Page images
PDF
EPUB

ex utroqne Malela scilicet et Septimio. Explicatur Malelas. XX. Barthii sententia, credentis Græcos Septimii nostri opusculum vertisse in Græ. cam linguam, rejicitur. Septimius ex Malela exponitur. XXI. Refellitur porro Barthius, ex comparatione sexti libri cum Malela. XXII. Præter hunc Græcum Dictyn, quem Septimins vertit, et Cretensis ille supposuit tempore Neronis, nullus extitit alius ant antiquior istius nominis Scriptor. XXIII. Suppositum hunc Dictyn non fuisse Trojanæ expeditionis socium probatur, 1. ex erroribus ejus Historicis. XXIV. 2. Ex Poëticis figmen. tis historice ab ipso traditis. XXV. 3. Quod jam tunc Trojanos semper vocat Barbaros, qui istius vocabuli usus serior est. XXVI. 4. Quod Thes. saliam nominat, “Corinthum,' et Corcyram Melænam, quæ posterioris sunt temporis. XXVII. 5. Quod de Punicis literis ait et diversitate sermonis in Græcia. XXVIII. 6. Quod toties suam fidem commendat, ut solent malæ fidei homines. XXIX. Dictyo bunc composuisse videtur Praxis seu Eupraxides Creténsis, eumque Neroni obtulisse, it præmium ab eo consequeretur, quod et consecutus est, utque antiquitatem mentiretur scripsisse eam literis Punicis et in Philyris. XXX. Prologus Latini Dictyos videtur Græce primum scriptus, et dein Latine versus, sed post Septimii tempora. XXXI. Interpres tamen ille accommodavit eum Latino Dictyi, et erravit in eo, quod Dictyn Punice scriptum, et Græce versum tradit. XXXII. Septimii Epistola genuina est, contra quam sensit Merce. rus, cujus rationes refelluntur. XXXIII. Septimij ætas ex Q. Aradii Rufini, cui Epistolam inscripsit, ætate est indaganda. Homines plurimis nominibus Constantiniano sæculo præditi, oltimo maxime designari solebant. XXXIV. Q. Aradii Rufini ætas indagatur, et familia ordinatur. XXXV. Septimius videtur Senatoriæ fuisse dignitatis, familiaris quippe isti Rufino, et forte vel Bassus, vel Acindynus, qui Præfecti fuerunt Urbis. XXXVI. Vixit tempore Diocletiani et paulo post, istamque versionem fecit forsan odio Christianismi. XXXVII. Errant, qui eum longe infra Constantinum demittunt. XXXVIII. Magis antem Scioppins, qui eum et ejus stylum proxime ad Corn. Nepotem accedere censet. Septimianæ locutionis exempla ab ævo Nepotis aliena. XXXIX. Varia Septimiani Dictyos loca emendantur. XL. Alia vindicantur a conjecturis Cl. Vindingii. XLI. Nonpulla male itidem ab eo tentata, nec satis intellecta, explicantur.

1. DictyN Cretensem, Idomenei Cretensium Reguli comitem in bello Trojano, cujus nomine Historiam istius belli laudant passim Græci Scholiastæ, Grammatici, Rhetores, Chronicorum Scriptores, qui fuerunt sequiori ævo, sed et suum ornavit libellum Septimius, si maxime isthoc nomine inter Idomenei comites quisquam extitit, nihil tamen scripsisse et posteris prodidisse certus sum. Quin miror fuisse Eruditos cum hujus, tum pristinæ ætatis, quibus persuaderi potuit tam antiqui vere hominis esse, quod eo nomine sibi præscripto in vulgus quondam exiit. Nempe Suidas, Johannes Malela, et ex eo Tzetzes, Cedrenus, aliique, quos vide apud Leonem Allatium de Patria Homeri pag. 53. &c. eo usque nobis præiverunt hac in sententia, ut quidam ex iis etiam Homerum ex illo Dictye sua hausisse affirmaverint. Inde ergo et Vossius Pater in Historicis Græcis, Scriptores quosdam, inque iis hunc Dictyn, ad Trojana tempora refert. Sed et Leo Allatius Græculis suis, quos modo memoravi, nimis facilem aut credulum se præbuit, Dictynque hunc vere Troicis temporibus æqualem, et ideo ' Italica,' quæ vulgata Suidæ lectio illi tribuit, 'scribere non potuisse' contendit, ‘cum tunc Italicæ res in obscuro essent.'

