Page images
PDF
EPUB

IN

DARETEM PHRYGIUM

PRÆFATIO

ANNÆ TANAQUILLI FABRI

FABRI FILIÆ.

UT

re vera fuit olim Dictys qui res Troicas conscripsit, fuit etiam et Dares Phrygius qui Phrygiam Iliadem fecit. Ac de Dicty quidem jam suo loco dictum est; veniamus igitur ad Daretem. Fuit is e Phrygia ; quare, Trojanorum partes secutus, Hectori monitor datus est. Ptolemæus Hephæstion lib. 1. 'Αντίπατρος δέ φησιν ο 'Ακάνθιος, Δάρητα προ Ομήρου γράψαντα την Ιλιάδα μνήμονα γενέσθαι "Εκτορος υπέρ του μη ανελεϊν Πάτροκλος εταίρον 'Αχιλλέoς. Αηtipater autem Acanthius tradit Daretem eum, qui ante Homerum Iliadem conscripsit, Hectoris monitorem factum fuisse ne is Achillis socium Patroclum occideret. Eadem ex Achantio refert Eustath. in Odyss. A. additque ex eodem ipsum Daretem transfugam ab Ulysse fuisse occisum. Historiam autem Daretis sua adhuc ætate extitisse, scribit Ælianus var. histor. xi. 1. "Ori hv 'Opolβαντίου Τροιζηνίου έπη προ Ομήρου, ώς φασιν οι Τροιζήνιοι λόγοι, και τον Φρύγα δε Δάρητα, ού Φρυγίαν Ιλιάδα έτι και νύν αποσωζομένην οίδα, προ Ομήρου και τούτον γενέσθαι λέγουσι. Orebantii Træuenii poëmata ante Homerum extiterunt, ut ferunt Træzenii, ilem Dares Phrygius, ut dicunt, ante Homerum vixit, cujus Phrygiam Iliadem usque in hunc diem conservari scio. Et hoc illud est, quod homini nugaci et inepto consilium fecit, ut sub illius Daretis nomine, qui nusquam comparebat, libellum illum, quem hodie habemus, in lucem mitteret; fingens illum a Cornelio Nepote Latine translatum. Utrumque enim falsum esse, plurima vincunt. Nam et ipse scriptor (ut jam diu monuit doctissimus

Vossius) per se satis prodit se perexiguæ et doctrinæ et judicii fuisse, qui multa non solum contra historiam et contra verisimilitudinem peccet : ut alia multa taceam, quæ in evolvendo opere melius notabuntur. Et de Cornelio Nepote, vix erit unquam qui credat eum hujus libelli interpretem fuisse, nisi qui Augustæi ævi nitorem et genium ignorabit. Auctor enim iste vix Latine scribit, ut suo loco dicemus: illa Epistola, quæ Sallustio Crispo inscripta est, ita futilis est et nugax, ut Latinitatis potius ultimum senium, quam vigorem illum et florentem illam adolescentiam resipiscat. • Sed nos ad cæpta feramus.'

[blocks in formation]

Cum multa Athenis studiosissime agerem, inveni historiam Daretis Phrygii, ipsius manu scriptam, ut titulus indicat, quam de Græcis et Trojanismem oriæ mandavit.' Quam ego summo amore complexus, continuo transtuli. Cui nihil adjiciendum vel diminuendum reformandi ? causa putavi, alioquin mea posset videri. Optimum ergo duxi, vere et simpliciter perscripta, si eam ad verbum « in Latinitatem transverterem, ut legentes cognoscere possent, quomodo hæ res gestæ essent: utrum magis vera existiment, quæ Dares Phrygius memoriæ commendavit, qui per id tempus vixit et militavit, quo Græci Trojanos oppugnarent; an Homero credendum, qui post multos annos natus est, quam bellum hoc gestum fuisset : de qua re Athenis judicium fuit, cum pro insanoo Homerus haberetur, quod Deos cum hominibus belligerasse descripsit. Sed hactenus ista. Nunc ad pollicitum revertamur.

i Delph. qui d. G. e. T. m. commendatur, cum hac nota: 'Id est: qui super rebus Græcis et Trojanis posteritati commendatur.'—2 Delph. rei formanda, et mox habet esse ante possit.

NOTE a Si eam ad verbum] 'Eam' nempe c De qua re Athenis judicium fuit, historiam ;' superiora illa, 'vere et cum pro insano] Ita hoc scriptum simpliciter perscripta,' sont sexti est, ut inde quis existimare possit, casus : series est, optimum duxi, cum Athenis olim in judicio actum fuisse, ea historia vere et simpliciter per. Daretine potius an Homero creden. scripta sit, si eam in Latinum sermo- dum foret, ibique Homerum pro nem converterem.

insano exactum. Quod quis un• Qui post multos annos] De ætate quam audivit! Atqui non illud voHomeri mire veteres dissentiunt. Et luit ineptus scriptor; sed illud taneorum omnium opiniones referre, ni- tum, fuisse olim Athenis, qui Homemis longum esset. Ego existimo cer- rum stultum judicarent, quod Deos tissimis argumentis evinci posse, flo- cum hominibus pugnantes induceret ; ruisse illum circa Olympiadem 20. et Platonem intelligit, qui de Home. tempore regis Numæ 488. circiter ro iniquum illud judicium tulit. A quo annis post Trojam captam, et ante alii merito dissentientes affirmarunt, Christum natum 693. et ita olim pater solum Homerum aut vidisse aut os. mens, in libello Gallico, de Poëtis tendisse formas Deorum. Græcis.

DARETIS PHRYGII

HISTORICI

EX VOLATERRANO VITA.

Dares Phrygius Historicus scripsit bellum Trojanum Græce, in quo et ipse militavit, ut ait Isidorus, primus fere Historicorum. Qui tandem capto Ilio, cum Antenoris factione remansit, ut scribit Cornelius Nepos : qui opus ejus e Græco sermone convertit, dicavitque Crispo Sallustio.

« PreviousContinue »