Page images
PDF
EPUB

e quibus Trojani belli verior textus innotuit. Tunc Eupraxidem muneribus et Romana civitate donatum ad propria remisit. Annales vero nomine Dictys inscriptos in Græcam Bibliothecam recepit. Quorum seriem,' qui sequitur textus, ostendit.

Q. SEPTIMIUS ROMANUS

Q. ARCADIOK s. D. EPHEMERIDEM' belli Trojani Dictys Cretensis, qui in ea militia cum Idomeneo meruit, conscripsit literis Puni

quæ tum Cadmo et Agenore auctoribus per Græciam frequentabantur. Dein post multa sæcula collapso per vetustatem apud Gnoson, olim Cretensis regni sedem, sepulcro ejus, pastores cum eo devenissent, forte inter ceteram ruinam loculum stanno affabre clausum offendere : ac thesaurum rati, mox dissolvunt, non aurum, nec aliud quic

cer.

Jussit in Græcum sermonem ista hanc turbat, neque quicquam novi Iransferri] Ergo non solum literis Pu- nos docet, sed interpolat tantum quæ nicis scripserat Dictys, sed etiam Pu. in superiori, et Quinto Arcadio innico sermone. Ipse tamen Dictys scripta in Rufinum desinit, et Ephe. extremo libro quinto ionuit se Græco meridem nominat hunc librum minus sermone scripsisse, quamvis Phoeni. proprie, et, ut semel dicam, omnino ciis literis. Ejus verba sunt: 'Hæc est nuperi et imperiti Grammaticuli ego Gnossins Dictys, comes Idome. scriptum. Addebant superiores ediDei, conscripsi oratione ea quam max- tiones appendicem quandam genea. ime inter tam diversa loquendi gene. logicam imperitius etiam scriptam, ra consequi ac comprehendere potni, quam jure merito expunximus. Merliteris Pupicis ab Cadmo Danaogne traditis. Neque sit mirum cuiquam, Quinto Arcadio) Qui sub Constansi quamvis Græci omnes, diverso ta- tino Imp. Consulatum gessit anno men inter se sermone agunt, cum ne

urbis 1068. Unde, si genuina esset nos qnidem, unius ejusdem insulæ, Epistola, sequeretur hunc auctorem simili lingua, sed varia permixtaque scripsisse ipsius Constantini ætate. utamur.'

| Ephemeridem] Minus proprie hanc Et ipse Septimius in Epistola ait Historiam vocant Ephemeridem, neEnpraxidem'commutatos tantum li- que enim actus diurnos continet. teris Atticis, nam oratio Græca fue. m Literis Punicis] Vide quæ in no. rat, Neroni libros obtulisse.'

tis ad præfationem. i Quorum seriem) Et hæc indicant n Quæ tum Cadmo et Agenore] Cad. seqnentem Epistolam Septimii no. mo Danaoque scribit lib. v. in fine. mine editam esse a mala manti, quæ

Olim Cretensis regni sedem] Ibi nec extat in libris Mss. et seriem enim Minos regiam habuerat. Delph. et Var. Clas. Dict. Cret.

B

quam prædæ, sed libros es philyra r in lucem producturi. At ubi spes frustrata est, ad Praximo dominum loci eos deferunt. Qui commutatos literis Atticis,' nam oratio Græca fuerat, Neroni Romano Cæsari obtulit, pro quo plurimis ab eo donatus est. Nobis cum in manus forte libelli venissent, avidis veræ Historiæ, cupido incessit, ea uti erant, Latine disserere : non magis confisi ingenio, quam ut otiosi animi desidiam discuteremus. Itaque priorum quinque voluminum, quæ bello contracta gestaque sunt, enndem numerum servavimus. Residua quidem de reditu Græcorum in unum redegimus, atque ad te misimus. Tu, Rufine mi,' ut par est, fave coeptis.