11. Errare autem eos ut constet, ostendendum nobis prius Græcos hosce, qui Dictyn subinde laudant, non alium habuisse, quam hunc, qui Neronis tempore fingitur inventus in Cretensis terræ sepulcro, et ex quo Septimius quidam Latinam hanc Versionem seu Epitomen nobis concinnatam reliquit. Posterius hoc negant tamen cum alii, tum Vossius in Historicis Latinis, in Septimio: utrumque vero Jos. Mercerus, et Anna Fabri, in Notis ad Prologum nostri Auctoris et ad lib. iv. cap. 21. Quos alii plerique sequuntur. Ego vero neutiquam illis assentior, et contrarium, nisi fallor, liquebit clarissimum in modum ex iis, quæ dicam. Prius antem ostendam, quod prius posui, Græcos modo memoratos non alium habuisse aut novisse Dictyn, quam hunc Septimii.

11. Id vero manifestum ex eo, quod suum Dictyn aynoscunt itidem tempore demum Claudii vel Neronis inventum, et eodem quidem modo, quo id nobis narrat Septimius, scilicet in sepulcro illius, ut aiunt, Dictyos, aperto per terræ motum, et isthic quidem év xasoitepércs xißuriw, in arcula stannea.' Ita certe Suidas, et Joh. Malela, quem videas, et cum Latini Dictyos Prologis conferas velim, pag. 168. et maxime pag. 322.

iv. Nam quod sub Claudio proprio inventum tradunt quem Septimius sub Nerone ait, id ostum ex eo, quod Nero, æque ac ille Claudius, Claudii Neronis nominibus fuit appellatus, quæ nomina et in hac Historia apud Malelam priore loco juncta reperiuntur, eúpéin, inquit, énà Kaguδίου Νέρωνος Βασιλέως εν κιβωτίω, inventum est' hoc opus Dictyos 'tempore Claudii Neronis Imperatoris, in arcula.' Hinc jam factum, ut posteriores Græculi, uno ad designandum hunc Imperatorem defuncturi nomine, prius potissimum arripuerint, et Claudium simpliciter dixerint, ut ipse facit Malelas posteriore loco, qui tamen erat Nero. Frequens hic error etiam apud Latinos Scriptores, ex ijsdem diversorum, sed proximorum, Imperatorum nominibus ortus. Ipse Suetonius ita Neroni tribuit in ejus vita cap. 17. quæ Claudii erant. Vide elegantissimum Brummeri Commentarium ad L. Cinciam, cap. 5. Quin quod propius accedit, unum idemque SCtum tempore Neronis factum, in jure Romano modo Claudianum, modo Neronianum, dicitur, ut docuit P. Faber, Semestrium lib. 1. cap. ult. Neque aliunde videtur ortum, quod toties Hadriano simpliciter ascribuntur, quæ ab Antonino Pio sunt profecta, (vide Bertrandi Vitas JCtorum in Gaio,) quam quia per adoptionem Antonini ab Hadriano factam hoc Hadriani nomen Antonini Pii genuinis nominibus addi et præmitti solebat. Qua eadem prorsus ratione etiam Hadrianus sæpe Trojani nomine designatur, ut ostendit Rupertus ad Pomponium, de Or. juris pag. 16. 17. 18.

v. Quod autem Nero potius, quam Claudius fuerit is, qui in hac Historia memoratur, id vero non tantum ex Septimio nostro liquet, qui diserte Neronem nominat, sed et probabile est ex eo, quod Malelas pag. 322. æque ac Septimius, tertiodecimo Imperatoris anno Dictyn hunc inventum et prolatum ait, idque post cladem seu terræ motum, quo graviter afflicta tunc fuerit Creta. Ea autem optime conveniunt in illum non Claudii, sed Neronis annum. Nero enim, ut erat Musicis Græcorum artibus ad insaniam usque deditus, profectus est eo anno in Græciam, et per omnia isthic ludorum certamina ac spectacula, in unum hunc annum consulto vel jussu ipsius coacta, circumiit. Quam

occasionem arripuisse videtur ille, seu Praxis, seu Eupraxides, libellos hosce confingendi, et quasi ex sepulcro antiquissimi Dictyos post terræ motum collapso erutos, Vanissimo Principi, qui Iliaca maxime cantare solebat, qui et ipse Troica scripsit, citata sæpius a Servio ad Virgilium, in Græcia tunc offerendi. Terræ autem motus revera tunc afflixerat Cretam quando Nero in Achaiam abiit, siquidem, cum Apollonius Tyaneus apud Philostratum in ejus Vita, lib. iv. cap. 11. ut jam monuit Vir eruditione simul et dignitate amplissima conspicuus, Ulr. Obrechtus, ex Græcia in Cretam, ejus tantum videndæ gratia, esset profectus, ac inde porro Romam iter pararet, tum vero σεισμός αθρόως τη Κρήτη προσέβαλε, “terrae motus universam afflixit Cretam ; et ita, ut quasi tonitru ex terra ederetur, et mare subsideret. Inde autem Romam jam contendens, in eam urbem venisse dicitur cap. 13. Telesino Consule, qui eo anno Neronis ineunte Consulatum revera gessit.

