Page images
PDF
EPUB

rorum, si contra imperium conarentur permanere, ne opprimerentur: cum ipsi non essent parati ad præliandum, navim conscenderunt, a terra recesserunt, Colchos profecti sunt, pellem abstulerunt, domum reversi sunt. [3.] Hercules graviter tulit a rege Laomedonte contumeliose sese tractatum, et eos qui una profecti erant Colchos cum Jasone, Spartamque ad Castorem et Pollucem venit. Agit cum his, ut secum suas injurias defendant, ne Laomedon impune ferat, quod illos a terra et portu prohibuisset. Multos adjutores dicit futuros, si se accommodassent. Castor et Pollux omnia promiserunt se facturos esse, quæ Hercules vellet. Ab his Salaminam profectus, ad Telamonem venit: rogat eum ut secum ad Trojam eat, et suas injurias secum defendat. Telamon promisit omnibus se paratum, quæ Hercules vellet. Inde apud Phthiam1 profectus est ad Peleum, rogatque eum ut secum eat ad Trojam: pollicitusque est ei Peleus se iturum. Inde Pylum ad Nestorem profectus est; rogat eum Nestor quid venerit. Hercules dicit, quod dolore commotus sit, velle3 se" exercitum in Phrygiam ducere. Nestor Herculem collaudavit, operamque suam pollicitus est. Hercules ubi omnium voluntates intellexit, naves XII. parat, milites eligit. Ubi tempus datum est proficiscendi, literas ad eos quos

m

3 Vellet Delph.

NOTE

k Ad Telamonem venit] Pindar. Isthm. 6. 'Αλλ' Αἰακίδαν καλέων Ἐς Tλóov kápuče Távtwv daivvμévwv. 'Eacidem autem invitans Ad navigationem citavit omnibus epulantibus.'

1 Phthiam] E regione Penei, juxta Magnesiam.

n Velle [vellet] se] Lege' velle se.' • Naves XII. parat] Alii tradunt Herculem Trojam navigasse, cum navibus xvIII. Apollodor. 11. alii cum solis navibus sex. Hom. II. E. *E§ oins σὺν νηυσὶ καὶ ἀνδράσι παυροτέροισι, Ἰλίου ἐξαλάπαξε πόλιν, χήρωσε δ ̓ ἀγυιάς.

Pylum ad Nestorem] Pylus Nes-Sex solis cum navibus et viris pantoris in Arcadia fuit. Sed vide infra, § 9. ubi ait Menelaum, ad Nestorem proficiscentem, circa Cytheram Paridi obvium factum, &c.

cioribus, Ilii devastavit urbem et vi duavit vicos.' Unde Lycoph. Herculem vocat rdv é§άπpvμvov, 'sex na. vium.'

rogaverat misit, qui cum suis hominibus cum venissent, profecti sunt in Phrygiam: et ad Sigeum noctu accesserunt. Inde Hercules, Telamon, et Peleus exercitum e navibus eduxerunt: qui vero præsidio essent, Castorem, Pollucem, et Nestorem P reliquerunt. Laomedon cum equestri copia ad mare venit, et cœpit præliari. Hercules ad Trojam ierat, et imprudentes qui erant in oppido oppugnare cœpit. Quod ubi Laomedonti regi nuntiatum est, oppidum ab hostibus oppugnari, Ilium ilico revertitur: et in itinere obvius Græcis factus, ab Hercule occiditur. Telamon primus oppidum Ilium intravit : cui Hercules virtutis causa Hesionam Laomedontis regis filiam dono dedit. Laomedontis filii qui cum eo erant occiduntur. Priamus in Phrygia erat, ubi eum Laomedon ejus pater exercitui præfecerat. Hercules et qui cum eo venerant prædam magnam fecerunt, et ad naves deportaverunt. Inde domum proficisci decreverunt. [4.] Telamon Hesionam secum convexit. Hoc ubi Priamo nuntiatum est, patrem occisum, cives direptos, prædam avectam, Hesionam sororem dono datam,

[ocr errors]

NOTE

P Castorem, Pollucem, et Nestorem] Apollodor. scribit Oiclem relictum fuisse, ut naves tutaretur.

Telamon primus oppidum, &c.] Idem Apollodorus, 11. additque, id ægre ferentem Herculem recta ad Telamonem ivisse, ut eam occideret; quod cum Telamon animadvertisset, proximos quosque lapides colligere aggreditur, Herculique quidnam ageret percunctanti respondit, se aram excitare Herculi Καλλινίκφ, id est, pulchro victori.

* Cui Hercules virtutis causa] Apollodor. Τελαμώνι ἀριστεῖον Ἡσιόνην τὴν Λαομέδοντος θυγατέρα δίδωσι. • Telamoni præmium virtutis Hesionam Laomedontis filiam dedit.'

