Page images
PDF
EPUB

MAGNIFICO, NOBILISSIMO,

CONSULTISSIMO, ET DOCTISSIMO VIRO

DN. FRIDERICO PRUCKMANNO, JCTO CELEBERRIMO,

ILLUSTRISSIMO ELECTORI BRANDENBURGICO A SECRETIORIBUS CONSILIIS, ET MARCHIE CANCELLARIO, &c.

DOMINO ET FAUTORI SUO.

CUM Josephum Iscanum meis vindiciis postliminio redivivum et quasi Virbium vitæ et hæredio suo assererem, jamque, ut sæculi hujus moribus agitur, Pindari ductu póσov Tλavyès et insigne oculiferium in frontispicio anquirerem, non opus erat satagei in morem, aut anxie illud quærere, aut præter rationem a sexto, quod dicitur, lapide accersere. Occurrebas enim statim, vir magnifice in Electorali ista Orchestra, cujus auctoritate et favore qua auctorem, qua meipsum roborare, et contra alienæ industria catillones munire possem. Electoris enim Brandenburgici consilium es et eloquium, tantaque cum dignitate in luce Marchiæ versaris, ut majorem propemodum ad illam afferas, quam ab illa capias: tanta æquitate Astrææ sacra obis, ut justitium tuum judicium esse videatur, et, quod olim de Bruto dictum, quamvis nihil ad gratiam facias, omnia tamen grata videantur, quæ facis. Ea vero eruditio tua est, quam tot ingenii monumenta et quotidianæ vitæ documenta loquuntur, ut non solum his in vera laude et gloria, illis apud posteros, dum res erit literaria, ætatem sis laturus, sed et tibi ipsi superstes tuæque æternitati et vitæ post vitam jam tum interesse videaris. Ut enim plurimarum es literaDelph. et Var. Clas. Dict. Cret. &c.

[ocr errors]

rum, literis plurimum delectaris, bonasque artes, per quas ingenia crescunt, cum ingeniis crescere facis, nec ipsas solum, sed et ipsarum amas amasios: ut jam sine omni adulationis offa vere dici possit:

Ipsus amat Musas, Musas amat ipsus amantes.

Quamvis autem tot curis et Electoralibus consiliis quotidie animum et corpus fatiges, tamen, quod summi quique viri olim fecerunt, te tibi subtrahis, et ut illi, qui angustiis urbium includuntur, in agros et prædia, ita ex legum et fori cancellis, ad omnis sapientiæ et elegantiæ latifundia digrederis, facturus id procul dubio sæpius, si per tot ardua negotia sæpius liceret. Exemplum habes magni illius et zoλvμadecτáTOU JCti Domitii Ulpiani Syrophonicis, qui licet Imperatoris Alexandri Severi negotiis immersus princeps scriniorum, ut tum loquebantur, et deinde Præfectus prætorio esset, qui maximus honor et onus, tamen Philosophorum, Oratorum, Poëtarum, Philologorum non tantum lector, sed et amator et congerro erat assiduus: qui nihil appositorum comedebat, nisi prius interrogaret κεῖται, ἢ οὐ κεῖται, καὶ τοῦ XEITαι, an hoc vel illud legeretur, ubi, et in quo auctore inveniretur? Adeo ut ex rei frequentia XEITOÚXEITOS * nominatus sit, et inter magnos illos πολυΐστορας et τραπεζορήτορας sive Dipnosophistas a doctissimo illo Navoratita cum æterna sæculorum memoria relatus sit. Eundem maximus ille Imperator, ut rebus gravissimis adjutorem, ita conviviis frequentissimum adhibebat socium: ut haberet fabulas literas, quibus se recreari dicebat et pasci. Quid vero jucundius et præstantius, quam beneficio tot lectissimorum ingeniorum prioribus sæculis interesse, cum illis eruditionis commercia instituere, cum illis legendo, cum posteris scribendo loqui? Habeant alii delectas suas delicias, suas cum vitiis divitias, sit illis muscerda, piper, saperda, acipenser, villum, nectar, foenum, ambrosia : qui literis et bonæ menti litat, quid betis et blitis illis fiat, cicum, ut Comicus ait, non interduit: illi nihil dulcius est,

[blocks in formation]

b

Lampridius in Alexand. 350.

Bene quam munita tenere

Edita doctrina sapientum templa serena. Lucret. vel, ut Varro dicebat, legendo et scribendo vitam producere : revera illi magna voluptas est, bonos auctores novisse, major possedisse, maxima legisse et pervolvisse, quid dicam in usum vertisse? Sed ne extra oleas, et, quod dicitur, omissa hypera pedem sectari videar, accipe, vir magnifice, Iscanum Poëtam elegantissimum, in re vulgari non vulgariter versatum, cujus nomen tot viri docti anxie desiderarunt, cujus sententiis auro contra caris non Philologi tantum, sed et JCti usi sunt. Videat lucem sub luce tui nominis, qui tam diu in tenebris nullo suo merito delituit: tua Mag. ad novam lucem caliganti, xagaywyías adjumentum et favorem indulgeat: ea tua humanitas est, ut velit, ea auctoritas et dignitas, ut possit. Ut in illuni nocte stella oriens gratissima est; sic in media barbarie quasi renatæ placeant stricturæ elegantioris poëticæ: jure enim merito illud Menelai de se neget,

Βεβαρβάρωμαι, χρόνιος ὢν ἐν βαρβάροις. Eurip. Orest.

