Page images
PDF
EPUB

CASPARIS BARTHII NOTE.

EX ADVERSS. XIV. 13.

SEPTIMIUS Romanus, qui Dictyn de Bello Trojano loqui Latine fecit, Romanus sane scriptor est, hec refrager doctis, qui Q. Arcadio Ruffino nuncupasse conjectant ævo Theodosiano, aut præter propter. (L. LVII. 20.) De eo scriptore ita judicare possumus : videtur vir quispiam priscæ eloquentiæ; inclinantibus jam rebus Romanis cum cerneret multa diversis modis de bello illo famosissimo differri, statuisse ei confusioni medicinam facere, et omnem historiæ seriem, instar certæ narrationis, libellis complecti. Usus autem videtur titulo Dictys, ne flaccesceret autoritas. Eum autem librum postea in suam linguam Græculi videntur transduxisse, inscriptione ejusdem tituli et fabula addita, talem librum eum terræmotu patefacto sepulcro inventum, et Claudio Cæsari traditum, ejus jussu fuisse traductum. Eam fabulam recenset Suidas ex alio quopiam auctore. AIKTUS ἐπὶ Κλαυδίου τῆς Κρήτης ὑπὸ σεισμοῦ κατενεχθείσης, καὶ πολλῶν τάφων ἀνεῳ· χθέντων, εὑρέθη ἐν ἑνὶ τούτων τὸ σύνταγ μα τῆς ἱστορίας Δίκτυος, τὸν Τρωϊκὸν περιέχον πόλεμον, ὅπερ λαβὼν Κλαύδιος ἐξέδωκε γράφεσθαι. Apud Græcos quidem Dictyn extitisse auctores sunt ambo Tzetzæ, Joannes et Isacius, ut notat etiam doctissimus vir Jacobus Nicolaus Loënsis Iv. Miscellan. 20. Daretis quidem Phrygii Iliadem ad sua tempora servatam fuisse scribit Ælianus XI. variæ Historiæ. Sed illa nihil ad Septimium, qui scriptor est Latinus, licet miris modis ab exscripDelph, et Var. Clas.

toribus variis seculis mutatus et interpolatus.

LIB. I.

§ 1 Atreus namque ex Minoë postrema sua ordinans]' Postrema' ultimam voluntatem morituri jam hominis designant. Est namque talis sanctio postremum judicium hominis, ut appellatur a Diocletiano et Maximiano Impp. Leg. 2. Cod. Justin. qui testamenta facere possunt.

Quae eo tempore Nestori denupta erat] 'Denupta' pulcrius ab eodem mulier dicitur, quam cum vulgo 'pupta.'

[ocr errors]
[ocr errors]

§ 4 Regem ira atque indignatione stupefactum consilio excidisse] Obstupefieri homines subitis casibus atque eventibus videmus, quales pulcre mente et corpore consilioque cecidisse' et excidisse ait idem elegantissimus auctor, l. 1. Ast ubi animadvertit Palamedes, regem,' &c. IV. ‘Sed f...ur Enonem viso Alexandri cadavere adeo commotam, uti amissa mente obstupefieret, ac paulatim per mærorem deficiente animo concideret.' v. 'Helenus, recordatus parentem Prian.um residuosque fratres, fletum edit miserabilem, consternatusque per dolorem, atque obstupefactus, ruit.' Non poterat melius vel summus scriptor, et collatione talium facile apparet Latinum auctorem esse, quem cum summa animi voluptate legimus. Advers. LVII. 20.

§ 5 Tum namque properatione navigii inconsulte usi ventis ad Cyprum appuDict. Cret. &c. 2 P

lere] Legendum arbitrer: 'Dum namque propera itione navigii inconsulte usi ventis, Cyprum appulere.' Advers. XXIV. 10.

auctoribus dici dignam rem imitatione et laude perpetua. Claudianus de fratribus Catanais: 'Ipse redundantem frenavit Mulciber Ætnam, Læderet exempli ne monumenta pii.' In veteri epitaphio: 'Exemplum periit, castæ lugete puellæ.' Dixi de bona, capitur autem et in malam partem. Ut exemplum unicum malitiæ' est apud Appuleium pag. 381. Sic

[ocr errors]

Scholiastes priscus in Juvenalem.
Ita exemplum facinoris' facinus ip-
sum pessimum Septimio l. 1. de Bello
Trojano. Advers. xxxv. 14.