* Priamus in Phrygia erat] Abfuisse Priamum, cum Trojam expugnavit Hercules, dicit Dares, nescio quos

auctores secutus: nam alii eum ab Hercule captivum factum narrant et ab Hesiona sorore liberatum. Apollodor. 11. Suspicor hoc hansisse Daretem ex Hom. II. r. ubi Priamus dicit, se olim in Phrygia contra Amazonas pugnasse: ejus verba sunt : Ἤδη καὶ Φρυγίην εἰσήλυθον ἀμπελόεσσαν, Ενθα ἴδον πλείστους Φρύγας, ἀνέρας απο λοπώλους, Λαοὺς Ὀτρῆος καὶ Μύγδονος ἀντιθέοιο, Οἵ ῥα τότ ̓ ἐστρατόωντο παρ' ὄχθας Σαγγαρίοιο, Καὶ γὰρ ἐγὼν ἐπίκουρος ἐὼν μετὰ τοῖσιν ἐλέχθην, Ηματι τῷ, ὅτε ἦλθον ̓Αμαζόνες ἀντιάνειραι. 'Jamn olim Phrygiam intravi vitiferam, Ubi vidi multos Phrygas strenuos equites, Populos Otrei et Mygdonis augusti, Qui tunc bellabant ad ripas Sangarii, Atque ego auxiliaris existens inter eos numeratus fui, Die illo quando venerunt Amazones viragines.'

t

graviter tulit tam contumeliose Phrygiam tractatam esse a Graiis. Ilium petit cum Hecuba uxore et liberis Hectore, Alexandro, Deiphobo, Heleno, Troilo, Andromacha, Cassandra, Polyxena. Nam erant et alii filii ex concubinis nati; sed nemo" ex regio genere dixit esse, nisi eos qui erant ex legitimis uxoribus. Priamus ut Ilium venit, minime moram fecit, ampliora moenia exstruxit, et civitatem munitissimam reddidit; et militum multitudinem ibi esse fecit, ne per ignorantiam opprimeretur, ita ut Laomedon pater ejus oppressus est. Regiam quoque ædificavit," et ibi Jovi Statori aram W consecravit. Hectorem in Pæoniam misit. Ilio portas fecit, quarum nomina hæc sunt, Antenoria, Dardania, Ilia, Scæa,' Thymbræa, Trojana. Deinde, postquam Ilium stabilitum vidit, tempus expectavit. Ut visum est ei patris injurias ulcisci, Antenorem vocari jubet; dicit ei velle se, eum legatum in Græciam mittere, cum graves sibi injurias ab his qui cum exercitu venerant fac

X

4 Antenorida, Dardaniæ, Iliæ, Sceæ, Thymbriæ, Trojanæ Delph.—5 Omittit Delph. voculam ut.

NOTÆ

: Cum Hecuba uxore et liberis] Bis peccat hic Dares: semel contra judicium: nam qui fieri poterat, ut Priamus in Phrygia exercitui præfectus uxorem secum haberet et omnes liberos? et iterum contra historiam: nam falsum est tunc temporis Priamum tot liberos habuisse, ut ex Homero et aliis facile colligitur.

"Sed nemo, &c.] Hæc nihili sunt. ▾ Regiam quoque ædificavit] In arce. w Jovi Statori aram] De qua ad Dictyn v.

x In Paoniam misit] Ad conducendos milites. Pæones enim Trojanorum amici; ut supra apud Dictyn.

y Dardania, Ilia, Scaa] Ex Homero tamen constat, Dardanias et Scæas easdem fuisse. Ita enim Hesychius: Δαρδανίαι, πύλαι αἱ τοῦ Ἰλίου, ἤτοι ἀπὸ

[ocr errors]

Δαρδάνου κληθεῖσαι, διότι ἐπὶ τὴν Δαρ δανίαν χώραν ἔφερον. Τὰς δὲ αὐτὰς καὶ Σκαιὰς Όμηρος καλεῖ. Ubi corrigendum, ut me monnit doctiss. Dacerius, diór, et ita vertendum: 'Dar. daniæ, portæ Ilii, vel a Dardano sic vocatæ, vel quia ad Dardaniæ regi. onem ferebant. Ipsas etiam Scaas Homerus vocat.' Et hic locus lucem præbet alteri ejusdem scriptoris, in Σκαιῇσι πυλῇσιν. ubi subjungit, τὰς αὐτὰς Δαρδανίας καλεί. ' Ipsas et Dar danias vocat.' Homerus nempe.

2 [Ut] cum graves] Si hic in Latinita. tem inquiras, certe inconsequentiam animadvertes, neque reperies quo vocemut' referre possis. Deest nem. pe verbum renuntiaret'' diceret,' vel simile. Id enim voluit Dares, “ dicit Priamus velle se in Græciam

tas in Laomedontis patris nece, et in abductione Hesiona pertulisset, omnia tamen æquo animo passurum, si Hesiona ei redderetur. [5.] Antenor, ut Priamus imperavit, navim conscendit, et profectus venit Magnesiam ad Peleum. Quem Peleus hospitio triduo recepit, die quarto rogat eum quid venerit. Antenor dicit ea quæ a Priamo mandata erant, Graios postulare, ut Hesiona redderetur. Hæc ubi Peleus audivit, graviter tulit, eo quod hoc pertinere ad se videbat: jubet eum de finibus suis discedere. Antenor nihil moratus, navim ascendit, iter fecit Salaminam ad Telamonem rogare eum cœpit, ut Priamo sororem Hesionam redderet; non enim esse æquum tam diu in servitute habere regii generis puellam. Telamon Antenori respondit, nihil a se Priamo factum: sed quod virtutis causa donatum sit, se nemini daturum: ob hoc Antenorem insula discedere jubet. Antenor navim conscendit, in Achaiam venit. Inde ad Castorem et Pollucem delatus, coepit ab his postulare, ut Priamo satisfacerent, et ei Hesionam sororem redderent. Castor et Pollux negaverunt injuriam Priamo factam