P Sed libros ex philyra] Vide notas quo facto Græcus textus et sermo apad præfationem sex volumina in tilius paruit. Supra tamen auctor præfa. digessit. Et optime ait libros ex phi. tionis scribit Neronem jussisse ut ca lyra, quia liber proprie est cortex jn. in Græcum sermonem transferretur. terior qui in philyras acu distinguitur. Locum adi. Isidorus, ' Liber est interior tunica Residua quidem de reditu Græcocorticis, quæ ligno cohæret, in qua rum] Ait se reditum Græcorum in antiqui scribebani. Isque proprie unum librum contraxisse, quia apud Græce Bißros dicitur.

Suidam legerat Dictym scripsisse li. 9 Ad Praxim] Hic Praxim vocat

bros novem. Sed is fuit Dictys Græquem auctor præfationis Eupraxi. cus, alius a nostro, et nostrum sex li. dem.

bris absolutum ipsa Præfatio retulit. " Qui commutatos literis Atticis] Ait Mercer. Eupraxidem literas Panicas volami. ! Tu, Rufine mi] Nempe Arcadius num illorum in Atticas commutasse, vocabatur, Q. Arcadius Rufinus.

[ocr errors]

JACOBI PERIZONII

DISSERTATIO

DE HISTORIA BELLI TROJANI,

QUÆ DICTYOS CRETENSIS NOMEN PRÆFERT,

GRÆCA,

ET EJUS INTERPRETE LATINO, SEPTIMIO,

HUJUSQUE AETATE POTISSIMUM AC STYLO.

VIRO CLARISSIMO,

CHRISTOPHORO CELLARIO,

HISTORIARUM ET LITERARUM HUMANIORUM IN FRIDERICI.

ANA HALENSI ACADEMIA PROFESSORI ERUDITISSIMO,

S. P. D.

JAC. PERIZONIUS.

In angustum oppido coguntur dudum magis magisque communia nobis literarum sacra, ut adeo pauci jam supersint casti eorum sacerdotes, et hi ipsi, ut sæculum est, utque in eo vilescunt ubivis bonæ artes, etiam pauciores numero brevi videantur futuri: nam quis facile laboriosum prorsus, sed sibi ferme inutile ac spretum publice, tentabit deinceps studium ? in vestra tam latum patente Germania quis jam nunc per omnes pæne Academias, ubi abs te et paucissimis aliis discedimus, existit amplius, qui sedulo et bona fide humaniores illas tueatur literas, et fugientes inde Musas morari studeat, ac pristinam retinere antiquæ domus gloriam ? Floruit illa, cum Agricolas haberet, Rhena