Ad me quod attinet, pignus hoc devoti animi apud tuam Mag. depono, quæ si illud acceperit tanquam meum, sed ipsi debitum, et defenderit tanquam suum, sed a me profectum, acceptum illud et vere acceptum gaudebo: sic Josephus noster, ἐπὶ δυσὶ ἀγκύραις σαλεύων, commodius habebit, Cum melius duo defendant retinacula navim. Deus tuam Magnif. reipublicæ florenti florentem, mihique faventem diu conservet et sospitet.

Tua Magnif.

qui colit et æstimat

SAMUEL DRESEMIUS.

AD LECTOREM.

Ur apud veteres statuas bene meritorum, quas Plinius' humanissimam vocat ambitionem, capite demto in alterius formam, surdo, ut idem ait, figurarum discrimine, solebant MeTappului, et transfigurare; vel titulo inducto easdem pessimo exemplo μeraуpá‡ev, eamque laudem alteri transcribere; sic in statuis ingeniorum, quæ rempublicam fecerunt literariam, libris dico, alieni laboris fucos, peregrina gloriæ choragos reperiri, qui pessimo publico, alterius industriam suæ supponant ignaviæ, alienum quid in armum tollant, μάζαν γε μεμαχότες τὴν ὑπ ̓ ἄλλου μεμιγμένην, καὶ ἀλλο τρίοις, ut Isidorus ait Pelusiota, ἀνακλαζόμενοι πόνοις, jamdudum est, cum bonarum literarum conquesti sunt amasii. Clemens Alexandrinus felles ejusmodi literarias, Vitruvius Pollio et Herodotus enumerant multas: de quibus vere Synesius, ἡγοῦμαι δ ̓ ἀσεβέστερον ἀποθανόντων λόγους κλέπτειν, ἢ θοιμάτια, ὃ καλεῖται τυμβωρυχεῖν : et Plinius: obnoxii profecto est animi infelicisque ingenii, deprehendi in furto malle, quam mutuum reddere, cum præsertim sors fiat ex usura. Hinc multi jure postliminii, et interdicto unde vi, in librorum istas lamias et ingeniorum aiyotλas recte atque or dine usi fuerunt: neque abs re foret, si ut olim adversus capsarios, ita a senatu Critico in illos, qui aliena compilant, Præfectus Vigilum daretur: manes Tv piλoxáλæv id unice probarent, cum quilibet instar Thaletis et Mamurii

a XXXIV. 4. Vide ea de re Suetonium 111. et Dionis Prusæi insignem Rhodiacam.

b Strom. vi. 452. In proœmio VII.

In vita Homeri. Vide etiam P. Fabrum Agonist. 11. 35. Epist. 142. Fenestella 24. Arist. Eth. IV. 1.

inventa sua efflictim amet: Poëtæ inprimis, ut et Philosophus testatur, πάντες ἀγαπῶσι μᾶλλον τὰ αὑτῶν ἔργα, ὥσπερ οἱ yoveïs xai oi monraí. Fortunam hanc Poëta noster, quem nunc tibi damus, benevole Lector, hominum injuria nescio an incuria passus sit: nominalia illius mutata, debita laus oblivione tenuata, et ut earundem Musarum symmista, fortasse etiam σúyxpovos Guntherus, quia Ligurinum scripserat, factus est Ligurinus: sic Noster, qui erat Josephus Iscanus, Cornelius Nepos factus est, quia Nepotem, qui, ut opinio quorumdam est, Daretem Latina veste induerat, in Poësi sua secutus erat. Suboluit quibusdam οὐ χθὲς καὶ πρώην non esse hunc Nepotem illum, qui ausus erat

Unus Italorum

Omne ævum tribus explicare chartis.

Alios tamen novi, qui illud assertum ibant: quippe ni ? cum sua C. Sallustio inscribat, cum Athenis Daren reperisse, vertisse, sua asserat epistola. Bowroì, ws opódpa kotè BowTol! credant illi et fruantur suo errore, mihi talia campæ Solis et Nævii Buttuhatta. Contradicunt stylus, imitatio, et auτеnáуyeλTos ipse, qui de Nerone, de Christiana fide, de μataιoтεxvía oraculorum, de Arthuro inspergit. In rem quidem ista satis, nomen tamen in quæstione erat, quod nec Soli quærendum dare, nec manes, ut ille Homeri, interrogare, nec a nostri sæculi πολυμαθέσι discere potui. ̔Ο ἐν aying Caselius, rem mihi expeditam promittebat: sed impeditam reliquit. Decurrenti mihi paginas aliquot, oxolev, quód aiunt, ó páprus, sub umbra se visus est ostendere: ait enim II.

Non nostra Britannia Rhenum.

Quod ergo pensius æstimanti unicum supererat, Britannorum rudera, scruta, et quicquid illorum nactus eram, oculis decurrebam, aliquem sperans illius honori et nomini assurrecturum, nam ut Philostratus ad Areum: σopoì coφοὺς σώζουσιν, ἂν ὦσιν σοφοί. Sed nisi plane luscitiosis et Hom mericis oculis usus sum, frustra ibi fui. A veteranis itaque ad luculentam illam Cambdeni Britanniam diverti : exinde mentis meæ habitum, ut ille ait, gaudio splenduisse

« PreviousContinue »