Page images
PDF
EPUB

ta sunt quibus conveniant hi duo scriptores. Advers. xxxiv. 15.

LIB. III.

1 More optimo divisis ad sua officia quibusque] More optimo' est laudabili consuetudine. Sic infra: 'sed Barbari more pessimo nihil aliud quam turbata atque insidiosa cupientes prælium prævertere.'

Neque dubium quin inter hos jam præcellerit Philoctetes] Legendum est, 'inter hos etiam.' Videtur trajectum fuisse: hos inter etiam.' Unde omissio literarum.

Neque circa exercitum solliciti] Lege, circa exercitium. Nam Græcis exercitiis occupatis, cessante bello, oppo. nit desidiam barbarorum.

§2 Polyxena et Cassandra, Minerva atque Apollinis antistes] Clarum est inserendam voculam hæc.' 'Polyxena et Cassandra, Minervæ hæc atque Apollinis antistes.'

Auctoque in horas desiderio] ‘Desiderium 'pro intensiore amore non inerudite dixit. Catullus: Cum desiderio meo nitenti Carum nescio quid lubet jocari.' Desiderii poculum pro philtro Horatio Epodo 17. Sic et Propertius 1. Eleg. 21.

Daturum se in matrimonium sororem mandat] Mandare' est nuntio indi

care.

'Mandatus' pro misso, 'mandator' pro missore apud Tertullianum 111. in Marcionem c. 2. Advers. XIV. 13.

§3 Animi jactatione saucius]' Saucium animi jactatione' hominem tristem dixit. 'Saucium vecordia' Apuleius, ut et fatigatione. Advers. x.

16.

Cum rege commorantur] Cum rege commoratos Ajaces et Patroclum, ejus tuendi ab amatoris aliquo subi. to incursu, dicit; ne id aliquem tur. bet.

§ 4 Igitur ubi utrinque instructæ acies adversum processere] Adversum eleganter usurpat hic scriptor. Mox:

' mox telis adversum jactis ubi uterque intactus est,' &c.

Hector situs in parte alia] 'Situm' in parte alia Hectorem pro ibi degentem et rem gerentem dicit. 'Sed ubi Hector situs in parte alia medios suorum fundi accepit, dispositis satis strenuis, ubi pugnabat, accurrit auxilio laborantibus.' Quæ verba eo lubentius adscripsi, ut eorum auxilio duo menda sequentibus abstergam. Legitur: 'ita Græci, prohibiti cæde reliquorum, represso gradu adversus eos qui superfuerant constitere.' Legendum, 'qui supervenerant.' Nam Hectorem, Deiphobum, Glancom, Polydamanta dicit. Continuo: "ac mox cognito per universum exercitum prælio in ea parte reliqui duces confirmati, ubi quisque pugnaverat, undique eo confluunt.' Ex eadem periodo reponendum aio, confirmatis.' Non enim aliter quam Hector apud Trojanos, hi apud Græcos deserturi loca, quæ primum pugnantes ceperant, muniunt illa præclaris viris.

$5 Philemonem Paphlagonum regem impedimento sibi oppositum cominus fundit, &c.] Non habeo extra suspicionem ista. Philemon enim primo no. men Græcum quomodo Paphlagonum regi sit nescio. Deinde in illud 'propriam' aliquid correpsisse pato. Mirum enim ni alienæ potius quam suæ originis memoriam repetierint. Sed de nomine largior: valde enim incautæ in talibus Homericæ fabulæ ; quas certe huic etiam cuicunque etiam Dictyi vel interpreti cum solo nomine originem dedisse autumo, utcunque alia affectet.

§7 Ubi uterque intactus est, curra desiliunt, atque arreptis gladiis pergunt obviam] Notandum ‘intactum,' non tactum, valere. 'Obviam' etiam absolute posuit, pro sibi mutuo obviam.

Colligit in arma sese] Eleganter colligere se in arma' Patroclum, et

in armis compositum,' dixit. Virg. x. Æn. 'Sed bellis acer Halesus Tendit in adversos, seque in sua colligit arma.' Ejusdem alteram quoque phrasin esse pnto, sed locus excidit : neque nostrum est ignavis indicibus uti.

8 Neque fortuna belli mutatur] 'Fortuna belli' est ambiguus ejus status, sive et numen aliquod, ut alibi monuimus. Infra: Patroclus fortunam belli vincere aggressus dum hortatur suos,' &c.

