Page images
PDF
EPUB

Corinthum agebat," tradit. Eo Diomedes expulsus regno," et Teucer prohibitus Salamina a Telamone, quod fratrem insidiis circumventum non defendisset, conveniunt. Interim Mnestheus cum Æthra et Clymena filia ejus ab Atheniensibus recipitur: Demophoon atque Athamas9 foris manent. Ceterum ubi plures eorum, qui evaserant, apud Corinthum fuere, cavent, uti juncti inter se, singula aggrederentur regna, belloque aditum ad suos patefacerent. Eam rem Nestor prohibet, suadens tentandos prius civium animos: neque committendum, uti per seditionem Græcia omnis intestinis discordiis corrumperetur. Neque multo post cognoscit Diomedes in Ætolia ab his qui per absentiam ejus regnum infestabant, Eneum multimodis afflictari: ob quæ profectus ad ea loca, omnes, quos auctores injuriæ repererat, interficit: metuque omnibus circum locis injecto, facile ab suis receptus est. Inde per omnem Græciam fama orta, suos quisque reges accipiunt: summam in his qui apud Trojam bellaverant virtutem, neque in resistendo cujusquam vires idoneas existimantes. Ita nos

9 Delph. Achamas.-1 Vulg. eo nomine.

NOTE

nas perlatum fuisse: ibi enim dicit Nestor, Oreen Athenis venisse ut Ægistham interficeret. Sed vide ibi Eustath. p. 1469. qui refert quosdam pro ἀπ ̓ Αθηνάων scripsisse ἀπὸ Φωκήων, a Phocide. Alios vero, Orestem primo in Phocidem, et a Phocide Athenas pervectum, intellexisse.

Idomeneo qui apud Corinthum agebat] Fingit Noster Idomeneum, Creta expulsum, confugisse Corinthum, unde postea in regnum suum recep

tus est.

"Eo Diomedes expulsus regno] Nescio quos auctores hic Noster secutus est, qui scribat, Diomedem regno expulsum Corinthum petiisse, qui re vera se in Italiam contulit.

Et Teucer] Telamon cum Teucrum videret absque fratre Ajace re

[ocr errors]
[ocr errors]

I

deuntem, eum Salamine ejecit; qui se Sidona contulit, et inde Cyprum, ubi novam Salamina condidit, Virg. 1. Æn. Atque equidem Teucrum memini Sidona venire, Finibus expul sum patriis, nova regna petentem, Auxilio Beli genitor tum Belus opimam Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat.'

P Interim Mnestheus] Ab aliis auctoribus diversus abit, qui scribunt Athenienses, repulsó Mnestheo, Demophoonti regnum tradidisse.

a Eneum] Eneus Tydei pater, avus Diomedis, rex Calydonis in Etolia.

Facile ab suis receptus est] Fingit Noster, Diomedem in Ætoliam rediis. se: quod nescio an alibi reperias.

u

quoque cum Idomeneo rege Cretam patrium solum summa gratulatione civium remeavimus. [3.] Dein ubi Orestes, transactis pueritiæ annis, officia viri exequi cœpit, orat Idomeneum, uti secum ex ea insula quam plurimos mitteret: cupere namque se Athenas navigare. Itaque collecto numero eorum quos idoneos credebat, Athenas venit: ab his auxilium contra Ægisthum orat. Dein ad oraculum adit: responsumque fert, uti matrem, et cum ea Ægisthum interficiat: ex quo fore, uti regnum patrium reciperet. Hujusmodi numine armatus cum prædicta manu ad Strophium venit: is namque Phocensis, cujus filia in matrimonium Ægisthi denupserat, indignatus quod spreto priore conjugio Clytemnestram superduxerit, et regem omnium Agamemnonem insidiis interfecerit, ultro ei auxilium adversum inimicissimos obtulerat. Itaque conspirato inter se, cum magna manu Mycenas veniunt. Statimque quod Ægisthus aberat," primo Clytemnestram interficiunt, multosque alios qui resistere ausi erant. Dein cognito Ægisthum adventare, insidias ponunt, eumque circumveniunt. Inde per omnem Argivorum populum dissensio animorum exorta, quoad 4 diversa inter se cupientes, ad postremum in partes discederent. Per idem tempus Menelaus, appulsus Cretam, cuncta super Agamemnone regnoque ejus

2 Delph. adiit.-3 Vinding. legendum putat animatus.—4 Delph. quod.

[blocks in formation]

cognoscit. [4.] Interea per omnem insulam, postquam cognitum Helenam eo venisse, multi undique virile ac muliebre sexu confluunt: aventes dinoscere cujus gratia orbis pæne omnis ad bellum conspiravisset: ibi inter cetera Menelaus profert, Teucrum, expulsum patria, civitatem apud Cyprum, Salaminam nomine, condidisse. Multa etiam apud Ægyptum miranda refert: et Canopi gubernatoris sui, qui ibi morsu serpentium interierat, exstructum magnificum monumentum. Dein, ubi tempus visum est, Mycenas navigat: ibi multa adversum Orestem molitus,7d ad postremum multitudine popularium cohibitus, ab eo quod cœperat negotio destitit. Inde placet cunctis Orestem super eo facinore causam dicere apud Atheni

