Page images
PDF
EPUB

jubet, imperat ut perquirat eam et adducat. Is ad Æneam venit, et diligentius perquirit: utque primum Argivi proficiscantur, Polyxenam, ut absconditam invenit, ad Agamemnonem adducit. Agamemnon Neoptolemo illam tradit: isque eam ad tumulum patris jugulat. Agamemnon iratus Æneæ quod Polyxenam absconderat, cum suis protinus patria excedere jubet. Æneas cum suis omnibus na

с

vibus proficiscitur, Antenori terram tradit. Agamemnon postquam profectus est, Helena, post aliquot dies, mosta magis quam alacris, domum reportatur cum suo Menelao. Helenus cum Hecuba, Andromacha, et Cassandra Chersonesum petunt. [44.] Hactenus Dares Phrygius Græcis literis mandavit: nam is ibidem cum Antenoris factione remansit.d Pugnatum est annis X. mensibus VIII. diebus XII. ad Trojam ruerunt ex Argivis, sicut acta diurna indicant, quæ Dares Phrygius descripsit, DCCCVI. millia homi

4 Tradidit, ut mox post Antenori terram, in Delph. legitur.

NOTE

▾ Patria excedere jubet] Aliter Dictys, qui scribit Æneam apud Trojam mansisse ; sed deinde per Antenorem exactum fuisse. Illum adi.

2 Antenori terram_tradit [tradidit] Vide notata apud Dictyn, lib. v. §

17.

a Masta magis] Quippe quæ dere. lictæ domus invidiam timebat.

b Helenus cum Hecuba, Andromacha, et Cassandra] Ab aliis dissentit qui scribunt Helenum et Andromacham Neoptolemo datos fuisse, Hecubam Ulyssi, et Cassandram Agamemnoni. Vide apud Dictyn.

c Hactenus Dares] Igitur quæ sequuntur ab alio quam Darete scripta sunt. Atqui auctor Epistolæ, quæ huic narrationi præmittitur, se nihil addidisse vel diminuisse dicit.

Nam is ibidem cum Antenoris fac. tione remansit] Sed Eustathius ex A

canthio tradit ipsum Daretem transfugam ab Ulysse fuisse occisum; ut in præfatione dictum est.

e Annis X. mensibus VIII. diebus XII.] Vix certo tradi possit tempus quo apud Trojam pugnatum est. Illud tantum certum est, Trojam captam fuisse in plenilunio, fine veris, paulo ante solstitium, anno mundi 2767. Vide Joseph. Scaligerum de emendatione temporum.

f DCCCVI. millia] Neque tamen intelligendum est tot hominibus eodem tempore instructum fuisse Græcorum exercitum. Ex veteribus enim constat eum stetisse non multo pluribus 100000. Trojanorum vero 50000. Sed existimandum est Græcos et Trojanos sibi subinde novas copias ascivisse, pereunte indies priori exercitu. Vide Collectanea Meziriaci in Ovidii Epistola Hermiona Oresti.

num ad oppidi proditionem. Ex Trojanis CCLXXVIII. millia hominum. Æneas profectus navibus quibus Alexander in Græciam venit, numero XXII. quem omnis hominum ætas circiter 111. M. CCC. secuta est. Antenorem secuti sunt duo millia et quingenti. Andromacham et Helenum mille ducenti. Hucusque historia Daretis.

NOTE

Quibus Alexander] Sed ego libenter quærerem ubinam gentium naves illæ servatæ sæviente bello, cum om

nia circumquaque exusta, direpta, et consumta sint.

APPENDIX.

SAMUELIS ARTOPI

PREFATIO

IN ARGENTINAM EDITIONEM ANNI 1691.

DICTYN CRETENSEM exhibemus tibi, Lector Benevole, nova veste condecoratum, talemque prorsus, qualis ex Scriniis illustris viri, ULRICI OBRECHTI, apud Argentoratenses Prætoris Regii, prodire debuit; non dubitantes, quin ultro tibi sese probatura sit hæc editio. Cum enim Auctor hic plurima sit passus a librariorum manu, quorum partim incuria illum corruperat, partim inscitia, non capientium styli a suo sæculo abhorrentis antiquam gravitatem; factum inde est, ut et existimationis ipsi debitæ plurimum amitteret, et paucorum admodum manibus tereretur. Neque vero illis solum, sed et Criticis non parum est suæ sortis quod imputet, qui cum Msstos Codices dissentire inter se deprehenderent, sæpe veriorem lectionem illi postposuerunt, quam genio sæculi, quo Q. Septimius Dictyn interpretatus esse dicitur, convenientiorem judicabant. Quo magis illi optandum erat, ut inveniret Patronum aliquem ex reipubl. literariæ Proceribus, qui reformaret habitum ornatumque ejus, et ab hoc neglectu vindicatum pristino nitori dignitatique restitueret. Quod quidem illi contigit, postquam viri istius summi, nunc sublimioribus admoti curis,

accurato judicio emaculatus pariter atque illustratus, eum, in quo nunc comparet, splendorem accepit. Ipsa res docebit, et subjectæ textui notæ, quid in hac editione sit præstitum, ad quam Codex Mstus Bibliothecæ publicæ Argentoratensis, licet ipse non ubique bonæ notæ, nec vetustatis primæ, multis tamen in locis facem prætulit. Accessit Dictyi Daretis Phrygii de Excidio Troja Historia, seu, si mavis, Periocha carminis illius, quod sex libris Historiam de Bello Trojano exhibet, et explosa jam pridem a doctis inscriptione, Cornelii Nepotis nomen præfert, cum verus ejus auctor sit Josephus Devonius, s. Iscanus, Anglus: ex quo opere si consarcinatam quis hanc Daretis prosam dixerit, nobis non valde invitis id fiet. Et eum quidem Daretem, quod hactenus individuus comes Dictyos fuit, eidem nunc quoque adjungere visum est, propter argumenti similitudinem, quanquam cetera illi neutiquam comparandum. In tota autem hac editione Dictyos Typographo et nobis ea sola cura fuit, ut quam emendatissimus ex officina prodiret, et studiosæ Juventutis usibus accommodatus, adjunctum etiam haberet Indicem rerum et vocum locutionumque insigniorum, in quibus cum Sallustianæ imitationis non obscura appareant vestigia, in illa, quoad fieri potuit in indice, digitum intendimus. Siquidem nonnihil etiam hoc ad commendationem Dictyos facere arbitrati sumus, si ostenderetur, eum cum optimis auctoribus alieno licet sæculo locutum esse. Optamus enim in manibus hunc auctorem esse, eo etiam nomine, quod res Trojanæ, et earum scriptor proprius Homerus, tanta olim apud omnes æstimatione fuerunt, ut nemo non Poëtarum, quin et Oratores Philosophique, exemplis et argumentis inde potissimum repetitis suos libros impleverint, quibus intelligendis, cum rarissimi ipsum Homerum legant, hæc Iliados compendia possunt lumen præferre. Suaserim itaque ea teneriori adhuc Juventuti prius, quam reliquos auctores, Poëtas cumprimis evolvat, in manus dari. Cui etiam fini hanc curam impensam esse, B. L. scias velim. Tu studia hæc nostra et vota boni consule.

« PreviousContinue »