Page images
PDF
EPUB

e quibus Trojani belli verior textus innotuit. Tunc Eupraxidem muneribus et Romana civitate donatum ad propria remisit. Annales vero nomine Dictys inscriptos in Græcam Bibliothecam recepit. Quorum seriem,' qui sequitur textus, ostendit.

Q. SEPTIMIUS ROMANUS

Q. ARCADIO S. D.

EPHEMERIDEM' belli Trojani Dictys Cretensis, qui in ea militia cum Idomeneo meruit, conscripsit literis Punicis, quæ tum Cadmo et Agenore" auctoribus per Græciam frequentabantur. Dein post multa sæcula collapso per vetustatem apud Gnoson, olim Cretensis regni sedem, sepulcro ejus, pastores cum eo devenissent, forte inter ceteram ruinam loculum stanno affabre clausum offendere: ac thesaurum rati, mox dissolvunt, non aurum, nec aliud quic

h Jussit in Græcum sermonem ista transferri] Ergo non solum literis Punicis scripserat Dictys, sed etiam Punico sermone. Ipse tamen Dictys extremo libro quinto innuit se Græco sermone scripsisse, quamvis Phoeniciis literis. Ejus verba sunt: 'Hæc ego Gnossius Dictys, comes Idomenei, conscripsi oratione ea quam maxime inter tam diversa loquendi genera consequi ac comprehendere potui, literis Punicis ab Cadmo Danaoque traditis. Neque sit mirum cuiquam, si quamvis Græci omnes, diverso tamen inter se sermone agunt, cum ne nos quidem, unius ejusdem insulæ, simili lingua, sed varia permixtaque utamur.'

Et ipse Septimius in Epistola ait Eupraxidem commutatos tantum literis Atticis, nam oratio Græca fuerat, Neroni libros obtulisse.'

í Quorum seriem] Et hæc indicant sequentem Epistolam Septimii nomine editam esse a mala mann, quæ nec extat in libris Mss. et seriem Delph. et Var. Clas.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][ocr errors]

Ephemeridem] Minus proprie hanc Historiam vocant Ephemeridem, neque enim actus diurnos continet.

Literis Punicis] Vide quæ in notis ad præfationem.

n Quæ tum Cadmo et Agenore] Cadmo Danaoque scribit lib. v. in fine.

• Olim Cretensis regni sedem] Ibi enim Minos regiam habuerat. Dict. Cret.

B

quam prædæ, sed libros ex philyrar in lucem producturi. At ubi spes frustrata est, ad Praxim dominum loci eos deferunt. Qui commutatos literis Atticis,' nam oratio Græca fuerat, Neroni Romano Cæsari obtulit, pro quo plurimis ab eo donatus est. Nobis cum in manus forte libelli venissent, avidis veræ Historiæ, cupido incessit, ea uti erant, Latine disserere: non magis confisi ingenio, quam ut otiosi animi desidiam discuteremus. Itaque priorum quinque voluminum, quæ bello contracta gestaque sunt, eundem numerum servavimus. Residua quidem de reditu Græcorum in unum redegimus, atque ad te misimus. Tu, Rufine mi, ut par est, fave coeptis.

S

P Sed libros ex philyra] Vide notas ad præfationem sex volumina in tilias digessit. Et optime ait libros ex philyra, quia liber proprie est cortex interior qui in philyras acu distinguitur. Isidorus. Liber est interior tunica corticis, quæ ligno cohæret, in qua antiqui scribebant.' Isque proprie Græce Bißxos dicitur.

Ad Praxim] Hic Praxim vocat quem auctor præfationis Eupraxidem.

Qui commutatos literis Atticis] Ait Eupraxidem literas Punicas voluminum illorum in Atticas commutasse,

quo facto Græcus textus et sermo apparuit. Supra tamen auctor præfationis scribit Neronem jussisse ut ca in Græcum sermonem transferretur. Locum adi.

• Residua quidem de reditu Græcorum] Ait se reditum Græcorum in unum librum contraxisse, quia apud Suidam legerat Dictym scripsisse libros novem. Sed is fuit Dictys Græcus, alius a nostro, et nostrum sex libris absolutum ipsa Præfatio retulit. Mercer.

Tu, Rufine mi] Nempe Arcadius vocabatur, Q. Arcadius Rufinus.

A

JACOBI PERIZONII

DISSERTATIO

DE HISTORIA BELLI TROJANI,

QUÆ DICTYOS CRETENSIS NOMEN PRÆFERT,

GRÆCA,

ET EJUS INTERPRETE LATINO, SEPTIMIO,
HUJUSQUE ÆTATE POTISSIMUM AC STYLO.

VIRO CLARISSIMO,

CHRISTOPHORO CELLARIO,

HISTORIARUM ET LITERARUM HUMANIORUM IN FRIDERICIANA HALENSI ACADEMIA PROFESSORI ERUDITISSIMO,

S. P. D.

JAC. PERIZONIUS.

