Page images
PDF
EPUB

tribus editionibus anterioribusz usus fuerat, quibus hi libri, majore adhuc inscitia, quam prosarius Dares, Cornelii Nepotis tanquam auctoris nomen gerunt præfixum. In omnibus vero istis editionibus omissi sunt post libri 1. vs. 32. bi versus, quibus continetur encomium Balduini, cui poëma hoc suum, pro illa temporum suorum barbarie facundum et comtum, auctor dicavit, Archiepiscopi Cantuariensis, sub finem sæculi a nato Ch. duodecimi. Versus illos primus, quod sciam, e Msto codice produxit Tan. Faber in notis ad Longinum p. 169. edit. præclaræ Tollianæ :

In numerum jam crescit honos, te tertia poscit
Infula, jam meminit Wigornia, Cantia discit,
Romanus meditatur apex, et naufraga Petri
Ductorem in mediis expectat cymba procellis.
Tu tamen occiduo degis contentus ovili,
Tertius a Thoma, (Cantauriensi,) Thomasque secundus et

alter,
Sol oriens, rebus successor, moribus hæres.
Felices quos non trahit ambitus, &c.t

Pseudo-Daretis duos codices Mss. unum Canonicorum Lateranensium Patavii, alterum Aloysii Corradini, laudat Jo. Rhodius in notis ad Scribonium Largum p. 60. Citatur Dares a Freculfo lib. 11. Chronici, cap: 17.

Præter novam Gallicam Daretis versionem obviam in libro edito Paris. 1731. 12. Mythologie et l'histoire des Dieux, des demi

7 Prima ed. est ab Albano Torino sui asciverit Daretem Latinum prosaBasil. 1541. 8. cum Pseudo-Pindari rium, unde deinde factum est ut, quemEpitome Iliadis, Darete prosario, et admodum liber ipse Pseudo-Daretis, ita Homeri Iliade ex Latina Nicolai Vallæ etiam Iscani poëma Cornelio Nepoti et Vinc, Obsopæi versione. Tam cor- tribueretur. Scripsit et alia iste Iscanus rupte autem vulgata est, notante Jo. Devonius, (v. not. 6. p. 639.) sed, quod Lelando p. 239. de scriptoribus Britan. sciam, nondum edita, præter Antiochenicis, ut si pater ipse in prolem redivi- dem, cujus in Britannia meminit Cambvus oculos converteret tam informem, denus, magni eum cum viveret inter suos cognosceret plane nunquam.' Hanc se. habitum testatus. Vide Joannem Prince cuta est editio Henischii. Basil. 1573. 8. in Anglico opere de illus tribus DeroAltera extat ad calcem Homeri Græce et niis, rel, si liber ille ad manus non sit, Latine editi et illustrati a Johanne consulantur Acta Eruditorum anni 1702. Spondano, Basil. 1583. 8. et 1603. fol.

P: 289. Tertiam denique ab Alexandro Carolo [+ Hos ipsos versus Morus, ia præf. ad Trognesio editam Dresemius memorat, ed. Josephi Iscani de Bello Trojano liquam non vidi. Ceterum non videtur brorum, ex ejusdem Antiocheide citat. esse dubitandum, quod Josephus Iscanus Sed tamen vs. Feliccs quos non trahit, $c. argumentum sive periocham poëmatis est in poëmate de Bello Troj. 1. 33.)