5 Delph. perfert.—6 Delph. miracula.—7 Delph. molitur.-8 Habet Delph.

NOTE

montorio Cretam delatum fuisse; Odyss. г. Sed falsum est, eum ibi de Agamemnone et ejus regno ali quid didicisse; quod ei tantum in insula Pharo contigit, a Proteo sene, ut fuse Homer. Od. A.

▾ Virile ac muliebre sexu] Sexu, neutrius generis. Sallust. Undique virile ac muliebre sexu per vias et tecta omnium visebatur.' Sisenna IV. Histor. Tum in muro virile ac muliebre sexu, populi multitudine omni collocata.'

Apud Cyprum] Nam illuc etiam Menelaum delatum, docet Homer. Od. A.

a Salaminam nomine] De qua Horat. 1. Od. 7. 'Ambiguam tellure nova Salamina futuram.'

Et Canopi Gubernatoris sui, &c.] Qui etiam urbi Canopo nomen dedit. Strab. xvii. Κανωβος δ ̓ ἐστὶ πόλις ἐν εἴκοσι καὶ ἑκατὸν σταδίοις ἀπὸ ̓Αλεξαν δρείας πεζῇ ἰοῦσιν, ἐπώνυμος Κανώβου τοῦ Μενελάου κυβερνήτου ἀποθανόντος

autó01. 'Canopus urbs 120. stadiis distat ab Alexandria terrestri itinere, cognominis Canopi, qui Menelai gubernator fuerat, et ibi mortuus est.' Ita Mela, Solinus, et alii. Verum alii nomen Canopi ante Menelaum fnisse contendunt; doctique Ægyptiorum, ut refert Aristides, existimabant, Canobum esse vocem Ægyptiacam, quæ Latine significet, aureum solum.

e Morsu serpentium] Hæmorroidem vocat Eustath. in Dionys. serpentem illum, cujus morsu Canopus interiit. Historiam vide apud illum.

d Adversum Orestem molitur] Populum commovet, et Orestem cogit apud eum de cæde matris causam dicere. Qui, totius populi consensu, lapidibus damnatus, consiliis amici Pyladis mortem effugit. Historiam pete ex Euripid. in Oreste.

e Inde placet cunctis Orestem] Quidam scribunt, Orestem Deorum monitu Athenas confugisse, ut ibi ab Areopagitis judicaretur.

f

enses, ubi Areopagitarum judicium severissimum per omnem Græciam memorabatur: apud quos dicta causa, juvenis absolvitur. Erigona, quæ ex Ægistho edita erat, ubi fratrem absolutum intelligit, victa dolore immodico, laqueo interiit." Mnestheus liberatum Orestem parricidii crimine, purgatumque more patrio cunctis remediis quæ ad oblivionem hujusmodi facinoris adhiberi solita erant, Mycenas remittit: ibique regnum ei concessum. Dein trans

NOTE

Ubi Areopagitarum judicium severissimum] Areopagitæ, Athenarum senatores, sic dicti ab Areopago, id est, colle Martis, "Apelos mayos, quo judicaturi conveniebant. Eorum judicia severissima habebantur; unde et in proverbium abiere. Vide Suidam, Erasmum, &c. De Areopago vide doctissimi Meursii libellum.

g Victa dolore immodico, laqueo interiit] Idem auctor magni Etymologici. Quidam tamen scribunt, Orestem Erigonam uxorem duxisse, et ex ea suscepisse Ponthilum. Ita Tzetzes, in Lycoph. Pausanias et alii.

Mnestheus] Atqui Mnestheum eodem anno, quo Troja capta fuit, interiisse certum est. Non potuit igitur Orestem purgare, qui octavo demum anno post Trojam captam gisthum interfecit. Neque verius Suidas et Aristophanis Scholiastes, qui scribunt Orestem tempore Pandionis Athenas venisse, Pandion enim multo vetustior. Quare Athenæus unice sequendus, qui sub Demophoonte id scribit accidisse. Ita Tzetzes in Lycophr. Neque etiam de loco conveniunt, ubi Orestes purgatus fuit, ut neque de tempore. Dictys ait, Athenis purgatum, statim postquam absolutus fuerit. Euripides vero, postquam e Taurica regione reversus fuerit. Aliique, non in Attica sed in urbe Trazene. Pausan. in Corinthiacis : Τὸν δὲ ἔμπροσθεν τοῦ ναοῦ

