Page images
PDF
EPUB

JOSEPHI ISCANI

DE BELLO TROJANO

LIBRI SEX,

NOTIS EXPLICATI

A

SAMUELE DRESEMIO

DITHMARSO.

Duo sunt quæ nescire te nolim, Lector candide : tria me Iscani exemplaria vidisse, primum Henischii Basileense, alterum Spondani, qui Homero comitem illum dederat, tertium Alex. Caroli Trognesii, omnia interpunctionibus et mendis laborantia innumeris : quod videbis si inter se contendes. Alterum est quod xoès xai agenu vidi, auctorem hunc a Jano Casperio Gevartio, viro doctissimo, ad secundum Sylvarum Papinii, cap. XIII. p. 155. [Sylv. II. 3. 71.] Devonium nominari [nempe quod Eroniensis.] Sic Devonius,' ait, ‘Daretis Phrygii interpres, 1. de Bello Trojano, de Fama: 'quæ murmura rerum Occulta extenebrat,"' &c.

MAGNIFICO, NOBILISSIMO,

CONSULTISSIMO, ET DOCTISSIMO VIRO

DN. FRIDERICO PRUCKMANNO,

JCTO CELEBERRIMO,

ILLUSTRISSIMO ELECTORI BRANDENBURGICO A SECRETIC IBUS CONSILIIS, ET MARCHIÆ CANCELLARIO, &c.

DOMINO ET FAUTORI SUO.

Cum Josephum Iscanum meis vindiciis postliminio redivivum et quasi Virbium vitæ et hæredio suo assererem, jamque, ut sæculi hujus moribus agitur, Pindari ductu após WROV thavyès et insigne oculiferium in frontispicio anquirerem, non opus erat satagei in morem, aut anxie illud quærere, aut præter rationem a sexto, quod dicitur, lapide accersere. Occurrebas enim statim, vir magnifice in Electorali ista Orchestra, cujus auctoritate et favore qna auctorem, qua meipsum roborare, et contra alienæ industriæ catillones munire possem. Electoris enim Brandenburgici consilium es et eloquium, tantaque cum dignitate in luce Marchiæ versaris, ut majorem propemodum ad illam afferas, quam ab illa capias : tanta æquitate Astrææ sacra obis, ut justitium tuum judicium esse videatur, et, quod olim de Bruto dictum, quamvis nihil ad gratiam facias, omnia tamen grata videantur, quæ facis. Ea vero eruditio tua est, quam tot ingenii monumenta et quotidianæ vitæ documenta loquuntur, ut non solum his in vera laude et gloria, illis apud posteros, dum res erit literaria, ætatem sis laturus, sed et tibi ipsi superstes tuæque æternitati et vitæ post vitam jam tum interesse videaris. Ut enim plurimarum es literaDelph. et Var. Clas. Dict. Cret. &c.

z

rum, literis plurimum delectaris, bonasque artes, per quas ingenia crescunt, cum ingeniis crescere facis, nec ipsas solum, sed et ipsarum amas amasios : ut jam sine omni adulationis offa vere dici possit:

Jpsus amat Musas, Musas amat ipsus amantes. Quamvis autem tot curis et Electoralibus consiliis quotidie animum et corpus fatiges, tamen, quod summi quique viri olim fecerunt, te tibi subtrabis, et ut illi, qui angustiis urbium includuntur, in agros et prædia, ita ex legum et fori cancellis, ad omnis sapientiæ et elegantiæ latifundia digrederis, facturus id procul dubio sæpius, si per tot ardua negotia sæpius liceret. Exemplum habes magni illius et toupabestáTOU JCti Domitii Ulpiani Syrophænicis, qui licet Imperatoris Alexandri Severi negotiis immersus princeps scriniorum, ut tum loquebantur, et deinde Præfectus prætorio esset, qui maximus honor et onus, tamen Philosophorum, Oratorum, Poëtarum, Philologorum non tantum lector, sed et amator et congerro erat assiduus: qui nihil appositorum comedebat, nisi prius interrogaret κείται, και ου κείται, και που xeītas, an hoc vel illud legeretur, ubi, et in quo auctore inveniretur ? Adeo ut ex rei frequentia XEITOÚXEITOS nominatus sit, et inter magnos illos πολυϊστορας et τραπεζορήτορας sive Dipnosophistas a doctissimo illo Navoratita cum æterna sæculorum memoria relatus sit. Eundem maximus ille Imperator, ut rebus gravissimis adjutorem, ita conviviis frequentissimum adhibebat socium : ut haberet fabulas literas, quibus se recreari dicebat et pasci. Quid vero jucundius et præstantius, quam beneficio tot lectissimorum ingeniorum prioribus sæculis interesse, cum illis eruditionis commercia instituere, cum illis legendo, cum posteris scribendo loqui? Habeant alii delectas suas delicias, suas cum vitiis divitias, sit illis muscerda, piper, saperda, acipenser, villum, nectar, foenum, ambrosia : qui literis et bonæ menti litat, quid betis et blitis illis fiat, cicum, ut Comicus ait, non interduit : illi nihil dulcius est,

a Suidas et Athenxi præfatio. b Athepæus I.

e Lampridius in Alexand. 350.

« PreviousContinue »