dieux, et des plus illustres Heros de l'Antiquité payenne per M. Dupuy, où l'on fait voir que le Culte, les Mysteres, les Sacrifices, et les autres Ceremonies du Paganisme ne sont que des copies imparfaites de l'Histoire sainte, Daretem Gallica prosa verterat sæculo jam tertiodecimo Gotofredus de Waterfordia, Hibernus, Ord. Prædicatorum. Vide Jac. Echardum de scriptoribus Ordinis Dominicani T. 1. p. 467. Non omittendum, quod Dares Gallico etiam metro astrictus extat in codice sæculi xii. membranaceo Bibliothecæ Ambrosianæ Mediolanensis. Vide V. C. Bernhardi de Montfaucon Diarium Italicum p. 19. et Palæographiam Græcam p. 138. ubi habes versus quosdam metaphrasi illi præmissos. Conferenda itidem Historia Trojana scripta a Guidone de Columna, Messanensi, a. C. 1287. atque edita Argentinæ 1486. et 1489. fol. Utraque editio ad manus mihi est. Incipit: Licet cotidie veter recentibus obruantur.' In ejus prologo hæc verba leguntur, in quibus Latinus Dictyos interpres multa Græci omisisse arguitur : 'Ea quæ per Ditem (lege Dictyn) Græcum et Phrygium Daretem, qui tempore Trojani Belli continue in eorum exercitibus fuere

præsentes, et horum, quæ viderunt, sunt fidelissimi relatores, et in præsentem libellum per me judicem Guidonem de Columna Messana transumta legentur, prout in duobus libris eorum inscriptum quasi una vocis consonantia inventum est Athenis. Quanquam autem hos libellos quidam Romanus, Cornelius nomine, Sallustii magni nepos, in Latinum transferre curaverit, tamen dum laboraret nimium brevis esse, particularia historiæ ipsius, quæ magis possunt allicere animos auditorum, præ nimia brevitate indecenter omisit. In hac igitur serie libelli totum invenitur inscriptum, quod de tota historia universaliter et particulariter gestum fuit.' Idem scriptor ad calcem operis : Et ego Guido de Columna judex de Messána prædictum Ditem (Dictyn) Græcum in omnibus sum secutus, pro eo quod ipse Dites (Dictys) perfectum et completum fecit in omnibus opus suum, ad literarum videlicet solatium, ut veram notitiam habeant præsentis historiæ, et ut magis delectentur in ipsa. Et ego historiam ipsam ornassem dictamine pulchriori per ampliores metaphoras et colores, et per transgressiones occurrentes, quæ ipsius dictaminis sunt picturæ. Sed territus ex magnitudine operis,' &c. Non intermisit tamen Guido varia ex suo sæculique sui ingenio attexere, ut lectori attento facile patebit. Italice lucem vidit Venetiis 1481. fol. Germanicæ verDelph. et Var, Clas. Dict. Cret. &c.

23

sionis Ms. in Bibl. Cæsarea, meminit Lambecius T. 11. p. 948. Latinos codices Mss. laudat Mongitor T. 1. Bibl. Siculæ p. 266.

HACTENUS Fabricius. Editionibus ab eo breviter memoratis manet ut recentiores, vel ab eo omissæ, addantur.

Dictys Cretensis et Dares Phrygius, 'per Guillelmum Schonberger de Frankfordia Alamannun'impress. Messan. 1498. 4to. Cf. Maitt. Annal. Typogr. p. 667. et Panzer. Annal. Typogr. T. 11. p. 110.

Dictys Cretensis, absque ulla nota, charact. Goth. sine signaturis, custodibus, et paginarum numeris, 4to. Coloniæ, ut videtur, impress. circa finem sæc. xv. Cf. Panzeri Annal. Typogr. T. 1. p. 348. De Bure, Bibliographie Instructive, T. v.p. 475. 9. et T. F. Dibdini Biblioth. Spencer. T. II. p. 14-16.

Dares Phrygius, absque ulla nota, charact. Goth. 4to. ab Ulrico Zell, Colon. impress. ut putat Dibdinus in Biblioth. T. 11. pp. 8. 9. Cf. Braun. Not. Hist. Lit. T. 1. p. 65. et Panzer. Annal. Typogr. T. iv. p. 281. Editio Princeps, ut videtur.

Dares Phrygius, absque ulla nota, charact. Rom. 4to. Ed. antiqua, sine signaturis, custodibus, et paginarum numeris. Cf. Cat. Bibl. Pinell. T. 11. p. 384. et T. iv. p. 305. Panzer. Annal. Typogr. T. iv. p. 7. et Biblioth. Spencer. T. II. pp. 9. 10.

