Page images
PDF
EPUB

v. Denique ne cujus hæc tam nitida egeret editio, Nummos, Gemmas, ac Marmora, e variorum commentariis petita, singulari artificio colata, non sine sumtibus, huc transtulimus, commentarioque (cui nomen Scena

Troica) non spinoso, non obscuro, non ancipiti, explanavimus.

Subnectitur quoque ceteris Præfationibus de Dictyos Græci Latino interprete Septimio Dissertatio Perizonii, cui ob singularem in literis fervorem ac diligentiam nobiscum, candidi Lectores, merito justas agitis gratias.

Atque hæc sunt quæ ad vos modeste præfanda operæ pretium duximus. Vos interim labore nostro (ludibrium sit licet invidiæ) fruimini, conatusque meos in Scriptoribus Latinis illuminandis vestro favore et applausu pro

movete.

[graphic][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

TROJANI belli scriptorem Dictym tibi nunc offero, DelPHINE SERENISSIME, munus plane te dignum, qui cum totam fere antiquam Historiam pernoscas, antiquiora quoque illa et ultimis retro temporibus propiora perlegendi cupiditate teneris. In his sane Græcorum cum Trojanis bellum primas obtinet, neque fabulam ullam invenias quæ hominum memoriam exercuerit magis, quæque adeo nobiliores præcones sortita sit. Nihil itaque ad delectationem tuam aptius putavi, quam hancce tibi Historiam ob oculos ponere, ut jucundissima ejus lectione animum tuum expleas, non ut inde petas rudimenta virtutum. Quid enim, DELPHINE SERENISSIME, Achilles, Hector, et Diomedes, heroës illi fortissimi, tibi prodesse possint? eos omnes robore jam vincis, qui invictissimum parentem tuum designas, et ad ejus fortitudinem jam assurgis. Quid Palamedes Græcorum prudentissimus in te amplius conferat? Palamedem

infra te positum premis, quippe omni disciplinarum genere instructus, ad altam sapientissimi Lodoici regis prudentiam jam aspiras. Fuerint illi quidem hactenus post se natis hominibus imitandum exemplar: eorum jam vicem præsta. bit invictissimus ille parens tuus, quem, ut nunc, et olim hominum genus quasi Divum venerabitur, sibique solum imitandum proponet. Adeoque, quod de imagine quadam Veneris olim dictum est, ex ea fuisse de puellarum pulchritudine judicatum, ut quæ imagini similior esset, ea formosissima diceretur, de almo tuo parente illud utique verum erit, ad cujus ingentia facta quo propius beati heroës accesserint, eo amplius se in heroicis virtutibus profecisse arbitrabuntur. Perge, igitur, DELPHINE SERENISSIME, perge, ut facis, vestigiis ejus insistere, donec divina illa sapientia, quæ illum irradiat, afflatus, ita cum eo refulgeas. Neque enim aliud tibi a Deo Optimo Maximo est expetendum, qui tibi reliqua omnia benigna manu largitus est: nobilitatem qua, si ab ultima repetatur origine, ne in fabulis quidem inveniri possit antiquior: formam corporis egregiam, et regno cui natus es dignam ingenium, ad omnium qui te adeunt admirationem: præclaram et lætam indolem; pietatem denique singulari eruditione conjunctam: quæ cum olim cœlesti illa sapientia quasi cumulata fuerint, tum certe sapientissimo tuo parenti jam propior, tam super alios reges eveheris, quam nunc reliquum omne mortale genus superemines. Sed invenustum est te diutius morari, DELPHINE SERENISSIME, cui

Jam venit en virgo, jam dicetur Hymenæus,

Hymen, o Hymenæe, Hymen ades, o Hymenæe.
Lætus ades!

Vale igitur, DELPHINE SERENISSIME, tuque alma victoria SERENISSIMI DELPHINI Sanctissima conjux. Valete, mea præsentia numina, meque meumque hunc laborem faventes aspicite, sicque vobis

Det juvenum cultrix prolem Latona beatam,

Vosque puer lætis ignibus urat Amor.

Parisiis 1. Kal. Mart. 1680.

AD LECTOREM.

