vehementius perstat, et e diverso repellitur, clamare occipit, indignum facinus, prohiberi se a parentis complexu. Ita credito9 Telegonum ad inferendam vim regi adventare, acrius resistitur: nulli quippe compertum, esse alterum etiam Ulyssi filium: at' juvenis, ubi se vehementius et per vim repelli videt, dolore elatus multos custodum interficit, aut graviter vulneratos debilitat. Quæ postquam Ulyssi cognita sunt, existimans juvenem a Telemacho immissum, egressus lanceam, quam ob tutelam sui gerere consueverat, adversum Telegonum jaculatur. Sed postquam hujusmodi ictum juvenis casu quodam intercipit," ipse in parentem insigne jaculum emittit, infelicissimum casum vulneri contemplatus." At ubi ictu eo Ulysses concidit, gratulari cum fortuna, confiterique optime secum actum quod per vim externi hominis interemtus, parricidii scelere Telemachum carissimum sibi liberavisset. Dein reliquum adhuc retentans spiritum, juvenem percunctari quisnam, et ex quo ortus loco, se 3 domi belloque inclytum Ulyssem Laërtæ filium interficere ausus esset. Tum Telegonus cognito parentem esse, utraque manu dilanians caput, fletum edit quam miserabilem, maxime discruciatus ob illatam per se patri necem. Itaque Ulyssi, uti voluerat, nomen suum atque matris, insulam quoque in qua ortus esset, et ad postremum insigne jaculi ostendit. Ulysses, ubi vim ingruentium somniorum prædictumque ab interpretibus vitæ exitum animo recordatus est, vul Ita 9 Delph. et vulg. creditum.—1 Delph. dein.-2 Vinding. legendum censet vulnerati.-3 Ante se habet Delph. qui.-4 Deest in Delph. quoque, et mox que post provectæ. 288 DICTYOS CRETENSIS DE BELLO TROJANO LIB. VI. neratus ab eo quem minime crediderat, triduo post mortem obiit, senior jam, provectæque ætatis, neque tamen invalidus virium." NOTE 4 Provectæ ætatis] Ulyssem multis annis obsitum interiisse, omnes tradunt. r Invalidus virium] Hellenismus. Subintelligitur enim præpositio èk, id est, de, quæ genitivum regit. |