Page images
PDF
EPUB

in æternæ salvatiónis partem restitue. Per Dómi

num.

In fine. . Requiescant in pace. R. Amen.

Defunctorum, qui dùm viverent elegerunt sepulturam in aliena Parochia, aut in Ecclesia Regularium, corpora deferri debent priùs in propriam Parochiam, ut ibi repræsententur, dicanturque, præsente corpore, aliquæ preces, seu cantentur responsoria communia, et interim fiet Offertorium.

REGULAE

DE EXEQUIIS PARVULORUM.

PARVULO

ARVULORUM Corpora, qui sine Baptismo ex hac vita decesserunt, etiamsi ex parentibus baptizatis sint geniti, in loco sacro non sunt humanda: sed tamen, quantùm fieri potest, in loco honesto recondantur, propter humanæ conditionis et formæ dignitatem: neque eorum sepulturæ aut Sacerdos intersit, aut Preces ullæ adhibeantur.

Infantes verò seu pueruli, qui suscepto Baptismo, ante usum rationis mortui sunt, cùm in communione Ecclesiæ vivant ; eorum corpora, ut potè quæ sancti Spiritus vasa fuerint, in loco sacro sunt cum honore sepelienda. Sed quia per ætatem peccare non potuerunt, neque Preces, neque Sacrificia, aut suffragia ulla Ecclesiæ iis sunt necessaria.

Quapropter ritus Exequiarum qui illis deferentur, omninò pertinent aut ad honoranda Spiritus sancti templa, et Baptismalis innocentiæ reliquias, aut ad protestandam fidem resurrectionis futuræ : aut verò ad agendas Deo gratias, qui infantulorum animas Baptismi Sacramento sanctificatus, sine ullo suo merito, sine periculo salutis, ad æternam vitam illicò dignatus est evocare. Si quæ verò Preces adjunguntur, iis oratur aut pro

salute vivorum, aut parvulorum occasione pro aliorum Defunctorum quiete.

Itaque, sicubi fert consuetudo, aut parentum vel propinquorum devotio exigit, ut in Exequiis infantium Missa celebretur: Meminisse debent Sacerdotes, et de ea re populum sæpiùs admonere, ne quid malè accipiat, offerri Deo sacrificium laudis in actionem gratiarum pro parvulis, non autem ad remissionem ullius eorum culpæ, aut pœnæ iis debitæ.

Idcircò consultius erit eo casu celebrare Missam de Sanctissima Trinitate, cum Oratione pro gratiarum actione, vel Missam de Beata Maria, aut Angelis, vel de Officio diei occurrentis, non autem de Officio Defunctorum, ne plebs imperita, quæ sola rerum specie ducitur, dum videt in infantium obitu, Sacra et Preces fieri perinde atque pro aliis Defunctis, eos etiam putet ad exsolvendas Purgatorii pœnas Ecclesiæ suffragiis indigere.

In funere parvulorum ut plurimùm non pulsantur campanæ: quòd si pulsentur, non sono lugubri, sed potiùs festivo pulsari debent.

ORDO SEPELIENDI PARVULOS.

UM igitur infans vel puer baptizatus defunctus fuerit ante usum rationis, imponitur ei, seu ejus feretro, corona de floribus, seu de herbis aromaticis et odoriferis, in signum integritatis carnis et virginitatis: et Parochus superpelliceo et stold albá indutus, et alii de Clero, si adsint, præcedente Cruce, quæ sine hasta defertur, accedunt ad domum defuncti cum Clerico aspersorium deferente. Tum Parochus ter aspergit corpusculum, primò in medio, secundò à dextris, tertið à sinistris ipsius defuncti, dicens:

Ant.

Deinde alterna

tim cum Clericis
cantat Psalmum
sequentem, altá

Ant. Sit nomen Dómini. voce et rectá.

Psalmus 112.

euouae.7.t.

LAUDATE púeri Dóminum; * laudáte nomen Dómini.

Sit nomen Dómini benedictum, * ex hoc, nunc, et usque in séculum.

A solis ortu usque ad occásum, * laudábile nomen Dómini.

Excelsus super omnes Gentes Dóminus, * et super cœlos glória ejus.

Quis sicut Dóminus Deus noster, qui in altis hábitat, et humilia réspicit in cœlo et in terra?

*

Súscitans à terra inopem, * et de stércore érigens páuperem.

Ut collocet eum cum princípibus, * cum princípibus pópuli sui.

Qui habitáre facit stérilem in domo, * matrem filiórum lætantem.

Glória Patri, etc.

Antiphona.

Sit nomen Dómini be-ne-dictum in sécula.

E e

Kyri-e, e-lé-ison. Christe, elé-ison. Kyri-e,

e- lé-i- son.

Posteà Parochus dicit, Pater noster, etc, secretò. Interim corpus aspergit, ac deinde subjungit:

*. Et ne nos indúcas in tentatiónem;

R. Sed libera nos à malo.

. Me autem propter innocéntiam suscepisti; R. Et confirmasti me in conspectu tuo in æternum. *. Dómine, exaudi oratiónem meam,

R. Et clamor meus ad te véniat.

. Dóminus vobiscum,

R. Et cum spíritu tuo.

DEUS

Orémus.

EUS totius consolatiónis, qui púeris étiam per Baptismi grátiam cœléstia largiris innocéntiæ præmia, concéde propitius, ut quæ illis gáudia contulisti, éadem nos, sicut modò géniti infántes, consequámur. Per Christum Dóminum nostrum. R. Amen.

Deinde Parochus faciat levari corpus, et dum portatur ad Ecclesiam, cantetur graviter, lentè, et devotè Psalnius Laudáte Dóminum de coelis, cum duobus sequentibus, de primo, vel alio, ut placuerit, tono, et in fine Glória Patri,

Si longior sit via, his addi poterit Psalmus Beáti immaculáti in via, per Horas diurnas distributus.

Cùm autem pervenerint ad Ecclesiam, dicatur Antiphona:

Hic ac-ci- pi-et.

eu ou a e. 7. t.

Psalmus 23.

DOMINI est terra et plenitúdo ejus: * orbis terrá

rum, et universi qui hábitant in eo.
Quia ipse super mária fundávit eum,
flúmina præparávit eum.

*

et super

Quis ascendet in montem Dómini? * aut quis stabit in loco sancto ejus?

Innocens mánibus et mundo corde, * qui non accépit in vano ánimam suam, nec jurávit in dolo próximo suo.

Hic accipiet benedictiónem à Dómino, * et misericórdiam à Deo salutári suo.

.*

Hæc est generátio quæréntium eum, quærén

tium fáciem Dei Jacob.

Attóllite portas, príncipes, vestras; et elevámini portæ æternáles: * et introibit Rex gloriæ.

Quis est iste Rex glória? * Dóminus fortis et potens, Dóminus potens in prælio.

Attóllite portas, príncipes, vestras; et elevámini portæ æternáles: * et introibit Rex glória.

« PreviousContinue »