Page images
PDF
EPUB

DE DICTY GRÆCO,

EX JOANNE VOSSIO

DE HISTORICIS GRÆCIS.

QUATUOR isti ad Trojana tempora referuntur, Sisyphus Cons, Corinnus, Dares Phrygius, et Dictys Cretensis. Sisyphus Cons, ut aiunt, Teucri scriba fuit, ac res ad Ilium gestas primus literis consignavit: ex eo autem et Dicty Cretensi, Homerus hausit quæ cecinit; si credimus Joanni Meleli Chronographo; ex quo id refert Joan. Tzetzes, Chil. v. Hist. 29.

Ab aliis autem primus dicitur Corinnus, Palamedis discipulus, durante etiamnum bello Trojano, Iliadem carmine modulatus, atque id literis Doricis a Palamede inventis. Dardani quoque pugnam adversus Paphlagonas exposuerit; omneque poëseos suæ argumentum ex eo hauserit Homerus, ut aiunt. Auctor Suidas in Kópivvos.

Dares Phrygius, sacerdos Trojanus, ab Homero celebratur II. E. Ejus Phrygiam Iliadem sua etiamnum ætate extitisse, ait Ælianus lib. XI. Var. Hist. cap. 11. De eodem sic Photius Patriarcha in Biblioth. Cod. cxx. ubi excerpta affert ex Ptolemæi Hephæstionis nova ad variam eruditionem historia :

̓Αντίπατρος δέ φησιν ὁ ̓Ακάνθιος, Δάρητα πρὸ ̔Ομήρου γράψαντα τὴν ̓Ιλιάδα, μνήμονα γενέσθαι Εκτορος, ὑπὲρ τοῦ μὴ ἀνελεῖν ἑταῖρον 'Axiλews, Antipater Acanthius refert, Daretem, qui ante Homerum Iliadem conscripsit, monitorem fuisse Hectoris, auctoremque ne Achillis socium interimeret.'

Etiam Dictys Cretensis bello Trojano Idomenea sequebatur, ac præter Italica, Suida teste, libris novem consignavit bellum Trojanum: Homerus autem eum in poëmate suo est secutus: ut quidem auctor est Tzetzes, Chil. v. Hist. 30.

Porro ex Dicty et Darete depromtum esse censet Scaliger, quod, contra Homeri et aliorum auctoritatem, perscriptum est in Chronico Eusebii ad an. 1ɔccCLXII. Hectoris filios Ilium recepisse, expulsis Antenoris posteris, Helena subsidium ferente. Quin hodieque extant anonymi duo de bello Trojano, qui consignarunt libros, unum sub Domine Dictys Cretensis, alterum vero Daretis Phrygii. Quod commentum ut colore aliquo melius falleret, finxit prior quendam Q. Septimium Romanum, qui per literas significaret Q. Arcadio, ut in Creta insula, cum vi tempestatis terra desedisset, in hiatu illo apparuerit Dictys sepulcrum, atque in eo a pastoribus inventa sit arcula plumbea, librum Dictys continens de bello Trojano, qui literis scriptus esset Phoeniceis. De Darete autem Phrygio tale auctori placuit figmentum. Cornelium Nepotem inducit scribentem ad Crispum Sallustium, ut Athenis esset repertus autóygaços, ipsius auctoris manuscriptus, liber Daretis, quem dixi: atque ut hunc Latina toga donarit, ut amicitiæ hoc monumentum muneris loco Sallustio mittat. Sed extat genuini Cornelii Nepotis liber de Attici vita; item, quem scripsit de Imperatoribus externis. Quid his libris purius, elegantiusque ? Quid ad ista tralatio Daretis? Nempe, ut dici solet, aliter catuli olent, aliter sues. Recte igitur sensit Ludovicus Vives in quinto de tradendis disciplinis, cum ait, et Daretem, et Dictyn istum (quorum tamen hic aliquanto est cultior, et elegantior,) esse 'figmenta eorum qui de bello famosissimo voluerunt ludere.'

