Page images
PDF
EPUB

OLAUS BORRICHIUS

DE

VARIIS
VARIIS LATINE LINGUÆ

ÆTATIBUS, PAG. 12.

IN Argentea Scioppii ætate nonnulla etiam desiderabunt forsan qui rem attentius expenderint. Dictys Cretensis non repræsentat genium illius sæculi. Pugnat quidem pro eo vehementer Scioppius, et omnino Velleii, Valerii Maximi, aut Curtii ætate ab aliquo elegantis ingenii et judicii homine scriptum arbitratur, inque Josiam Mercerum, negantem, acerbe, more suo, invehitur. Sed Vossius maturiori judicio transfert scriptorem hunc, Lib. de Hist. Latin. in ævum Constantini Magni, aut, quod adhuc verisimilius putat, in aliquot post Constantinum Magnum ætates. Quin et dictio ipsa hujus Q. Septimii Romani, (qui Dictyn Græcum vertisse creditur,) utcumque non inelegans, refert tamen sæpe nescio quid creperum, et auri tereti inusitatum. Quis enim argenteæ ætatis judicabit ista? 1. de Bello Trojan. 'Inde,' inquit, quod jam Alexander abreptis, quæ cupierat, abscessionem properabat, parvo tempore armati ad naves veniunt.' Paulo post : Atque ita sagittatis jam prælio hostibus evadunt.' Dices, sagittare probum est. Non damno, sed argenteæ ætatis esse unde demonstrabitur? Justini quidem est XL. Solini 22. Veget. de re Milit. III. 9. et 15. b L. fatigatis.

a L. pro.

a

b

[ocr errors]

atque in Epilogo III. ejusdem Vegetii: sed hi auctores sunt extra ævum argenteum: ut mittam, hos vocabulum usurpare significatione neutra, atque sine casu adjuncto, Dictyn seu Septimium passiva et casu comitante, quod novum Iterum 1. Quis utique, et hujus auctoris commentum. perfectis pure lauti Martem atque Concordiam multis immolationibus sibi adhospitavere.' Et mox: 'ita per æquationem numeri atque partium quadripartitur exercitus' ('quadripartitur' tamen melioris ævi est). 11. Egregie nobis actum est;' pro nobiscum. Eodem libro: Uti interposita jurisjurandi religione confirmarent, nequaquam se ob eam causam offendi.' Ibidem: 'At ubi in manus ventum est, cohortati suos quisque acie conflixere;' pro ad manus. Et quibusdam interjectis: At ubi novis jaculis manus redarmatæ sunt, pergunt contra.' IV. 'Dein plurimos, uti quemque intra telum fecerant,' [interficiunt,] pro ut quisque ad teli jactum pervenerat.' Et post pauca: Tuncque reflentibus cunctis ducibus casum tanti viri, plurimi militum haud dolore, neque, uti res exposcebat, tristia commoveri.' Tandem versus finem ejusdem libri: 'Dein subjungit Laomedontis adversum Herculem famosam perjuriam, insecutamque ejus atque regni eversionem.' vi. Solutis anchoralibus navigant;' pro anchoris. Sed quid attinet in re liquida, et confessa verba perdere, cum dictio ipsa ævum obscurius fateatur ?

с

[ocr errors]

e

c L. ferit.

d L. deflentibus.

e L. tristitia.

f L. famosa perjuria.

8 Liv. Plinius,alii.

Addantur Antonius Possevinus in

Apparat. Sect. 4. 1. 143. Ludov. Vives de tradendis Disciplinis v. 508. Fernand. de Cordova in Didascalia multiplici. 46. Cl. Salmasius ad Aram Dosiadæ. 243.

JOSEPHI ISCANI

DE BELLO TROJANO

LIBRI SEX,

NOTIS EXPLICATI

A

SAMUELE DRESEMIO

DITHMARSO.

Duo sunt quæ nescire te nolim, Lector candide: tria me Iscani exemplaria vidisse, primum Henischii Basileense, alterum Spondani, qui Homero comitem illum dederat, tertium Alex. Caroli Trognesii, omnia interpunctionibus et mendis laborantia innumeris: quod videbis si inter se contendes. Alterum est quod xès xaì ngány vidi, auctorem hunc a Jano Casperio Gevartio, viro doctissimo, ad secundum Sylvarum Papinii, cap. XI. p. 155. [Sylv. 11. 3. 71.] Devonium nominari [nempe quod Exoniensis.] 'Sic Devonius,' ait, Daretis Phrygii interpres, 1. de Bello Trojano, de Fama: quæ murmura rerum Occulta extenebrat,' &c.

« PreviousContinue »