conventui S. Thomæ martyris in Scotia, salutem.

Cum a nobis petitur, etc.; eapropter, etc., usque concurrentes assensu. Monasterium S. Thomæ martyris, et personas inibi Domino famulantes cum omnibus bonis, quæ in præsentiarum rationabiliter possidet, aut in futurum, præstante Domino, justis modis poterit adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem de Turfred et de Inverhugim, de Alberkerdover, de Havetvisel, de Munifoth, de Aberruthi, de Stratitteen, de Morians et de Kerimur ecclesias et Glaskelem et de Kendeldures terras, terram inter Heikar et Kaledove, terram de Ballisac, totum nemus de Trostauch, unam annuam marcam argenti nobis a claræ memoriæ Fergen comite de Bukam pia liberalitate concessam, et unam annuam et dimidiam marcham argenti in piscaria de Hur, necnon homines, terras, pascua, possessiones, libertates et immunitates et alia bona vestra, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, et in authenticis episcoporum diocesanorum, regum, co

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

et humiles filios, ex assuetæ pietatis officio, propensius diligere consuevit et, ne pravorum hominum molestiis agitentur, eos, tanquam pia mater, suæ protectionis munimine confovere. Eapropter, dilecti in Domino filii, vestris justis postulationibus grato concurrentes assensu, personas et ecclesiam vestram cum omnibus bonis, quæ in præsentiarum possidetis aut in futurum. justis modis, præstante Domino, poteritis adipisci, sub beati Petri et nostra protectione suscipimus. Specialiter autem de Waltchirchen, de Wachan et de Veklabruche possessiones cum pertinentiis suis ac alia bona ecclesiæ vestræ pia fidelium liberalitate collata, sicut ea omnia juste ac pacifice possidetis, vobis et ecclesiæ præfatæ per vos auctoritate Apostolica confirmamus et præsentis scripti patrocinio communimus. Nulli ergo, etc.; si quis autem, etc. Datum Viterbii, XI kal. junii, pontificatus nostri anno quarto.

CXXXV

Ad capitulum Narniensen.
23 mai 1220.

[Ughelli, Italia Sacra, t. 1016.] Electionem magistri Joannis in episcopum confirmat, et ab impetitione quorumdam canonicorum absolvit eos, qui hanc electionem fecerant.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, capitulo Narniensi, salutem et apostolicam benedictionem.

Gerardus clericus, procurator ecclesiarum S. Mariæ Majoris, et S. Mariæ in insula Narniensis procuratore, et concanonico vestro, in nostra præsentia constituto, electionem a vobis de dilecto filio magistro Joanne in vestra ecclesia celebratam cassari postulavit instanter, proponens eamdem post legitimam eorum appellationem præsumptam, cum pars eorum ad Sedem Apostolicam appellasset, ne ad electionem præsumeretis procedere sine ipsis, qui volebant, ac debebant, secundum loci consuetudinem, interesse. Nos autem auditis, et intellectis, quæ ab utriusque partis procuratoribus fuere proposita coram nobis, vos ab impetitione ipsorum, de fratrum nostrorum consilio, duximus absolvendos. Nulli ergo, etc., nostræ definitionis infringere. Si quis autem, etc. Datum Viterbii, X kal. junii, pontificatus nostri anno quarto.

CXXXVI

Ad præpositum S. Georgii H. archidiaconum et custodem Augustenses.

23 maii 1220.

[Leutner, Hist. Wessofont., I, 238.]

Ut causam vertentem inter conventum Wessinsbrunnensis nonasterii et G. militem de Dilingen fine debito terminent.

Honorius, etc., dilectis filiis præposito, S. Georgii et H. archidiacono et custodi Augustensibus, salutem et apostolicam benedictionem.

Dilecti filii abbas et conventus Wessinsbrunnensis nobis conquerendo monstraverunt quod G., miles de Dilingen., Augustanæ diœcesis, in quasdam possessiones eorum hostiliter irruens, eis damna et injurias irrogavit. Ideoque discretioni vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus, partibus convocatis, audiatis causam, et, appellatione remota, fine debito terminetis, facientes quod decreveritis per censuram ecclesiasticam firmiter observari. Testes autem qui fuerint nominati, si se gratia, odio, vel timore subtraxerint, per censuram eamdem, appellatione cessante, cogatis veritati testimonium perhibere. Quod si non omnes his exsequendis potueritis interesse, duo vestrum nihilominus. exsequantur. Datum Viterbii, X kal. junii, pontificatus nostri anno quarto.

CXXXVII

Ad Sancti Pauli et Sanctorum Geminorum priores, Bisuntinæ et Lingonensis diœ

cesum.

25 maii 1220.

[Gallia Christ., XV, instr. 63.] Scribit se archiepiscopi Bisuntini senio confecti cessionem admisisse, et mandat ut infra 15 dies per electionem canonicam provideant sibi in pontificem de persona idonea.

Honorius episcopus, servus servorum Dei, dilectis filiis S. Pauli et SS. Geminorum prioribus, Bisuntinæ et Lingonensis diœcesum, salutem et apostolicam benedictionem.