DE DICTY LATINO,

EX EODEM VOSSIO

DE HISTORICIS LATINIS.

Q. SEPTIMIUS Romanus Latine creditur vertisse Dictyn Cretensem de bello Trojano: eamque translationem dicasse Q. Arcadio Rufino, qui sub Constantino Imp. consulatum gessit anno urbis ciɔLXVIII. Sed quisquis auctor est ejus operis, Latine, non Græce scripsit. Græcos tamen auctores cum judicio legit atque ex iis excerpsit, quæ veritati consentanea viderentur. Nec tamen Constantini ævo, sed sæculis aliquot post, vixisse censeo: etsi ea sit dictionis elegantia, ut non indignus omnino Constantini quidem sæculo videatur. Quod inprimis patet ex editione nupera juxta Mss. Cod. emendata quæ Lutetiæ prodiit apud Rob. Stephanum.

IDEM DE HISTORICIS LATINIS

Part. II. Lit. D.

Hic quoque aliquem sibi locum postulare videtur Dares Phrygius, vel potius supposititius scriptor, qui sub hoc nomine circumfertur. Is ex Græco a Cornelio Nepote translatus est: si epistolæ nugaci credimus, quæ præmittitur. Scio Eliani ætate etiamnum extitisse Phrygiam Daretis Iliadem. Nam id satis liquet ex ejus Var. Hist. 1. XI. c. 11. Sed non dubito, quin longe alius fuerit Græcus ille. Nam quem nos Latine habemus, satis prodit, se exiguæ et doctrinæ et judicii fuisse. Plane autem arbitror, esse commentum hominis, qui non tam verterit, quam scripserit Latine: immo qui haud admodum Latine sciverit, ut omnino in Glandorpio judicium desiderem, cum translationem eam Nepotis esse credidit. Majoris et eruditionis, et elegantiæ, est Dictys Cretensis: de quo postea dicemus. Dares Phrygius cum alibi Mstus extat, tum Cantabrigiæ, in bibliotheca Caiana, et Oxonii, in Collegio Omnium Animarum.

PRÆFATIO.

DICTYS, genere Cretensis de civitate Gnoso, iisdem témporibus quibus et Atrides fuit, peritus vocis ac literarum Phoenicum, quæ a Cadmo Achaiam fuerant delatæ. Hic fuit socius Idomenei, Deucalionis filii, et Merionis, ex Molo, qui duces cum exercitu contra Ilium venerant, a quibus ordinatus est, ut annales belli Trojani conscriberet. Igitur de toto hoc bello sex volumina in tilias digessit

1 Dictys genere Cretensis de civitate Groso] Hæc veluti præfatio in libris nostris erat, sine ulla inscriptione, at sequens epistola, quæ vulgata sub nomine Q. Septimii Romani, nulla est in antiquis exemplaribus. Itaque non dubitamus quin hæc sit ab ipso scriptore operis, qui apposite finxit hæc de Punicis literis, de arcula stannea, de sepulcro terræ motu patefacto, de Eupraxide, Rutilio Cretæ Consulari, et Nerone cujus jussu liber in Græcum sit conversus.

Peritus vocis ac literarum Phœnicum] Vulgata est veterum fere omnium sententia Cadmum in Græciam literas Phoenicias intulisse circa annum mundi 2660. quo tempore Israëlitæ Madianitis serviebant, unde eos liberavit Gedeon. Et re vera Ionum antiquæ literæ eædem quæ Phoniciæ, et Samaritanæ. Ut abunde probavit Josephus Scaliger in erudita illa dissertatione de literis Ionum, et post eum Ludovicus Capel, et Bochartus qui in suo Phaleg, p. 490. 'Si

f

figuram spectes,' inquit, Græcæ literæ, maxime antiquiores illæ, quarum exempla in Eusebianis præfert doctissimus Scaliger, vetustis Phœnicum literis, quibus hodie utuntur Samaritani, in plerisque tam sunt simi. les, ut nemini non pateat illas ex his esse expressas.' Samaritanas autem literas sive Phoenicias easdem et Chananæas fuisse validissime probavit nobilissimus Huetius in aureo illo et nunquam satis pro dignitate laudando opere Evangelicæ demonstrationis.

