Page images
PDF
EPUB

APPENDIX.

SAMUELIS ARTOPEI

PRÆFATIO

IN ARGENTINAM EDITIONEM ANNI 1691.

DictyN CRETENSEM exhibemus tibi, Lector Benevole, nova veste condecoratum, talemque prorsus, qualis ex Scriniis illustris viri, ULRICI OBRECHTI, apud Argentoratenses Prætoris Regii, prodire debuit; non dubitantes, quin ultro tibi sese probatura sit hæc editio. Cum enim Auctor hic plarima sit passus a librariorum manu, quorum partim incuria illum corruperat, partim inscitia, non capientium styli a suo sæculo abhorrentis antiquam gravitatem; factum inde est, ut et existimationis ipsi debitæ plurimum amitteret, et paucorum admodum manibus tereretur. Neque vero illis solum, sed et Criticis non parum est suæ sortis quod imputet, qui cum Msstos Codices dissentire inter se deprehenderent, sæpe veriorem lectionem illi postposuerunt, quam genio sæculi, quo Q. Septimius Dictyn interpretatus esse dicitur, convenientiorem judicabant. Quo magis illi optandum erat, ut inveniret Patronum aliquem ex reipubl. literariæ Proceribus, qui reformaret habitum ornatumque ejus, et ab hoc neglectu vindicatum pristino nitori dignitatique restitueret. Quod quidem illi contigit, postquam viri istius summi, nunc sublimioribus admoti curis,

accurato judicio emaculatus pariter atque illustratus, eum, in quo nunc comparet, splendorem accepit. Ipsa res docebit, et subjectæ textui notæ, quid in hac editione sit præstitum, ad quam Codex Mstus Bibliothecæ publicæ Argentoratensis, licet ipse non ubique bonæ notæ, nec vetustatis primæ, multis tamen in locis facem prætulit. Accessit Dictyi Daretis Phrygii de Excidio Trojæ Historia, seu, si mavis, Periocha carminis illius, quod sex libris Historiam de Bello Trojano exhibet, et explosa jam pridem a doctis inscriptione, Cornelii Nepotis nomen præfert, cum verus ejus auctor sit Josephus Devonius, s. Iscanus, Anglus: ex quo opere si consarcinatam quis hanc Daretis prosam dixerit, nobis non valde invitis id fiet. Et eum quidem Daretem, quod hactenus individuus comes Dictyos fuit, eidem nunc quoque adjungere visum est, propter argumenti similitudinem, quanquam cetera illi neutiquam comparandum. In tota autem hac editione Dictyos Typographo et nobis ea sola cura fuit, ut quam emendatissimus ex officina prodiret, et studiosæ Juventutis usibus accommodatus, adjunctum etiam haberet Indicem rerum et vocum locutionumque insigniorum, in quibus cum Sallustianæ imitationis non obscura appareant vestigia, in illa, quoad fieri potuit in indice, digitum intendimus. Siquidem nonnihil etiam hoc ad commendationem Dictyos facere arbitrati sumus, si ostenderetur, eum cum optimis auctoribus alieno licet sæculo locutum esse. Optamus enim in manibus hunc auctorem esse, eo etiam nomine, quod res Trojanæ, et earum scriptor proprius Homerus, tanta olim apud omnes æstimatione fuerunt, ut nemo non Poëtarum, quin et Oratores Philosophique, exemplis et argumentis inde potissimum repetitis suos libros impleverint, quibus intelligendis, cum rarissimi ipsum Homerum legant, hæc Iliados compendia possunt lumen præferre. Suaserim itaque ea teneriori adhuc Juventuti prius, quam reliquos auctores, Poëtas cumprimis evolvat, in manus dari. Cui etiam fini hanc curam impensam esse, B. L. scias velim. Tu studia hæc nostra et vota boni consule.

PASCASIUS GROSIPPUS,

VERO NOMINE

GASPAR SCIOPPIUS,

IN PARADOXIS LITERARIIS, EPISTOLA V.

