Page images
PDF
EPUB
[blocks in formation]

2

CUM multa Athenis studiosissime agerem, inveni historiam Daretis Phrygii, ipsius manu scriptam, ut titulus indicat, quam de Græcis et Trojanismem oriæ mandavit.' Quam ego summo amore complexus, continuo transtuli. Cui nihil adjiciendum vel diminuendum reformandi causa putavi, alioquin mea posset videri. Optimum ergo duxi, vere et simpliciter perscripta, si eam ad verbum in Latinitatem transverterem, ut legentes cognoscere possent, quomodo hæ res gestæ essent: utrum magis vera existiment, quæ Dares Phrygius memoriæ commendavit, qui per id tempus vixit et militavit, quo Græci Trojanos oppugnarent; an Homero credendum, qui post multos annos natus est, quam bellum hoc gestum fuisset: de qua re Athenis judicium fuit, cum pro insano Homerus haberetur, quod Deos cum hominibus belligerasse descripsit. Sed hactenus ista. Nunc ad pollicitum revertamur.

b

1 Delph. qui d. G. e. T. m. commendatur, cum hac nota: Id est: qui super rebus Græcis et Trojanis posteritati commendatur.'—2 Delph. rei formandæ, et mox habet esse ante possit.

NOTE

Si eam ad verbum] 'Eam' nempe 'historiam;' superiora illa, 'vere et simpliciter perscripta,' sunt sexti casus: series est, optimum duxi, cum ea historia vere et simpliciter perscripta sit, si eam in Latinum sermonem converterem.

b Qui post multos annos] De ætate Homeri mire veteres dissentiunt. Et eorum omnium opiniones referre, nimis longum esset. Ego existimo certissimis argumentis evinci posse, floruisse illum circa Olympiadem 20. tempore regis Numæ 488. circiter annis post Trojam captam, et ante Christum natum 693. et ita olim pater mens, in libello Gallico, de Poëtis Græcis.

e De qua re Athenis judicium fuit, cum pro insano] Ita hoc scriptum est, ut inde quis existimare possit, Athenis olim in judicio actum fuisse, Daretine potius an Homero credendum foret, ibique Homerum pro insano exactum. Quod quis unquam audivit ! Atqui non illud voluit ineptus scriptor; sed illud tantum, fuisse olim Athenis, qui Homerum stultum judicarent, quod Deos cum hominibus pugnantes induceret ; et Platonem intelligit, qui de Homero iniquum illud judicium tulit. A quo alii merito dissentientes affirmarunt, solum Homerum aut vidisse aut ostendisse formas Deorum.

DARETIS PHRYGII

HISTORICI

EX VOLATERRANO VITA.

DARES PHRYGIUS Historicus scripsit bellum Trojanum Græce, in quo et ipse militavit, ut ait Isidorus, primus fere Historicorum. Qui tandem capto Ilio, cum Antenoris factione remansit, ut scribit Cornelius Nepos: qui opus ejus e Græco sermone convertit, dicavitque Crispo Sallustio.

DARETIS PHRYGII

DE EXCIDIO TROJÆ

HISTORIA.

PELIAS rex

Æsonem fratrem habuit.

Æsonis filius erat Jason, virtute præstans: et qui sub ejus regno erant, omnes eos hospites habebat, et ab eis validissime amabatur. Pelias rex, ut vidit Jasonem acceptum esse omnibus, veritus est ne sibid injurias faceret, et se regno ejiceret.

1 Post rex exhibet Delph. voces, in Peloponeso.

NOTE

[merged small][merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

sive Scarpheri, alii Theognitam Laodici filiam; alii denique Amphinomen.'

d Veritus est ne sibi] Apollodorus, 1. Tzetzes in Lycoph. Scholiastes Pindari, et alii scribunt, Peliam oraculo monitum fuisse ut caveret ab eo, qui unum tantum calceum gestaret. Quod cum minime intelligeret, paulo post re ipsa percepit. Nam cum in littore Neptuno immolaret, cum permultos, tum etiam Jasonem eo accersivit, qui ruri agens ad ea sacra properavit, et Anaurum sive Enipeum amnem trajiciens alterum in amnis alveo calceum amisit. Id ubi Pelias videt, oraculum animo repetens, propius eum accedit, ro

с

Dicit Jasoni Colchis pellem arietis inauratam esse, dignam ejus virtute, ut eam inde auferret, omnia se ei daturum pollicetur. Jason ubi audivit, ut erat fortis animi, et qui loca omnia nosse volebat, atque clariorem se futurum existimabat, si pellem inauratam Colchis abstulisset, dicit Peliæ regi se velle eo ire, si vires sociique non deessent. Pelias rex Argum architectum vocari jussit, et ei imperat ut navem ædificaret quam pulcherrimam, ad voluntatem Jasonis. Per totam Græciam rumor cucurrit, navem ædificari, in qua Colchos eat Jason, pellem auream petiturus.