POSTQUAM L. Florum, in usum SERENISSIMI DElphini edidi, Lector, Dictym Cretensem de bello Trojano aggredi jussa sum. Notum est eum vulgo supposititium credi, sed res credita tantum et a nemine adhuc probata. Quare id in primis mihi probandum putavi, et iis argumentis, quibus fides derogari non posset, pervincendum falsum Dictym esse hunc. Cœpi itaque accurate rem persequi, eaque omnia colligere, quæ jam olim bene multa hic animadverteram e veteribus, vel immutata vel adumbrata, atque ita, quod prima fronte mihi non exiguæ molis esse videbatur, fontes fere omnes, unde sua hausit sic noster, ut historiam suam concinnaret, aperui. Habes igitur, Lec

[ocr errors]

tor, Pseudodictym historicum, sed utilem tamen et erudi-
tum. Is sane veteres òmnes scriptores de expeditione
Græcorum, deque eorum reditu, diligenter pervolvit, ex
eorum discrepantibus interdum sententiis eas sæpius ele-
git, quæ a pluribus et a gravioribus traduntur. Is poëtica
omnia figmenta resecuit, vel ea ad historiæ fidem sic immu-
tavit, ut nihil contra verisimilitudinem peccet. Homerum
præcipue sequitur, a quo tamen sæpius dissentit, ut vel de
tempore ipso expeditionis. Homerus quippe, et post eum
alii bene multi, totos viginti annos huic insumtos dicunt,
nempe decennium exercitui colligendo, et alterum decen-
nium ad Trojam bellando, ita enim apud eum Helena.
"Ηδη γὰρ νῦν μοι τόδε εἰκοστὸς ἔτος ἐστὶν,

Εξ οὗ κεῖθεν ἔβην, καὶ ἐμῆς ἀπελήλυθα πάτρης.
Jam enim nunc mihi vigesimus annus est,
Ex quo huc veni et a mca discessi patria.

Dictys vero decennium tantum ponit, nempe novem expeditioni, decimum bello. Tragicis etiam aliquando insistit, quorum omnium illustriores fabulas attingit, a se interpolatas plerumque et expolitas. Graves conciones addidit, et alia historiæ ornamenta lucidissima. Ejus elocutio lutulenta plerumque, ut ejus sæculi quo scripsit, sed unde tamen aliquid tollas, quippe quæ elegantissimis optimorum scriptorum flosculis distincta sit. Post Constantinum Magnum scripsisse putat Vossius, at Jos. Mercerus verisimilius ipsius Constantini ætate, ex Epistola quæ Arcadio Consuli dicata libello præponitur; eum enim Arcadium sub ipso Constantini Magni imperio consulatum gessisse notum est. Dictys Cretensis nomen ascivit, quia noverat fuisse olim Dictym Cretensem, Idomenei comitem, eumque literis mandasse quæ et ipse viderat, et quorum etiam pars fuerat. Hujus nomen mentitus est item alius scriptor qui eandem historiam Græce texuit, ut est apud Suidam et Tzetzem. De vero Dicty vide quæ infra ex Vossio de historicis Græcis. De meo autem hocce labore nihil est quod apud te agam, Lector, cum de tota hacce commentandi ratione jam abunde egerim apud Florum, quo libenter te remitto, ne hic ea frigide videar repetere, ut in laudes viri Illustrissimi et Sapientissimi Montauzerii Ducis, SERENISSIMI DELPHINI Moderatoris, excurram, qui virtute sua supra laudes omnes evectus est. Et ne etiam de Illustrissimo et Reverendissimo viro Condomiensi Episcopo, SERENISSIMI DELPHINI Præceptore, et fidei Romanæ ingeniosissimo vindice, hic aliquid loquar, deque perillustri et admodum R. D. Huetio Abbate Alnetensi, in earundem curarum partem accito, et religionis Christianæ assertore acerrimo, quos omnes divinitus sua manet laus. Sed illud tantum te volo, Lector, ut quæ in perlegendo opere a me peccata deprehendes, ea ignoscas, eoque lubentius quod nemo hic mihi facem alluxit, quæ prima historicum istum commentariis illustrare aggressa sum. Vale.

« PreviousContinue »