Hinc porro judicari potest, cujus notæ Critici sint, qui historiam Belli Trojani, quæ Daretis Phrygii nomen præfert, a Cornelio Nepote Latine conversam censuere.

Elegantia Styli ductos id fecisse Johannes Savaro, homo Gallus, judicat. Haud vidi magis: cum qui vel primoribus labris bonos Latinitatis auctores attigit, historiam tam lutulentam non nisi ab homine indoctissimo, qui nec minimum Latini sermonis gustum unquam hauserit, scribi potuisse statim agnoscat: ita in omnibus pagellis ea se offerunt, quæ tūv xouvoßiwv claustra resipiant, aut Actuariorum cancellos nuper admodum refregisse videantur. Facilius multo intelligentibus fidem fecissent, si historiam alteram, cujus Dictys Cretensis auctor inscribitur, ad Nepotem retulissent, quippe ad cujus styli similitudinem illa proxime accedit, ut omnino Velleii, Valerii Maximi, et Curtii ætate, ab aliquo elegantis ingenii et judicii homine, animi gratia et exercitationis, scripta videatur, etsi nonnullis locis aliquid mali a mala ei objectum est manu, quod et belli Alexandrini scriptori, et aliis præterea contigit. Josias Mercerus, vir sane' magnæ eruditionis acrique judicio, perfrivolis ducitur argumentis, ut eam post Constantini demum Magni ætatem scriptam putet. Scilicet in præfatione Consularis Cretæ fit mentio, quæ imperii appellatio est recentior. At

enim præfationem non ejusdem esse cujus est historia, quivis non indoctissimus facile intelligat: quam haud dubie indoctus quispiam nugator subjecit. Tum in aliis scriptis codicibus, quos editi sunt secuti, non Consularis, sed Præses legitur. Nihil autem Mercerus affert, cur suo tantum Codici crederc alios postulet: qui quod quædam loquendi genera Latinæ Linguæ puritate non satis digna in eadem Historia legi censet, profecto se jam depontanum factum probat, quem jam domi se continere, nec suffragii ferendi in literarum Comitium ire par fuerit. Libro II. in prius editis legebatur:

Namque nostros multorum dierum navigatione aliquantum exhaustos maxime præsentia Telephi exanimaverat.' Et infra :

Cohortati suos quisque acie conflisere. Tum vero aliquantulum tracto certamine, plurimi utriusque partis cadunt.' Mercerus utrobique : ‘in aliquantum' edidit, annotatque:

ita libri, et sic sæpe Noster, a cujus sæculo non est exigenda Latini sermonis puritas.' Sed primum falsum est, sæpe sic apud hunc scriptorem legi, nec enim præterea est locus in omni ea Historia, ubi vocis aliquantum' idem usus sit. Deinde negare Mercerus nequit, nec suos libros nusquam corruptæ lectionis esse. Quid ergo est, cur auctorem id potius, quod in Merceri, quam quod in aliorum libris est, scripsisse accredamus? Tandem parum Mercerus doctrina sua in bonorum auctorum usu dignum facit, cum id damnare animum inducit, quod et regulis artis congruit, et locupletissimis se auctoribus tutari potest. Ut enim in Grammaticis docui, Quantum, Tantum, Multum, Paulum, Aliquantum, Immensum, regulariter cum Præpositione ad vel in, figurate vero sine præpositione dicuntur: ut, 'quantum pater filio, tantum poëta ingenii sui partu gaudet.' 'Avarus multum est ambitioso deterior.' 'Senex est paulum ad rem attentior.' 'Adolescens aliquantum animo omissior.' Mons immensum editus.' In his omnibus præpositionem desiderari, plurima optimorum auctorum exempla vincunt. Liv. XX. 27. ' In tantum suam virtutem enituisse.' Virg. 'Nec

« PreviousContinue »