nos, Bongarsios, Bæcleros, Reinesios, et plures id genus, qui nibil publice profuturum negligebant, sive ex vetustis id Auctoribus, quos diligenter legebant ipsi, et aliis magis explanatos dabant, repetendum, sive ex rerum natura et usu quotidiano nunc demum eruendum foret. At o quam dispares illa nunc passim seu Dominos habet seu inquilinos! qui ab Antiquitatis studiis, per quæ sola, superioribus sæculis iterum exorta, certissimum est ex caligine densissima omnes etiam sacras profanasque disciplinas emersisse continuo in serenissimam lucem, revocant tamen Academicam pubem ad unum illud et recentissimum Germaniæ jus publicum, hoc est ad meram Barbariem, si solum Academiis incubet, nec scire quicquam aliud, nisi suas et sui temporis res desideret, quod Barbariei proprium est, et semper fuit. Ceteroqui neutiquam certe ego velim, si mei res esset arbitrii, adolescentes nihil eorum, quæ in usu nunc habentur, cognoscere, aut sua in patria esse hospites, ac publicæ rei rudes, sed utrumque agere, laborum facere gradus, aliud in Academiis curare potissimum, aliud ubi jam iis relictis ad res gerendas accedunt. Hic non ea quidem nostris in fundis atrociter adeo grassatur calamitas, sed nihilo tamen minus pestilenti sidere partim mollis educatio, et segnis luxuria, partim acris factio, quæ omnia donat studiis partium, at doctrinæ, industriæ, ingenii meritis nihil facit reliqui, afllavit bonas artes, et extinguit penitus ingenia juvenum, qui ad rei publicæ curam et futuræ ætatis decus surgere ac instrui debebant. Sed quanto magis omnia nunc retro ruunt, quanto magis exilem redigimur in numerum, tanto astringi arctius, sanctiusque coli decet necessitudinem illam, qnæ semel inter paucos illos eorundem sacrorum antistites est constituta. Tuæ in me voluntatis, mutuique inter nos amoris monumentum extare publicum voluisti prior. Meum est tanto studiosius istis amicitiæ ofliciis respondere, et cum maxime curare, ne, sublato nuper e vivis summo rei literariæ malo, Viro Amplissimo, Fred. Bened. Carpzovio, præcipuo Commercii nostri Conciliatore et Interprete, illius usus nunc exolescat, aut sensim una cum communi amico intermoriatur. Lubens itaque arripui qualemcumque hanc occasionem testandi publice meam de te existimationem, et simul arbitrium ad te deferendi hujus de Dictye Cretensi et ejus Interprete disputationis, tenuis illius quidem et exiguæ prorsus, sed cui peritior te, aut æquior constitui arbiter non poterat, quippe qui ipse omnis generis et ætatis Scriptores veteres non tantum excusseris sedulo, sed et per te illustratos edideris. Vale, Vir Præstantissime, et feliciter porro tuam ac literariam rem gere. Lugduni in Batavis, a. d. iv. Idus Sextiles, CIO IOCCI.

SYLLABUS DISSERTATIONIS. 1. Nullas extitit Dictys Cretensis, qui Trojanas res illis temporibus scripse

rit, quod tradiderunt Græci sequioris ævi, et recentiores Eruditi. II. Græcos istos non habuisse alium Dictyn, quain illum, quem Septimius vertit, probatur contra Mercerum aliosque. III. Eadem illi tradunt de invento Dictye, quæ Septimius de suo. IV. Per Claudium apud eos intel. ligi debet Nero, et sæpe ita confunduntur diversi eorundem nominum Imperatores. V. Revera enim in Neronem conveniunt, quæ de terræ motu, et Dictye tunc invento ac Neroni oblato traduntur. VI. Utriusque et Græci et Latini Dictyos idem fuit titulus, quod liquet ex Suida, si ejus verba recte distinguantur. VII. Uterque dicitur literis Punicis suam scripsisse Historiam. VIII. Johannes Malelas ex Græco Dictye, et Septimius noster, in Historia Belli Trojani, prorsus conveniunt. IX, Quædam tanien veluti Characteres Heroum, apud Malelaso et alios, exponuntur, quæ in Septimiano Dictye non reperiantur. X. Sed Septimius liberius vertit Dictyn, eumqne contraxitque, et quædam in eo prætermisit. XI. Patet id clarissime ex loco Dictyos nostri 1. 4. qui explicatur ex Malela. XII. In quibusdam tamen etiam in diversum a Septimio abit quandoque Malelas, cujus rei variæ redduntur rationes. XIII. Argumentum Merceri ex Historia nones ad probandum, Dictyo Græcum fuisse alium a Septimiano, refellitur. De verbo ’Andrxeolan. XIV, Sequitur ex liis, Septimium vere vertisse hanc Historiam ex Græco, quod male negatur a Vossio et Mercero. XV. Probatur id ex Græcismis ei frequentibus. XVI. Pro Græcismis habenda in Versionibus, quæ ex Græco formata istic sunt frequentia, licet apud alios quoque similis locutio, sed rarius, occurrat. XVII. Malelæ cum Cedreno, et Dictyos Septimiani verba inter se conferuntur, emendantur etiam, et notantur. XVIII. Alia eorum verba rerum plane singularium itidem congruere ostenduntur. Malelas etiam explicatur. XIX. Confertur denuo longa series Historiarum, eodem prorsus ordine,

« PreviousContinue »