λίθον, καλούμενον δὲ ἱερὸν, εἶναι λέγου σιν ἐφ ̓ οὗ ποτε ἄνδρες Τροιζηνίων ἐννέα Ορέστην ἐκάθῃραν ἐπὶ τῷ φόνῳ τῆς μηTpós. Lapidem autem illum ante templum, qui sacer lapis dictus est, eum esse dicunt, super quem olim viri novem Træzenii Orestem expiarunt a cæde matris.' Idem paulo post: Ante templum Apollinis,' inquit, 'est Orestis dictum tentorium. Nam antequam cæde matris purgaretur, nullus Træzeniorum voluit illum domum suam recipere. Sed illum ibi constituentes purgabant, eique cibos præbebant, donec omnino fuerit expiatus. Et etiam nunc nepotes eorum, qui illum expiaverunt, statutis quibusdam diebus eodem illo loco cœnant. Non longe ab illo tentorio sepultæ fuerunt purgationes illæ, super quas aiunt laurum natam, quæ adhuc ibi cernitur. Fertur etiam Træzenios purgationes multas alias adhibuisse, et aquam ex Hippocrene,' &c.

Quæ ad oblivionem] Remedia illa ad oblivionem facinoris non adhibe. bantur; nam qui purgatus fuerat, non ideo minus a se perpetrati sceleris memor erat: quare scripsisse Dictym existimo, quæ ad ablutionem. Abluti enim proprie dicebantur, qui purgationibus istis expiati fuerant; unde et Gallice adhuc dicimus, se laver d'un crime, se purger, &c.

[ocr errors]

acto tempore, accitu Idomenei Cretam venit, neque multo post Menelaus: ibi multa in patruum sæva per eum ingesta, quod sibi per dissensionem popularium multimodis periclitanti ipse etiam insidiatus esset. Ad postremum intercessu Idomenei uterque conciliatus sibi Lacedæmona discedit. Ibi Menelaus, sicuti convenerat, Hermionam* in matrimonium Oresti despondit. [5.] Per idem tempus Ulysses Cretam appulsus est, duabus Phoenicum navibus 1 mercedis pacto acceptis: namque suas, cum sociis atque omnibus quæ ex Troja habuerat, per vim Telamonis amiserat: scilicet infesti ob illatam per eum filio necem," m vix ipse liberatus industria sua. Percontantique' Idomeneo quibus ex causis in tantas miserias devenisset, erroris initium narrare occipit: quo pacto appulsus Ismarum" multa inde per bellum quæsita præda navigaverit: appulsusque

præpositionem a ante p. crimine.—9 Delph. severe.-1 Delph. Percunctanti

NOTE

Hermionam] De Orestis et Hermionæ conjugio variant scriptores. Nam Hyginus scribit, Hermionam, Neoptolemo desponsatam, statim post Trojam captam, Oresti in matrimoDium datam fuisse, Menelaumque postea illam ab Oreste abduxisse et Neoptolemo tradidisse. Alii, contra, Hermionam prius Oresti desponsatam Neoptolemo a patre Menelao traditam dicunt, eamque deinde ab ipso Menelao abreptam. Sed hæc omnia accuratissime doctissimus Meziriacus, in suis commentariis, in Epistol. Ovid. Hermionæ Oresti.

1 Ulysses Cretam appulsus est, duabus Phœnicum navibus, &c.] Totam hanc historiam de vi Ulyssi per Telamonem facta, et de Ulyssis Cretam appalsu duabus Phœnicum navibus, ab auctore nostro confictam existimo. Nihil enim Homer. nihil Hyginus, nibil Ausonius. Suspicor etiam id om

ne commentum fuisse Dictyn, propter locum illum Homeri, ubi Eumæus refert, sibi olim virum Ætolum dixisse, vidisse se Ulyssem apud Idomeneum, naves suas tempestate quassas reficientem. Locus est, Od. Z. Þŷ dé μιν ἐν Κρήτεσσι παρ ̓ Ἰδομενῆς ἰδέσθαι, Νῆας ἀκειόμενον, τάς οἱ ξυνέαξαν ἄελλαι. Dixit autem illum in Creta apud Idomeneum vidisse, Naves sanantem, quas ei fregerant procellæ.' Imo et pagina mox sequenti aliter narrat. Ait enim, inter Scyllam et Charybdim amissis navibus se in manus Phonicum devenisse, ab iisque per misericordiam reservatum. Locum adi.

[ocr errors]

m Filio necem] Nempe Ajaci. De quo supra.

Appulsus Ismarum] Apud Cicones. A Ciconibus ad Lotophagos Meningis Insulæ populos, unde Siciliam ad Cyclopas et Læstrygonas delatus. Hom. Od. I.

« PreviousContinue »