c In Achaiam] Quo nomine dicta quæ olim Græcia, post victos Achæos, et mansit id nomen Achaiæ provin ciæ sub Imperatoribus Romanis, et in nova divisione Constantini. Mer

cer.

d Deucalionis filii et Merionis ex Molo] Vide infra initium lib. 1.

e Sex volumina] Ait sex volumina tantum scripta fuisse, sed in sparia illa Septimii Epistola ineptus scriptor ait se priorum quinque voluminum, quæ bello contracta gestaque sunt

Phoeniceis literis: quæ jam reversus senior in Cretam, præcepit moriens ut secum sepelirentur. Itaque ut ille jusserat, memoratas tilias, in stannea arcula repositas, ejus tumulo condiderunt. Verum secutis temporibus, tertiodecimo anno Neronis imperii, in Gnoso civitate terræmotus facti, cum multa, tum etiam sepulcrum Dictys ita patefecerunt, ut a transeuntibus arcula viseretur. Pastores itaque prætereuntes cum hanc vidissent, thesaurum rati, sepulcro abstulerunt: et aperta ea invenerunt tilias incognitis sibi literis conscriptas: continuoque ad suum dominum Eupraxidem quendam nomine pertulerunt: qui agnitas quænam essent literas Rutilio Rufo illius insulæ tunc Consulari obtulit. Ille cum Eupraxide ad Neronem oblata sibi transmisit, existimans in his quædam secretiora contineri. Hæc autem cum Nero accepisset, advertissetque Punicas esse literas, harum peritos ad se vocavit: qui cum venissent, interpretati sunt omnia. Cumque Nero cognovisset, antiqui viri, qui apud Ilium fuerat, hæc esse monumenta, jussit in Græcum sermonem ista transferri: "

eundem numerum servasse, et residua quatuor de reditu Græcorum in unum redegisse. Ubi vide quæ dicta

sunt.

In tilias digessit] Antiqui ex arboribus, præsertim e tilia arbore, tabellas conficiebant, quibus cera superinductis ita stylo acuto scribebant. Et quod hic tilias vocat auctor, infra Septimius Romanus in epistola vocat phyliras, quia tilia in tenuissimas philyras acu separabatur, ut de papyro scribit Plin. Præparantur ex eo chartæ diviso in prætenues sed quam latissimas philyras.' Inde in Gloss. 'tilia, pixupa.' Et vetus Horatii interpres, philyra est cortex tiliæ arboris.'

Rutilio Rufo illius insulæ tunc Consulari] Ita libri scripti, non præsidi, quod imperiti correctores vulgaverant. Consulares volunt in quibusdam provinciis institutos ab Adriano Im

h

peratore; hoc certum, plures magistratus hoc nomine præfectos a Constantino parvis et pacatis provinciis ; in iis Creta. Notitia imperii. Mercer. Neque verum est ab Adriano tantum et a Constantino institutos fuisse consulares, qui eo nomine provincias regerent, quippe hæc divisio provinciarum, in Consulares et Proconsulares, ante Constantinum fuit in usu, et ab ipso Augusto instituta, qui in provincias snas quas ipse sibi retinebat consulares mittebat, qui proprie legati consulares dicebantur. Neque tamen consulares illi dicti quod consules fuissent, ut vulgo persuasum est; nam sæpe invenias consulares provinciarum qui post administratas provincias tum primum Consules fiebant. Sed quod cum consularibus ornamentis Imperium administrarent. Vide quæ notavit Salmas. in Histor. August.

« PreviousContinue »