9 Circa Sarpedonis cadaver cunclis deflentibus] Deflere' enixe flere est. Virg. vi. Æn. Tum membra toro defleta reponunt.'

§ 10 Meges, &c.] Legendum, 'Meges et Elpenor Arcadæ,' non 'Arcadiæ,' ut excusum. 'Indignatio' rei ibidem indignitatem denotat. Sic 'dignatio' sæpe dignitatem in libris ævi cadentis.

[ocr errors]
[ocr errors]

Patroclus fortunam belli vincere aggressus] Fortuna belli' est Bellona. Quam Fortunam belli vocat Lucan. VI. Te precor, ut certum liceat mihi noscere finem, Quem belli Fortuna paret. Et iv. Non eadem belli totum Fortuna per orbem Constitit.' Q. Septimius 111. Patroclus Fortunam belli vincere aggressus telo Euphorbi ruit.' Sic aliarum magnarum rerum Fortuna dicebatur. Ut Fortuna populi Romani' apud Cic. Philipp. 11. ubi de cæde Cæsaris. Cicero pro Marcello Cum esset incertus exitus et Fortuna belli.' Ausonius Periocha Il. xv. Jupiter monet pro Phrygibus belli instaurare Fortunam.' Advers. XIV. 19.

Insolentia gentis suæ illudere cupiens] To suæ ab aliena manu est : delendum ergo protenus.

[ocr errors][merged small]

cordatio vulnerum per loca corporis pudibunda.' Advers. xiv. 13.

[ocr errors]

$20 Priamus lugubri veste miserabile tectus] Ablativos in i pro e vulgato exeuntes usurpat Apuleius, et contra. Sic 1. iv. 'Imo etiam paratus non fusti tantum, sed machæra percussus occumbere.' Valerius Maximus lib. vi. cap.3. Fusti percussam interemit.' Ita veteres libri eo loco habent, ubi Pighius restituit 'fustim.' Contrarium in Apuleio IX. 'At dum fodiens, dum irrigans, cæteroque incurvus labore deservit.' Erat enim ' labori' dicendum. Sic Septim. III. 'Priamus lugubri veste miserabile tectus.' Venantius II. de rebus Martini Effosas trajecto missile costas, Unde cruentati pariunt baptismata rivi.' Propertius: illa meo caros donasset funere crines.' Lucilius: esuriente leoni ex ore ex. sculpere prædam.' Advers. xxv. 5.

26 Renovato fletu quam miserabili] Apuleius, ' cum quam misella,' dicit de Charite, p. 311. miserrima intelligenda est. Septim. III. Ad ea Priamus renovato fletu quam miserabili, non sine decreto divum hominibus adversa irruere ait.' Idem IV. Apud Trojanos lætitia atque gratulatio interfecto quam metuendo hoste.' Eam vim particulæ quam' nemo puto hactenus agnovit. Advers. XXXIII. 12.

[ocr errors]

LIB. IV.

·

§1 Cæterum viso Hectoris funere] Funus' cadaver sonat apud Q. Septimium IV. de Bello Trojano. 'Cæterum viso Hectoris funere, cuncti cives sociique accurrentes fletum tollunt,' &c. Seneca Satyrico de morte seu potius apotheosi Claudii: 'Claudius ut vidit funus suum, intellexit se mortuum esse,' &c. Magis autem ridiculum Senecæ dictum facit, si perpendamus funus' non pompam funebrem intelligere, quæ fingi a petnlantibus et male feriatis hominibus poterat in ludibrium etiam tum vi

ventis principis, ut spectator ipse videlicet suarum fieret exequiarum; sed vero tantumdem esse ac si dixisset: ut vidit cadaver suum.' Advers. VII. 1.

§17 Maxime quod in suis indies deficientibus auxiliis] Est abundans positum rò in, ut apud plures scriptores. Tertullianus de Testim. Auim. v. ‘Judæos, in quorum oleastro insiti sumus.' Septim. IV. Interim Trojani vehementer pavere, maxime quod in suis indies deficientibus auxiliis novus adversus se miles parare

tur.' Optatus Afer v. 'Insectamini in personas hominum.' Virg. Eel. 7. 'Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.' His locis superest ea vocula, aliis deesse potest. Vitrov. VIII.13. Quod legitur Ponto et Asia est atrum.' Par est quod idem Apn. leius alibi dicit, in verba fidere,' p. 139. Quomodo legitur apud Hieronymum ad Sabinianum: ‘Angelorum strepitu desuper concinente in eadem verba testaris.' Advers. XXXIV. 15.