NOTE

gatque, ecquid, habens potestatem, facturus esset ei, a quo sibi ex oraculo prædictum fuerit mortem illa tum iri? cui Jason, pellem, inquit, velleris aurei ut afferret, imperarem. Quod ubi audivit Pelias ipsum Jasonem ad eam pellem ire statim præcepit, &c.

e Colchis pellem arietis inauratam esse] Quæ Colchis suspensa e quercu in Martis luco visebatur, ac sub insomnis draconis custodia asservabatur. Eam autem arietis illius, qui Phrixum per Hellespontum vexit, pellem fuisse fabulati sunt, cujus lana aurea, vel, ut alii volunt, purpurea. Alii tradunt, pellem illam librum fuisse pellibus inscriptum, quo lapidis Philosophici conficiendi ratio continebatur. Ita Eustath, in Dionys. Geographum. Alii aiunt, inde hoc figmentum natum, quod in Colchide fluvii quidam aurum vehunt, ad quod recipiendum incolæ alveolis utuntur perforatis et velleribus lanosis. Ita Strabo, I. XI. et Appianus. Alii propter auri metalla quæ ibi pluri. ma; alii denique ob præstantiam vellerum ejus regionis. Unde Varro lib. 11. de re Rustica cap. 1. Veteres poëtæ ipsas pecudes propter caritatem aureas habuisse pelles tradiderunt, ut Argis Atreus, quam sibi

Thyestem subduxe queritur, ut in Colchide Eeta, ad cujus arietis pellem profecti regio genere dicuntur Argonautæ.' Aliter etiam Palæphatus, in Phrixo, quem vide.

f Argum architectum vocari jussit] Quia navis vocabatur Argo, ab architecto, qui Argus vocaretur, factam existimarunt. Sed optime docuit præstantissimus Bochartus, Phœnices dixisse'arca' vel'arco,' ut Syri efferunt, naves longitudinis, sive naves longas. Atque inde factum, litera C in G mutata, ut navis Argo appellaretur, quæ prima fuit navis longa apud Græcos. Græci enim, usque ad Jasonem et Argonautas, solum rotundis navibus utebantur. Hinc Plin. vII. 56. 'Longa nave Jasonem primum navigasse Philostephanus auctor est.' Et Apollonii Scholiastes, I. de Argo Nave, raúrny dé parı πρώτην ναῦν γενέσθαι μακράν. • Hane longam navem primam fuisse referunt.' Idem Herodot. 1. initio. Quin. quaginta remorum fuisse dicit Apollodor. Ita ut viginti quinque remiges ab una quaque parte habuerit. Unde sequitur, longam fuisse cubitorum ad minimum quinquaginta, si singula interscalmia fuerint δίπηχυαία duorum cubitorum, prout definit Vitruvius, lib. 1. 2.

Amici et hospites ad Jasonem venerunt, et pollicentur se una ituros. Jason gratias illis agit: et rogavit ut parati essent, cum tempus superveniret. Jason cum tempus supervenit, literas ad eos misit qui erant polliciti, sese una ituros, et illico convenerunt ad navem, cujus nomen erat Argo. Pelias rex quæ opus erant in navim imponi jussit: et hortatus est Jasonem, et qui cum eo ituri erant, ut animo forti irent ad perficiendum quæ conati essent. Ea res claritatem & Græciæ et ipsis factura videbatur. Demonstrare eos qui cum Jasone profecti sunt, non nostrum est : sed qui vult eos cognoscere, Argonautas legat.h [2.] Jason, ut ad Phrygiam venit, navem admovit ad portum Simoënta. Deinde omnes exierunt de navi ad terram. Laomedonti regi Trojanorum nuntiatum est, mirandam navim in portum Simoënta intrasse, et in ea juvenes de Græcia advectos esse. Ubi audivit Laomedon rex commotus est, et consideravit commune periculum, si consuescerent Græci ad sua littora navibus adventare. Mittit itaque ad portum qui dicant ut Græci de finibus ejus discedant: et si non dicto obedissent, tum sese armis ejecturum de finibus.' Jason et qui cum eo venerant graviter tulerunt crudelitatem Laomedontis, sic se ab eo tractari, cum nulla ab illis injuria facta esset: simul et timebant multitudinem barba

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]
« PreviousContinue »