NOTE

legatum Antenorem mittere, ut nuntiaret, diceret, se, quamvis injurias sibi graves ab his qui cum exercitu venerant in Laomedontis nece et abductione Hesionæ pertulisset, omnia tamen æquo animo passurum, si Hesiona ei redderetur.'

a

Die quarto, &c.] Observa morem, quo legati et alii quique per dies aliquot in domo hospitum sedebant, antequam de adventu suo quicquam proponerent, scilicet ut ab itineris labore recrearentur: hinc intelligendus Esdras, vIII. 32. Kai oμev eis Ἱερουσαλὴμ καὶ ἐκαθίσαμεν ἐκεῖ ἡμέρας τρεῖς. Καὶ ἐγενήθη τῇ ἡμέρᾳ τῇ τετάρτῇ ἐστήσαμεν τὸ ἀργύριον καὶ τὸ χρυσίον, &c. Et venimus in Jerusalem et ibi sedimus dies tres. Die autem quarto aurum et argentum collocavimus,' &c. Sic Hom. Il. Z. de Bellerophon

[ocr errors]

te, quem rex Lyciæ: Εννήμαρ ξείνισσε, καὶ ἐννέα βοῦς ἱέρευσεν ̓Αλλ ̓ ὅτε δὴ δεκάτη ἐφάνη ῥοδοδάκτυλος ἠὼς, Καὶ τότε μιν ἐρέεινε, καὶ ᾔτεε σῆμα ἰδέσθαι, Ο, τι ῥά οἱ γαμβροῖο παρὰ Προίτοιο φέροιτο. Novem dies hospitatus est, et novem boves sacrificavit : Sed cum decima apparuit roseis digitis Aurora, Et hunc ipsum interrogavit, et petiit literas videre, Quascumque ipsi a ge nero Preto ferret.'

b Graios postulare] Sed id ex sequentibus falsum est. An dicendum est, ita sponte sua Antenorem mentitum esse, ut sibi facilius Hesiona traderetur? an corrigendum, Trojanos postulare, &c.

c Eo quod hoc pertinere ad se videbat] Peleus enim frater erat Telamonis qui Hesionam tenebat.

d

e

esse, sed Laomedontem eos priorem læsisse: Antenorem discedere jubent. Inde Pylum ad Nestorem venit, dixit Nestori qua de causa venisset. Qui ut audivit, cœpit objurgare, cur ausus sit in Græciam venire, cum a Phrygibus Græci prius læsi fuissent. Ubi audivit Antenor nil impetrasse, et contumeliose tractari Priamum, navim conscendit, domum reversus est. Priamo regi demonstrat, quomodo unusquisque responderit: et quomodo ab illis tractatus sit: simulque hortatus est Priamum, ut eos bello persequatur. [6.] Continuo Priamus filios vocari jubet, et omnes amicos suos, Antenorem, Anchisen, Ænean, Ucalegontem, Bucolionem, Panthum, Lamponem, et omnes filios qui ex concubinis nati erant. Qui ut convenerunt, dixit eis se Antenorem legatum in Græciam misisse, ut hi sibi satisfacerent quod patrem suum necassent, Hesionam sibi redderent, illos contumeliose tractasse, et Antenorem nihil ab eis impetrasse: verum quoniam suam voluntatem facere noluissent, videri sibi exercitum in Græciam mittere, qui prædas raperet ab eis; ne barbaros' Græci irrisui haberent. Hortatusque est Priamus liberos suos, ut hujus rei principes forent, maxime Hectorem: erat enim major natu: qui cœpit dicere, velle se quidem voluntatem patris exequi, et Laomedontis avi sui necem ulcisci, et quascumque injurias Græci Trojanis fecissent, ne impunitum id Graiis foret: sed vereri, ne non perficere possent quod

6 h

6 Tractantes Delph.-7 Repetet Delph.-8 Omittit Delph. voculam non.

NOTE

Ucalegontem] De quo Hom. Il. г. sisset, illos contumeliose egisse.'

et Virg. Æn. II.

e Bucolionem] Priami fratrem pa

ternum.

f Panthum] Patrem Polydamantis, de quo apud Dictyn.

& Lamponem] Fratrem Priami. Illos contumeliose tractasse [tractantes] Deest aliquid; melius scrip

Ne barbaros] Ne mireris hic Priamum se ipsum Barbarum vocare. Nam sic apud Euripidem Hecuba et Hector se ipsos vocant Barbaros: neque tunc male sonabat appellatio illa, ut male quidam sibi persua dent.

« PreviousContinue »