Dares Phrygius, absque ulla nota, charact. Goth. 4to. sine signaturis, custodibus, et paginarum numeris, foll. 18. Cf. Braun. Not. Hist. Lit. T. I. p. 65. ubi editio, ut videtur, diversa excitatur, Coloniensis tamen, iisdemque typis.' Panzer. Annal. Typogr. T. 1. p. 348.

Dares Phrygius, absque ulla nota, 4to. 'charact. Lat. Gerhardi de Flandria.' Panzer. Annal. Typogr. T. III.

p. 43.

Dares Phrygius, Paris. 1520. 4to. cum figuris. 'In officina Nicolai de Pratis, pro Petro Goudaul.'

Dictys Cretensis et Dares Phrygius, quibus adjiciuntur tres Declamationes ejusdem fere argumenti, prima Libanii sophistæ, reliquæ incerti auctoris, ab Erasmo Roterodamensi Latine redditæ, Basil. 1529. 8vo. et ibid. 1573. 8vo.

Dictys Cretensis Italice redditus, Ven. 1543. 8vo. a Battista Roscio, Veneto, cum aliis item Italice versis. “Con Privilegio del illustrissimo Senato.'

Prologue to, and Translation of, Dares Phrygius's History of the Warres betwixte the Grecians and the Troyans. By John Lydgate. Lond. 1555. fol.

A faithful and true Story of the Destruction of Troy, by Dares Phrygius, Lond. 1555. 8vo. a T. Paynell.

In Biblioth. Hist. Diodori Siculi, 1559. fol. a Poggio Latine reddita, extant Dictys Cretensis, p. 164. et Dares Phrygius, p. 209.

Dares Phrygius, Antverp. 1608. 12mo.

Josephi Iscani, poëtæ elegantissimi, de Bello Trojano Libri sex, hactenus Cornelii Nepotis nomine aliquoties editi, nunc auctori restituti, et notis explicati, &c. Francof. 1620.

Daretis Phrygii de Excidio Trojano Historia Latino carmine reddita a Josepho Iscano. Mediol. 12mo. 1669.

Daretis Phrygii Hist. Anglice versa a Thoma Marshe. Lond. 1755. fol.

Histoire de la guerre de Troie, attribuée à Dictys de Crète, trad. du Latin, par N.-L. Achaintre, avec Notes; suivie de l'hist. de la ruine de Troie, attribuée à Dares de Phrygie, trad. par Ant. Caillot; avec les textes. Paris. 1813. 12mo. 2 voll.

RECENSUS CODICUM MSS.

DICTYOS CRETENSIS, DARETIS PHRYGII,

ET JOSEPHI ISCANI,

QUI IN BIBLIOTHECIS BRITANNICIS ASSERVANTUR.

Codices in Museo "Britannico.

In Biblioth. Reg. 6 C viii. cod. membran. sæc. XIII. olim S. Mariæ Ryevallensis, continet, cum Paulo Orosio, Daretis Phrygii de Bello Trojano Hist. Cornelio Nepote (ut falso fertur) interprete.

10 A. X. 6. Est codex chartaceus sæc. XVI, complexus, cum aliis variis, Daretis Phrygii Hist. Nepotis nomen jactantem.

13 A. v. Cod. membran. sæc. xiv. complexus, inter alia multa, Daretis Phrygii Historiam.

15 A. XX11. Cod. membran. sæc. XII. continet, una cum Prophetia Sibyllarum, et aliis quibusdam, Daretis Phrygii Historiam.

In Biblioth. Harl. N. 65. Daretis Phrygii Hist. Belli Trojani, cum aliis multis. Præfigitur Epistola Cornelii Nepotis. Cod. membran. charact. Goth. sæc. XIII.

N. 3114. Cod. membran. sæc. xv. Dictyos Cretensis de Bello Trojano; sine annotationibus, sed nitide scriptus charact. Italico.

In Biblioth. Cotton. Claudius, B. vii. est cod. partim membran. partim chartac. complexus, cum aliis plurimis,

« PreviousContinue »