Sumptis aliquot navibus Alexander Phanicem delapsus] 'Delapsum' Alexandrum navigio, hoc est, prosperis ventis devectum, elegantissime etiam dixit libro eodem primo: 'tum namque properatione navigii inconsulte usi ventis, ad Cyprum appulere.' gulæ exemplum' Apicium vocat Unde sumptis aliquot navibus Alexander Phænicem delapsus, Sidoniorum regem, qui eum amice susceperat, noctu insidiis necat.' Quæ verba et superius prolata non carent suspicione apud nos maculæ. Quamquam scelere domus Menelai spoliatæ onusta navi properasse contra ventos etiam dicat Alexandrum, ne a persecuturis apprehenderetur. Est autem Tò 'delapsus' Poëticum. Virg. x. Æn. 'Labitur alta secans fluctuque æstuque secundo.' Tamen aliquid mendosum est iis verbis, ut memoravimus.

[merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

Qui lingua moribusque barbari, nihil pensi, &c.] De Trojanis quod ait, præcipue autem de regulis, ut vocat Priami filios, longe aliter se eam rem habere persuadebitur qui Dionis Chrysostomi orationem Troicam leget. Quo sane libro mirum est Disi veritas totius belli Trojani aut nonquam gesti, aut magno Græcorum dedecore, aperitur, in pudorem omnino figmentorum levissimæ nationis. Ad

vers. LVII. 20.

§ 14 Hic in primis adolescentiæ annis, procerus, decora facie, studio rerum bellicarum, omnes jam tum virtute et gloria superabat] Non audio virum doctum hæc mendi suspicientem; potius nos Sallustianum loquendi modum agnoscimus, ut jam sententia velut piena adjiciantur tamen alia, quæ rem ipsam penitius concernant. Sic boe loco sufficere poterat dici Achillem proceritate, venustate formæ, et studio rerum bellicarum omnes superasse; ille vero etiam virtutem et gloriam adjecit. Observare poteris apud Sallustium, nec non uno atque altero loco Thucydidem.

Neque tamen aberat ab eo vis quædam inconsulta, et effera morum impatientia] Ex Homero adumbravit hæc omnia Septimius; et de eodem Achille Horatius notandorum morum summes artifex: Aut famam sequere aut sibi convenientia finge. Scriptor honora

tum si forte reponis Achillem, Impiger, iracundus, inexorabilis, acer, Jura neget sibi nata, nihil non arroget armis.' Quod ad formam Achillis attinet, eandem pulcre nobis repræsentavit Isacius Porphyrogenitus, a summo viro Jano Rutgersio editus: ὁ Ἀχιλλεὺς, ait, εὔστηθος, μέγας τὸν ὄγκον τοῦ σώματος, μακρόσκελος, πανὸς, ξανθὸς, εὐπρόσωπος, οἰνοπαὴς, (legam οἰνοβαρής,) γοργοὺς ἔχων τοὺς ὀφθαλμούς, πολύθριξ, μακρόῤῥιν, τοὺς πόδας ὀξὺς, καὶ τοῖς ἁλμασι δόκιμος, δεινὸς πολεμιστής, εὐχαρὴς, φιλήδονος, μεγαλόψυχος, καὶ Kaλλipwvos, &c. Morum autem impatientia illud 'iracundus' Horatianum designat. Sic contra' patientes' pro probis et simplicibus quodammodo ponit lib. 11. anctor idem hic noster. 'Eam seniores lamentationem immodicam cum lacrymis accipientes, ad omnia quæ ab eo dicebantur, tanquam injuriæ ejus patientes, annuere.' Tamen eo loco idem potius quod 'compatientes' designat hoc verbum. Advers. LVII. 7.

Vicaria morte conjugis fata propria protulerat]' Vicariam mortem' eleganter Alcestidis vocat, quæ vice mariti occidit. Cujus pater Admetus quondam vicaria morte conjugis fata propria protulerat.' Ita legendum, cum inepte alioqui edatur, 'pertulerat.' Sic libro eodem, nec leniri, priusquam auctor tanti sceleris filiam natu maximam vicariam victimam immolasset.' Sic vicarium munus' 1. 11. Nec quicquam deprecari amplius, modo in locum ejus Hippodamiam, quæ cum Achille degeret vicarium munus amissi honoris, acciperet.'

Comes Herculis post discessum ejus] Discessum' pro morte usurpatum, eui similia ex Festo, Vitruvio, Ammiano, aliis, alibi notavimus. Advers, XXVII. 10.