Venerabilis frater noster archiepiscopus Bisuntinus, fatiscentis ætatis molestiis, angustiis et infirmitatis corporeæ conquassatus, cupiens reliquum vitæ suæ spirituali dicare quieti, nobis pontificalis officii petiit cessionem. Nos igitur ejus infirmitati debito compatientes affectu, et ipsius desiderio.

annuentes cessionem ejus, de fratrum nostrorum consilio, duximus admittendam. Cæterum ne Bisuntina sedes, pastoris officio diutius destituta, dispendium patiatur, vobis per Apostolica scripta mandamus quatenus iis, quorum interest eligere, infra quindecim dies post susceptionem præsentium denuntiare curetis, ut, infra mensem post denuntiationem factam eisdem, sibi per electionem canonicam de persona idonea, quæ tanto congruat oneri et honori, provide procurent in pontificem et pastorem. Alioquin volumus et districte præcipiendo mandamus, ut ex tunc quatuor ex illorum numero quorum videritis interesse, viris providis et discretis, qui vobis ad hoc magis idonei videbuntur, auctoritate nostra injungere procuretis, ut usque ad festum Sancti Michaelis proximo venturi nostro conspectui se præsentent, illum quem sibi, auctore Domino, duxerimus conferendum devote, sicut decet, ac humiliter recepturi. Quod si non ambo iis exsequendis interesse potueritis, etc.... Datum Viterbii, VIII kal. junii, pontificatus nostri anno quarto.

CXXXVIII

Ad episc. Lingonensem et Suessionensem. 25 maii 1220.

[Regest., lib. IV, epist. 777. Mss. La Porte du Theil.] Facit eis potestatem episcopatum Belvacensem administrandi, quamdiu Belvacensis electus ad subsidium Terræ Sanctæ peregrinaretur.

Honorius, etc., venerabilibus fratribus... Lingonen. et Suessionen. episcopis, salutem, etc.

Quum olim dilectus filius... Belvacen. electus in Terræ Sanctæ subsidium profecturus tibi, frater Lingonen., tunc cantori, et bonæ memoriæ B. archidiacono Belvacen. liberam et generalem administrationem ecclesiæ suæ in præbendis, et aliis beneficiis conferendis, ac aliis duxerit committendam. substituens te, frater Suessionensis, tunc thesaurarium et quondam G. canonicum Suessionen., si te dictæ Lingonen., aut præfatum archidiaconum mori contingeret, vel ad pontificale officium promoveri, nos, ne idem electus suo desiderio defraudetur, fraternitati vestræ per Apostolica scripta mandamus, quatenus taliter exerceatis administrationem hujusmodi, quod juxta fiduciam, quam præfatus electus de vobis habuit per ves

tram sollicitudinem ecclesiæ suæ utilitas procuretur, ita quod a Deo meritum, et ab Apostolica Sede gratiam consequi valeatis. Datum Viterbii, octavo idus junii, pontificatus nostri anno quarto.

CXXXIX

Ad episcopum et capitulum Laudunensis diœcesis.

27 maii 1220.

[Regest., lib. IV, epist. 780. Mss. La Porte du Theil.] Injungit ut Raymundo subdiacono et notario papæ fructum præbendæ ipsi in eorum ecclesia assignatæ percipere permittant, quamvis residentiæ legem observare non potuisset.

Honorius, etc., venerabili fratri... episcopo et capitulo Laudunen., salutem, etc.

Dilectus filius Raimundus, nepos dilecti filii magistri Obitionis subdiac. et not. nostri, sua nobis petitione monstravit, quod fructus præbendæ quam in eclesia vestra sibi contulimus primo anno, id exigente ipsius ecclesiæ consuetudine, non percepit. Circa finem vero ejusdem anni de quorumdam vestrum consilio non sine gravibus expensis, et interruptione studii ad ipsam accessit ecclesiam de more facturus residentiam in eadem, ac anni sequentis fructus instantes videlicet percepturus. Cumque fere per septem septimanas, resedisset ibidem, asseruistis quod residentia sua sibi fructuosa non erat, nec etiam secundo anno fructus perciperet, quia erant solutioni debitorum ejus qui eamdem præbendam obtinuerat per concessionem tuam, frater episcope, sibi factam dum viveret deputati. Et quidem si hujusmodi concessio libere fieri potuisset, æquius tamen fuerat id intelligi de fructibus primi anni, præsertim cum onus hujusmodi commodius ferri potuerit a pluribus quam ab uno, nec sic absurdum fuerit fructus tunc proximo colligendos concedere, quam concessionem hujusmodi anno interjecto per saltum extendere ad futuros. Nolentes igitur eumdem R. effectu gratiæ nostræ taliter defraudari, per Apostolica vobis scripta mandamus, quatenus consuetudine de facienda residentia, cum per eum non steterit, non obstante, præsentis anni fructus integre ministretis eidem ita hilariter, et libenter, quod præfatus notarius quem pro vestris, et ecclesiæ vestræ negotiis sollicitum, et diligentem,cum res exposcit, esse comperimus, ad obsequia vestra merito fortius astringatur. Alioquin

« PreviousContinue »