IN angustum oppido coguntur dudum magis magisque communia nobis literarum sacra, ut adeo pauci jam supersint casti eorum sacerdotes, et hi ipsi, ut sæculum est, utque in eo vilescunt ubivis bonæ artes, etiam pauciores numero brevi videantur futuri: nam quis facile laboriosum prorsus, sed sibi ferme inutile ac spretum publice, tentabit deinceps studium? in vestra tam latum patente Germania quis jam nunc per omnes pæne Academias, ubi abs te et paucissimis aliis discedimus, existit amplius, qui sedulo et bona fide humaniores illas tueatur literas, et fugientes inde Musas morari studeat, ac pristinam retinere antiquæ domus gloriam? Floruit illa, cum Agricolas haberet, Rhena

nos, Bongarsios, Bocleros, Reinesios, et plures id genus, qui nihil publice profuturum negligebant, sive ex vetustis id Auctoribus, quos diligenter legebant ipsi, et aliis magis explanatos dabant, repetendum, sive ex rerum natura et usu quotidiano nunc demum eruendum foret. At o quam dispares illa nunc passim seu Dominos habet seu inquilinos! qui ab Antiquitatis studiis, per quæ sola, superioribus sæculis iterum exorta, certissimum est ex caligine densissima omnes etiam sacras profanasque disciplinas emersisse continuo in serenissimam lucem, revocant tamen Academicam pubem ad unum illud et recentissimum Germaniæ jus publicum, hoc est ad meram Barbariem, si solum Academiis incubet, nec scire quicquam aliud, nisi suas et sui temporis res desideret, quod Barbariei proprium est, et semper fuit. Ceteroqui neutiquam certe ego velim, si mei res esset arbitrii, adolescentes nihil eorum, quæ in usu nunc habentur, cognoscere, aut sua in patria esse hospites, ac publicæ rei rudes, sed utrumque agere, laborum facere gradus, aliud in Academiis curare potissimum, aliud ubi jam iis relictis ad res gerendas accedunt. Hic non ea quidem nostris in fundis atrociter adeo grassatur calamitas, sed nihilo tamen minus pestilenti sidere partim mollis educatio, et segnis luxuria, partim acris factio, quæ omnia donat studiis partium, at doctrinæ, industriæ, ingenii meritis nihil facit reliqui, afllavit bonas artes, et extinguit penitus ingenia juvenum, qui ad rei publicæ curam et futuræ ætatis decus surgere ac instrui debebant. Sed quanto magis omnia nunc retro ruunt, quanto magis exilem redigimur in numerum, tanto astringi arctius, sanctiusque coli decet necessitudinem illam, quæ semel inter paucos illos eorundem sacrorum antistites est constituta. Tuæ in me voluntatis, mutuique inter nos amoris monumentum extare publicum voluisti prior. Meum est tanto studiosius istis amicitia officiis respondere, et cum maxime curare, ne, sublato nuper e vivis summo rei literariæ malo, Viro Amplissimo, Fred. Bened. Carpzovio, præcipuo Commercii nostri Conciliatore et Interprete, illius usus nunc exolescat,

aut sensim una cum communi amico intermoriatur. Lubens itaque arripui qualemcumque hanc occasionem testandi publice meam de te existimationem, et simul arbitrium ad te deferendi hujus de Dictye Cretensi et ejus Interprete disputationis, tenuis illius quidem et exiguæ prorsus, sed cui peritior te, aut æquior constitui arbiter non poterat, quippe qui ipse omnis generis et ætatis Scriptores veteres non tantum excusseris sedulo, sed et per te illustratos edideris. Vale, Vir Præstantissime, et feliciter porro tuam ac literariam rem gere. Lugduni in Batavis, a. d. iv. Idus Sextiles, cIo tɔcci.

SYLLABUS DISSERTATIONIS.

I. Nullus extitit Dictys Cretensis, qui Trojanas res illis temporibus scripserit, quod tradiderunt Græci sequioris ævi, et recentiores Eruditi. II. Græcos istos non habuisse alium Dictyn, quain illum, quem Septimius vertit, probatur contra Mercerum aliosque. III. Eadem illi tradunt de invento Dictye, quæ Septimius de suo. IV. Per Claudium apud eos intelligi debet Nero, et sæpe ita confunduntur diversi eorundem nominum Imperatores. V. Revera enim in Neronem conveniunt, quæ de terræ motu, et Dictye tunc invento ac Neroni oblato traduntur. VI. Utriusque et Græci et Latini Dictyos idem fuit titulus, quod liquet ex Suida, si ejus verba recte distinguantur. VII. Uterque dicitur literis Punicis suam scripsisse Historiam. VIII. Johannes Malelas ex Græco Dictye, et Septimius noster, in Historia Belli Trojani, prorsus conveniunt. IX. Quædam tamen veluti Characteres Heroum, apud Malelain et alios, exponuntur, quæ in Septimiano Dictye non reperiuntur. X. Sed Septimius liberius vertit Dictyn, eumque contraxitque, et quædam in eo prætermisit. XI. Patet id clarissime ex loco Dictyos nostri 1. 4. qui explicatur ex Malela. XII. In quibusdam tamen etiam in diversum a Septimio abit quandoque Malelas, cujus rei variæ redduntur rationes. XIII. Argumentum Merceri ex Historia nones ad probandum, Dictyn Græcum fuisse alium a Septimiano, refellitur. De verbo 'Andyxeσbα. XIV. Sequitur ex his, Septimium vere vertisse hanc Historiam ex Græco, quod male negatur a Vossio et Mercero. XV. Probatur id ex Græcismis ei frequentibus. XVI. Pro Græcismis habenda in Versionibus, quæ ex Græco formata istic sunt frequentia, licet apud alios quoque similis locutio, sed rarius, occurrat. XVII. Malelæ cum Cedreno, et Dictyos Septimiani verba inter se conferuntur, emendantur etiam, et notantur. XVIII. Alia eorum verba rerum plane singularium itidem congruere ostenduntur. Malelas etiam explicatur. XIX. Confertur denuo longa series Historiarum, eodem prorsus ordine,

« PreviousContinue »