§ 15 Porcum marem in forum medium afferri jubet, &c.] Ritum concipiendi sacramenti sive juramenti et

conjurationis in hostilitatem alicu jus sanctum et inviolabilem indicat. Quod legenti mihi sane mirari subit hominum securitatem, qui tantum exercitum Græcorum ad muros Ilii admissum a dominatore illo Asiæ fingere sunt ausi. Tantus rex, tot populorum Imperator, tot Heroum pater, non potuit aditus regni sui munire, ne urbs imperii caput obsideretur a principibus angulum unum tenentibus Europæ, minime cum ipso omnibus unico comparandis. Porro morem istum vovendi inimicitias irrefutabiles nescio an supra etiam notarim: certe observatione est dignissimus, et mentio ejus est infra apud nostrum etiam l. 11. et v. Execratur antem in populo Dei eandem hanc ceremoniam Hieremias Propheta xxxiv. qua se utique addixerant gentilium superstitioni, interpositis diris adjurationibus. Verba Prophetæ sunt:

Et dabo viros qui prævaricantur fœdus meum, et non observaverunt verba fœderis quibus assensi sunt in conspectu meo, vitulum quem conci. derunt in duas partes, et transierunt inter divisiones ejus, Principes Judæ et Principes Hierusalem, Eunuchi et Sacerdotes, et omnis populus terræ, qui transierunt inter divisiones vituli, dabo eos in manus inimicorum suorum, et erit morticinum eorum in escam volatilibus cœli.'

Martem atque Concordiam multis immolationibus sibi adhospitavere] Scitum est quod ait, Deos sibi Martem et Concordiam velut hospitio conjunx, isse Græcos principes, quod adhospitasse' dixisse priscos exinde apparet. Ut videlicet cum eis manerent duo ista numina, et inter eos habitarent. Non occurrit nunc ad. hospitationis hujus mentio in alio quopiam auctore. Advers. LVII. 7.

§ 16 Ita consensu omnium secundo rumore, &c.] 'Secundo rumore' valet auspicato. Virg. Æn. vIII. Ergo iter inceptum celerant rumore ses

cundo.' Suevius vetus Poëta v. 'Redeunt, referunt rumore petita se. cundo.' Et hoc haud dubie a favore multitudinis descendit, obscuro quopiam rumore secundis rebus plaudentis et eas voventis.

ræ, et ex iis Didymus 1. 1. de Spiritu Sancto. Pariter Arnobius v. ‘ut vos plenos Dei numine ac potestate censeatis.' Et Julius Firmicus de erroribus profanarum Religionum. Vetus inscriptio: Templum in rupe

Vigiliarumque vices dispartiant] Dis. Tagi superis et Cæsare plenum.' partire' sonat dividere.

§ 17 Agamemnon ex Mycenis naves centum] Illud observare velut aliud agentem licet, parum in catalogo navium Græcarum ad oppugnationem Ilii collectarum dissentire Septimium hunc a libello veteri qui Daretis nomine inscribitur, et multa a Græcis recensionibus universæ Trojanæ historiæ discrepat. Septimius enim noster numerum 1117. navium producit, Dares autem 1148. enumerat, ut diversissimi auctores vix triginta ipsis navibus discrepent.

[ocr errors]
[ocr errors]

§ 19 Prorsus nullus funeri modus neque requies] Funus,' pestilentiam, contagionem sive contagium notat Auctori nostro. Velut Funus' aliquod numen funestum et sæviens cadaveribus faciendis diceretur. Pariter autem Libitinam' pro tali aliquo dæmone accipit aliquot locis Horatius.

Mulier quædam Deo plena Diana iram futur] Notandum his verbis, 'Fari' propheticum esse verbum, et edicere a numine instinctum denotare. 'Fata' enim sunt oracula. Lucan. IX. Pharsaliæ: Stabant ante fores populi quos miserat Eos, Cornigerique Jovis monitu nova fata petebant.''Plena Deo' instinctam notat, ut l. v. Septimius idem noster: inter quæ tam solicita Cassandra Deo plena victimas ad Hectoris tumulum transferri inferrique jubet.' Calpurnius Ecl. 1. 'Jamdudum velut ipso numine plenum Me quatit et mistus subit inter gaudia terror.' Quod genus loquendi irrisit olim Seneca pater in nescio quo declamatore, non facturus si ea cognoscere potuisset, quæ nos docent sacræ litte

[ocr errors]

'Saturum et potatum' torrente deliciarum Dei dixit Victor Uticensis fine l. 1. de Persecutione Vandalica.

Ne tanta vis exercitus sine rectore effusius ac sine more militiæ vagaretur] 'Mos' idem est quod lex, effects quidem, licet non origine; mos enim oritur ex consuetudine, lex vero ex sanctione: promiscue tamen usurpa. tur, ut a Septimio nostro.

Ita per æquationem numeri atque par. tium quadripartitur exercitus] • Quadripartiri' est in quatuor partes di videre. Æquum autem quaternarium numerum dicit ob perfectionem cubi, de quo consule Macrobium et Favo nium in somnium Scipionis, Capellam et Isidorum in Arithmeticis Trac tationibus.

