Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

IN

DARETEM PHRYGIUM

PRÆFATIO

ANNE TANAQUILLI FABRI FILIE.

Ur

r re vera fuit olim Dictys qui res Troicas conscripsit, fuit etiam et Dares Phrygius qui Phrygiam Iliadem fecit. Ac de Dicty quidem jam suo loco dictum est; veniamus igitur ad Daretem. Fuit is e Phrygia; quare, Trojanorum partes secutus, Hectori monitor datus est. Ptolemæus Hephæstion lib. 1. 'AvTímaтpos dé pnoiv o ̓Ακάνθιος, Δάρητα πρὸ Ομήρου γράψαντα τὴν Ἰλιάδα μνήμονα γενέσε θαι Έκτορος ὑπὲρ τοῦ μὴ ἀνελεῖν Πάτροκλον ἑταῖρον ̓Αχιλλέος. Αηtipater autem Acanthius tradit Daretem eum, qui ante Homerum Iliadem conscripsit, Hectoris monitorem factum fuisse ne is Achillis socium Patroclum occideret. Eadem ex Achantio refert Eustath. in Odyss. A. additque ex eodem ipsum Daretem transfugam ab Ulysse fuisse occisum. Historiam autem Daretis sua adhuc ætate extitisse, scribit Ælianus var. histor. xI. 1. “Orɩ v 'Opoɩβαντίου Τροιζηνίου ἔπη πρὸ ̔Ομήρου, ὥς φασιν οἱ Τροιζήνιοι λόγοι, καὶ τὸν Φρύγα δὲ Δάρητα, οὗ Φρυγίαν Ιλιάδα ἔτι καὶ νῦν ἀποσωπομένην οἶδα, πρὸ Ομήρου καὶ τοῦτον γενέσθαι λέγουσι. Orabantii Træzenii poëmata ante Homerum extiterunt, ut ferunt Træzenii, item Dares Phrygius, ut dicunt, ante Homerum vixit, cujus Phrygiam Iliadem usque in hunc diem conservari scio. Et hoc illud est, quod homini nugaci et inepto consilium fecit, ut sub illius Daretis nomine, qui nusquam comparebat, libellum illum, quem hodie habemus, in lucem mitteret; fingens illum a Cornelio Nepote Latine translatum. Utrumque enim falsum esse, plurima vincunt.

Nam et ipse scriptor (ut jam diu monuit doctissimus

Vossius) per se satis prodit se perexiguæ et doctrinæ et judicii fuisse, qui multa non solum contra historiam et contra verisimilitudinem peccet: ut alia multa taceam, quæ in evolvendo opere melius notabuntur. Et de Cornelio Nepote, vix erit unquam qui credat eum hujus libelli interpretem fuisse, nisi qui Augustæi ævi nitorem et genium ignorabit. Auctor enim iste vix Latine scribit, ut suo loco dicemus: illa Epistola, quæ Sallustio Crispo inscripta est, ita futilis est et nugax, ut Latinitatis potius ultimum senium, quam vigorem illum et florentem illam adolescentiam resipiscat. Sed nos ad cœpta feramus.'

« PreviousContinue »