ULRICI OBRECHTI NOTE.

IN PROLOG. Dictys Cretensis] Prologus iste, ut in Codice Bibliothecæ Argentinensis inscribitur, Græce et ad Dictyn Græcum compositus videtur: inde nec versionis de Græco in Latinum factæ meminit, et textui, ut appellat, statim connectitur. Pleraque autem, quæ continet, apud Græcos pervulgata fuisse, plenius apparebit, cum integra Joannis Antiocheni Historia, quæ in Angliæ Bibliothecis latet, publici juris facta erit.

Tertio decimo anno Neronis] Aliqui ad Claudium Imper. referunt, adoptivo Neronis nomine decepti. Suidas: Ἐπὶ Κλαυδίου τῆς Κρήτης ὑπὸ σεισμοῦ κατενεχθείσης, καὶ πολλῶν τάφων ἀνεφχθέντων, εὑρέθη ἐν ἑνὶ τούτων τὸ σύνταγμα τῆς ἱστορίας Δίκτυος, τὸν Τρωϊκὸν περιέχον πόλεμον, ὅπερ λαβὼν Κλαύδιος ἐξεδωκε γράφεσθαι. Factus est autem hic terræ motus anno Neronis penultimo ineunte; post Id. Octobr. scilicet, C. Suetonio Paulino, L. Pontio Telesino Coss. cum, ex dicto Apollonii Tyanei, qui eo tempore in Creta morabatur, áλATTA YŷV ĚTEKE, Nata subito inter Theram et Cretam insula. Philostratus de vit. Apollonii IV. 2. Σεισμὸς ἀθρόως τῇ Κρήτῃ προσέβαλε. βροντὴ δὲ οὐκ ἐκ νεφελῶν, ἀλλ ̓ ἐκ τῆς γῆς ὑπήχησεν, κ. τ. λ.

Rutilio Rufo illius insulæ tunc consulari] Quocumque nomine, sive Rutilii sive Julii, Rufus hic notandus sit, eundem esse censeo, qui cum C. Fonteio Capitone itidem tertio decimo Neronis anno Consul fuit. Fasti antiqui Græci Latinique Rufum dun.

taxat, primus autem quod sciam Onuphrius Panvinius C. Julium Rufum, nominavit. Sed uterque parte tantum anni consulatum gessit, a Nerone, qui in utriusque locum solus iniit, ante tempus honore privati: atque eodem adhuc anno Capitoni Germania inferior, Rufo, ut opinor, Cyrenaica et Creta provincia obtigit. Vere is itaque, et Augustei ævi stylo, Consularis, sc. Legatus: àvúπatos ἐκ τῶν ὑπατευκότων, de quibus viden dus Dio LIII.

Ad Neronem transmisit] Ex Achaica peregrinatione reducem, quæ Eupraxidem sive alium quempiam Cretensium ἀεὶ ψεύστων invitasse videtur, ut e copia scriptorum, qui de Bello Trojano jam tum extabant, aliquem pro Dicty obtruderet, atque Principem eo argumento demereri contenderet, quod non æstimatum saltem illi, sed excultum magnopere constabat; scriptis quippe 'Troicis,' ac decantata subinde Ilii 'Αλώσει.

Muneribus et Romana civitate donatum] Msc. Arg. muneribus e Romana civitate: male. Ita sub idem plane tempus Judices quoque suorum certaminum remuneratus fuerat Nero. Sueton. 29. • Decedens Achaia provinciam universam libertate donavit : simulque judices civitate Romana, et pecunia grandi.'

[ocr errors]

In Græcam Bibliothecam recepit] De hac Sueton. Aug. 29. Templum Apollinis in parte Palatinæ domus excitavit. Addidit porticus cum Bibliotheca Latina Græcaque.'