vi. Sic patere jam puto, eundem fuisse Dictyn, et quem noster Septimius in Latinum vertit sermonem, et quem Græci habuerunt. Accedit his vero, quod, sicuti noster opusculum hoc Dictyos vocat Ephemerida Belli Trojani, sic et Suidas suum Dictyo scripsisse dicat'Εφημερίδα Τρωϊκού @iaxouou, hoc est, ‘Ephemerida rerum apud Trojam gestarum.' Nam vix dubito, quin apud Suidam hæc verba, Δίκτυς Ιστορικός έγραψεν Εφημερίδα, έστι δε τα μεθ' "Ομηρον καταλογάδην έν βιβλίοις θ'. 'Ιταλικά, Τρωϊκού διακόσμου: legenda sint cum Allatio, et distinguenda cum Obrechto: Aixtus 'Irtopeκός έγραψεν 'Εφημερίδα (έστι δε τα μεθ' "Ομ. καταλ. έν βιβ. θ'. Taxa) Tpwixoũ &laxóo mou. Parentheseos istius, sive ab ipso sit Suida, sive ab aliis in marginem primum ac dein in textum illata, distinctio, unde pendet genuinus loci sensus, debetur, ut dixi, illustri Obrechto, quem ad Epistolam Septimii velim videas. Ceterum quod apud Suidam legimus Dictyn 'novem libris' hæc executum, cum Septimius ei tribuere videatur decem libros,' dum priorum quinque voluminum eundem se numerum servasse, residua' autem

<

quinque in unum redegisse' ait, id vero levis ac tenuis est discrepantiæ, cum facillimus et creberrimus in numeris librariorum sit lapsus: ut adeo prorsus putem, vel apud Suidam legendum &exa, vel potius apud Septimium, ‘residua quatuor.'

vii. Denique sicuti noster Dictys seipse ait v. 17. scripsisse hoc opus literis Punicis ab Cadmo Danaoque traditis,' sic et Græcus Scriptor in Prolegomenis Rhetoricis, citatus ab Allatio de Patria 59. 'Dictyn’ Græcum, seu 'Gnossium, comitem Idomenei,' tradit, ouyypápai tàu Tgwöκον πόλεμον Φοινίκων γραμμάσιν, οίς "Ελληνες τότε από Κάδμου μαCóvres expãrto, 'scripsisse Trojanum bellum literis Phoenicum, quibus Græci tunc a Cadmo acceptis utebantur. De his literis agemus deinceps, quando probabimus, neutiquam fuisse auctorem nostrum Trojanis temporibus æqualem, quod præ se fert. Nunc sufficit nostro instituto, declarasse etiam harum literarum argumento, Dictyn, quo Græci, et quo Septimius hic est usus, fuisse eundem.

VII. Sed vel maxime id liquet ex Joh. Malela, si cum nostro conferatur Septimio in iis, quæ ex Dictye se hausisse profitetur. Adeo enim congruunt istbic, non in historiam tantum, sed et in ordinem rerum ac verborum, ut cæcus esse debeat aut obstinatus, qui neget, illum habuisse nostrum, sed Græcum tamen, Dictyn ante oculos, Specimina quædam proferemus mox, ut ostendamus, Septimium ex Græco Dictye hanc concinnasse Versionem.

IX. Multa tamen et alia habet, quæ apud Nostrum non comparent, multa etiam aliter. Prioris generis sunt characteres et descriptiones Græcorum Trojanorumque Ducum ac Matronarum, quas Malelas, et Isacus Porphyrogenitus pariter ex Dictye sumsisse se tradunt, licet ipsi in verbis multum quoque inter se sæpe diversi, et quas in nostro Dictye frustra quæras : quo argumento Janus Rutgersius Var. Lect. v. 20. ubi Isaci Porphyr. Characteres ex Msto Amstelædamensi exhibet, eum censet 'aut alium, quam nos habemus, habuisse Dictym, aut memoria lap

« PreviousContinue »