[ocr errors]

§ 20 Neque interim ullus finis vastitatis] Vastitas' est pestilentia. Arnobius fine 1. IV. Deos sæpe dicitis propter ceremonias non rite perfectas tremoribus infremuisse terrarum, et contagione pestilentiæ corrupisse an ras temporum luctuosa cum popali vastitate.' Hoc est pestilentia et contagione morborum ab infecte aëre.

§ 21 Quum ecce dies fœdari, et cælum nubilo tegi cœpit] Nubilum' est tenebrosa tempestas cœlo obducto nabibus.

'Præcipitatio' imbris eleganter magnam illam ruinam cœli, ut Maro loquitur, designat. Valerius Edituus de flamma amoris in se ardentissima: Istam non potis est vis sæva extinguere flamma, Atque imber cœlo candida præcipitans.'

Dein cœpere venti atque fulmina consenescere] Elegantissime dicit ' consenescere' vim ventorum et tempes tatum, pro remittere labefieri, defi-,

cere. Egesippus 1. 26. Excitus Herodes congregato exercita petebat Hierosolymam, ut solveret omnem Hircani potestatem, ac pene effece. rat, nisi a fratre infractus et patre, impetus ejus consenuisset.'

§ 22 Ab inquietudine Iphigenia cohiberent sese] Inquietudo' est molestia. Advers. LVII. 7.

Reformatoque jam die]' Reformatus dies' cui nubilo pulso reddita serenitas. Quomodo animum atque orna. tum 'reformare' 1. 11. dixit. Advers. XXVII. 10.

Reseratum est cœlum] Reseratum cœlum' pulcre pro reserenato ponit. Lucret. 1. Et reserata viget genitabilis aura Favoni.' Advers. LVII. 7.

§ 23 Ventorumque flatus navigandi prosperos] Flatus ventorum' est commoda temperies. (Advers. LVII. 7.) Quam vocem ita elegantissime etiam ab aliis autoribus usurpari, alibi notavimus. Advers. XXVII. 10.

[ocr errors]

Eum quippe optimum consultorem suum, quem non secus, &c.] Eleganter nonnulla omittit, quod ego non mi nimum ornamentum Latini sermonis arbitror. Quæ res pergrata atque accepta per exercitum fuit. Eum quippe optimum consultorem suum, quem non secus quam parentem miles omnis percolebat.' Deest, 'putabant,' consultorem suum scilicet. Quæ et ipsa vox non vulgi. (Advers. XXVII. 10.) Vide quæ Indice Apuleiano, voce, Omissa, constipamus. Et sic emensi sumus primum hujus scriptoris librum, cæteros pariter examinaturi, cum otinm erit, aut animus. Illud dicere cogor ex re ipsa, bona quamplurima esse in hoc auctore, pauca vero sequioris seculi indicia, quorum gratiam illi libenter facimus, præcipue cum constet nobis ab exscriptoribus miris modis interpolatum et contaminatum esse, quod se etiam usu expertum didicisse, collatione cum scriptis codicibus instituta, commemorat homo judicii et

[blocks in formation]

6 Eumque jactatum magnis doloribus] Crebro jactationem a pelago deducunt scriptores ad animi aut fortunæ jactationem. Septimius 11. 'ad Telephum perveniunt, eumque jactatum magnis doloribus consolati,' &c.

Florus 1. de populo Roman. tot laboribus periculisque jactatus est, ut ad constituendum ejus imperium virtus et fortuna contendisse videantur.' Propert. 11. 'Scilicet alternum quoniam jactamur in unda, Nostraque non ullis permanet aura locis.' Gellius 1. 5. maledictis appellationibusque præposteris jactatus est.' Advers. xx. 20.

§8 Tempus profectionis anteciperent] Præcipere' est antecapere, primo loco priusque capere. Virgilius: Silac præceperit æstas.' Ovid. Fast. IV. Et canis, Icarium dicunt, quo sidere moto Tosta sitit tellus, præcipiturque seges.' Livius XXXI.

Nox, dieique insequentis pars, ad præcipiendum iter Philippo data est,' &c. Sic antecipere' Sallustius.

Non sitim, neque frigus, neque lassitudinem operiri, sed omnia luxu antecipere.' Q. Septimius 1. de Bell. Troj. Tempus profectionis anteciperent.' Advers. XLVI. 8.

§29 In ore omnium ipsumque et Menelaum contumeliis lacerabat] Lacerare contumeliis' est velut existimationem alicujus discerpere. Apuleius p. 259. Q. Septimius 11. Cæterum Achilles in ore omnium ipsumque et Menelaum contumeliis lacerabat.' Et mul

« PreviousContinue »