FESTA. FESTA tam de præcepto quàm Festa virtute Indulti Apostolici de die 9.a Aprilis 1802 suppressa vel transferenda, celebrabuntur sicut in Brevi Liturgico præscriptum est, diebus eoque modo quibus in eodem Brevi ordinantur. JEJUNIA DE PRÆCEPTO. JEJUNIA Quadragesimæ, id est omnium dierum à Feria quarta Cinerum inclusivè, usque ad Dominicam Resurrectionis exclusivè: Dominicis diebus duntaxat exceptis; in quibus non jejunium, sed abstinentia Quadragesimalis observari debet. Jejunia Quatuor temporum, hoc ordine observanda: Feriis quarta et sexta ac Sabbato post tertiam Dominicam Adventûs; Feriis quarta et sexta ac Sabbato post primam Dominicam Quadragesimæ ; Feriis quarta et sexta ac Sabbato post Dominicam Pentecostes; Feriis quarta et sexta ac Sabbato post Festum Exaltationis S. Crucis. Quoad Jejunia Vigiliarum aliquorum Festorum, observabuntur ut notantur in Brevi Liturgico, Observatio Observatio prima. Toro tempore Quadragesimæ ab esu carnium et ovorum abṣtinendum est: cæteris verò Jejuniorum diebus, à solo esu carnium. ST Observatio secunda. quandò supradictarum Vigiliarum aliqua in diem Dominicam inciderit, ejus Jejunium indicendum erit Sabbato præcedenti. ABSTINENTIA AB ESU CARNIUM, SINE JEJUNIO. Ex præcepto Ecclesiæ abstinendum est ab esu car nium toto triduo Rogationum, nec non singulis Feriis sextis, et Sabbatis per annum : exceptis duntaxat illâ Feriâ sextâ, in quam Festum Nativitatis Domini inciderit, et omnibus Sabbatis, quæ occurrunt à prædicto Festo Nativitatis Domini, usque ad Festum Purificationis inclusivè. ADVENTUS UNDE INCIPIT. ADVENTUS Domini inchoatur Dominicâ propinquiori Festo Sancti Andreæ, vel ipso die Sancti Ândreæ, si in Dominica venerit. b |