IN L. SEPTIMII EPIST. L. Septimius Q. Aradio] Prima editio quæ A. C. 1477. Mediolani prodiit, et cui debe.. tur hæc epistola, sub isthac inscriptione illam exhibet: Septimins Q. Aradio S. D.' ea vero quam 22. post annis Franciscus Faragonius Venetiis procuravit : Septimius Q. Aradio S. D.' ipse vero Faragonius in iis quæ de suo adjecit, 'virum Romanum eloquentissimum' vocat: unde in ceteras editiones labes fluxit, ut 'Septimius Romanus 'diceretur. 'Lucii' prænomen ex Arg. Cod. restituimus, in quo 'Epistola' quidem deest, sed libro quinto' præscriptum legitur: L. Septimii Epheme. ridos liber quartus explicit: incipit liber quintus.' Itemque vi. • L. Sep. timii Ephemeridos Dictys liber quintus explicit: incipit sextus. Q. Aradio Rufino coævum Epistola indicat, quam adolescenti et in liberalibus studiis adhuc versanti scriptam conjício. Sed is quidem inde a Diocletiano usque ad Julianum per aliquot Imperatorum tempora vitam produx. it, sicut vel ex Epigrammate Symmachi constat : ་ Princeps ingenio, fortunæ munere princeps Ætatis, Rufine, tuæ, cui prospera, cuique Tristia mirandis æquavit gloria rebus: Unus amor cunctis, et præsidium trepidorum Principibus, quorum viguisti tempore, doctus Aut calcaria ferre bonis, aut fræna tyrannis.' De eodem Libellus de præfectis urbis a Panvinio editus: Diocletiano IX. et Maximiano VIII. Coss. prid. non. Jan. Aradius Rufinus Pr. Urb. fait.' Itemque anno post Consulatum iv. Constantini M. Sabino et Rufino Coss. prid. non. Aug. Ovinius Gallicanus Pr. Urb. fuit.' Idque consentientibus Fastis. Inscripto apud Grute

[blocks in formation]

MVNICIPES. MVNICIPI. T. AELI. HA

DRIANI. AVG. CIVI

LITANI. Q. ARADIVM. RVFINVM VA-
LERIVM. PROCVLVM

C. V. LIBEROS. POSTEROSQVE. EJVS.
SIBI. LIBERIS. POSTE

RISQUE. SVIS. PATRONOS. COOPTA-
VERVNT. TESSERAM

QVE. HOSPITALEM. CVM. EO. FECE-
RVNT, &c.

Ammianus Marcellinus xxIII. de Juliano Imp. Rufinum Aradium Comitem Orientis in locum avunculi sui Juliani recens defuncti provexit.'

Ephemerida belli Trojani] Mediol. edit. lectio hæc est, quam firmat Suidas: Aíktus lotopikds, inquit, &γραψεν ἐφημερίδα. ἔστι δὲ τὰ μεθ' Ομηρον καταλογάδην ἐν βιβλίοις θ'. Ἰταλικά. Τρωϊκοῦ διακόσμου. οὗτος ἔγραψε τὰ περὶ τῆς ἁρπαγῆς καὶ περὶ Μενελάου καὶ πάσης Ἰλιακῆς ὑποθέσεως. Locus male a descriptoribus, sed pejus ab interprete habitus: vertit enim: Dictys Historicus scripsit Ephemeridem. Novem autem libris res ab Homero prætermissas est complexus. Res Italicas. De Trojana Republica. Hic etiam scripsit de raptu Helenæ et Menelao et universa Iliaca sive Trojana Historia.' 'Iraλkà mutare debuit in 'Iλlaka, ut jam ad oram Codi. cis sui Hieronymus Wolffius annotavit, ac porro locum interpunctione sanatum vertere: Dictys Historicus scripsit commentarios rerum Trojanarum, quibus Ilias post Homerum prosa oratione in novem libros relata continetur. Dictys iste scripsit de raptu Helenæ et de Menelao et de omnibus quæ ad Trojam gesta sunt.' Non unius Authoris hæc esse, sed ex pluribus consarcinata, uti apud Suidam plurima, conjicio, et ista quidem, ori dè тà μel” “Oμnpov kataloYáδην ἐν βιβλίοις θ'. Ἰλιακά· ἐν παρενθέ σεως μοίρα interjecta esse. Τρωϊκός διάκοσμος est rerum Trojanarum digestus, si cum Papinio loqui licet, vel Digestum aut Digesta Trojana, s

« PreviousContinue »