Page images
PDF
EPUB

&c. Leg. ' ideo ' ait Vindingius. At vero frequens est apud optimos auctores, ut eo ' ponatur pro 'ideo.' Sallustius, * Eo Respubl. in extremo sita est.' Et, eo fit ut impetus fiat.' Cat. 52. 'Nobilitas noxia atque eo perculsa.' Jug. 42. Et ita passim Livius, Tacitus, Sulpicius Severus, qui, æque ac Noster, Sallustium imitari solet.

II. 10. •Alter Echinadibus imperator.' Vindingius, ‘lege Echinadum.' Quod miror, cum ipsi Septimio usitatum sit, talia cum dativo construere. Ita mox 14. 'Hi Larissæis, Asius Sesto regnantes.'. Plane ut Ennius apud Festum in voce Quadrata:''Romæ regnare quadratæ.'

III. 15. Gens bellatrix, et ob id ad finitimos indomita.' Etiam hic jubet ‘apud' pro ‘ad' legi, quamvis hoc pro *apud' passim occurrat. Liv. 1. 3. Celebre ad posteros nomen fluvio dedit.' 26. * Ingrati ad vulgus judicii.' 36. . Ut esset ad posteros miraculi ejus monumentum.' Plaut. Prol. Capt. v. 49. 'Hic manet in servitute ad suum patrem.' Sticho ul. 1. 35. Jubebo ad Sagarinum coenam coqui.' Possis etiam exponere,' quod ad:' sic Mela 11. 3. Urbes pares ad famam.'

111. 26. “Tantum se in Hecubæ filiarumque recordatione cruciari.' Tolli in his jubet particulam .in. At ita Plautus Sticho 1. 1. 54. 'In cogitando mærore augeor.' Trinum. 11. 1. 1.' Multum in cogitando dolorem indipiscor.' Cic. Fam. 1. 6. quem dolorem in rebus tuis capio ; et vi. 2.

nihil esse cuiquam dolendum præcipue in eo, quod accidat universis.' Sueton. Vesp. 16. 'Sola est, in qua merito culpetur, pecuniæ cupiditas.' Patet ex his, quam male etiam mox 8. 'non jam dolor in casu Memnonis,' legi velit 'ex casu.'

iv. 1. 'Qui inclyta per gentes fama.' Hic legendum, “inclytus,' ait, quod turpe est viro : cum utique in hac ipsa Periodo sequatur de eodem Hectore, quod fuerit in pace, præclara pudicitia,' non præclarus. Et mox c. 4. de Memnone, ‘magna fama.' De hac autem constructione vide quæ notavi $ superiore ad 111. 1.

IV. 8. Qui peterent eorum, qui in bello ceciderant, hu

mandi veniam.' Notat 'forte legendum eos, licet addat,

et alios priori modo loquendi usos. Nihil ergo erat isthic tentandum, cum locutio sit proba et usitata. Vide hic Mercerum, et maxime Sanctii Minervam 111. 8.

Ibid. “At Græci lautum bene cadaver Antilochi, justisque factis, Nestori tradunt.' Vind. dele que.' Male. Sensus est, tradunt cadaver Nestori, postquam illud bene laverant, et justa ei fecerant. Sæpe autem ita res diversæ constructionis per copulam junguntur. Supra 11. 29. Agamemponem universi deseruere, ob idque et memores Palamedis, quem,' &c. Mox c. 11. ‘re maxima, et super vota omnium,' perfecta, c. 13. Cum viro egregio ne honestam quidem mortem, aut aliter quam in obscuro, oppetere licuerit. Vide et me ad Sanct. Min. 1. 18. Neque vero opus, ut in sequentibus, 'æquo animo ferret fortunæ bellique adversa,' ea vocula inducatur, quod isthic itidem voluit Vindingius.

IV. 14. 'Genitus Achille ex Deidamia.' Sic Liv. 1.3. quacumque genitus matre, certe natum Ænea constat,' Tac. Ann. III. 76. Catone avunculo genita. Nulla ergo ratio legendi cum Vindingio contra Msstos · Achilli.'

v. 2. Neque inferendo bellum, quicquam prius temeratum ab his, quam,' &c. *Temerare' dicitur de quibuscumque rebus, quæ corrumpuntur, aut violantur. Sic temerare' alterius uxorem. Tac. An. 1. 53. •Castra infausta temerataque' per seditionem scilicet. An. 1. 30. • Eadem lascivia vigilias et cetera militiæ munia temerare.' Hist. 1. 48. · Vitio gentium temeratus est ille mos. Pomp. Mela 111. 5. “Temerare vittas' dicitur Virgo Vestalis apud Ovid. Past. vi. 457. Quid igitur opus, legere hic tentatum,'aut 'temere actum,' quod ille censet ?

v. 4. • Itaque cum quibus antea, ad confirmanda, quæ tempus monebat, secedunt.' Putat 'forte legendum, cum quibusdam: sed recte Anna exponit 'cum iisdem, quibus antea. Sæpe enim omittitur, si ex rerum nexu intelligi possit substantivum, ad quod refertur pronomen, quod sequitur. Sic paulo ante ; 'At lucis initio, quibus impera

tum erat, ad naves veniunt.' Vide

Vide et hic Sanct. Minerv. 11. 9. et quæ ego isthic notavi.

VI. 3. 'Hujusmodi numine armatus, hoc est, illo oraculo confirmatus ad audendum aliquid. Sic Corn. Nep. in Hannib. 10. Neque aliud quicquam egit, quam regem armavit et excitavit adversus Romanos. Cic. Fam. xi. 23. · Philosophia me contra omnes fortunæ impetus armat.' Plin. Paneg. 12. Feræ gentes non telis magis, quam suo coelo, suo sidere, armantur.' Sulpic. Sev. 11. 2. in extr. *Si hominem acrem sacerdotali auctoritate armassent.' Satis ex his, ni fallor, patet, male Vindingium maluisse "animatus.'

XLI. Sed desino plura, cum pleræque breves illæ notulæ Vindingii, quæ tantum legi aliter, aut tolli voculam quandam, jubent, nulla nitantur idonea satis ratione, sæpe etiam declarent, non satis intellexisse eum auctoris sui mentem, verbis nihil vitii habentibus expressam. Sic il. 22. 'an vos soli ignoratis, ut affectæ sint vicinæ atque amicæ vobis civitates, vel quæ in dies residuis præparentur.' Sensus est clarissimus. Nondum enim omnes erant vastatæ, quædam erant residuæ,' sed quibus eadem vastatio imminebat. Ille tamen legendum censet residuos.'

11. 39. ' Dein signo dato conflixere acies compositæ, Græcis ac singulis per distributionem, imperia ducum exsequentibus.' Ita hæc distinguenda, et ita nihil hic hæsitationis superest. Ille tamen legi vult Græcorum singulis.'

iv. 1. 'Queis animo ita hæserat, nulla spe impetrandi cadaveris, ipsumque Priamum, ct qui cum eo fuissent, retineri a Græcis.' Ille vero, lege,' ait, 'Queis (animo inhæserat nulla spes impetrandi,' &c. Immo quia nulla ipsis erat spes impetrandi cadaveris, ideo animo eorum hæserat, Priamum retineri a Græcis. Nam quod ait geminata copula, ipsumque et qui cum eo fuissent,' Græcismus est auctori nostro frequens. Vide supra § 15.

iv. 14. •Cum insidiis tantum perfecerit, quantum ne in certamine auderct quidem.' Vult dicere, in certamine

prælii adigi bomines ad aggrediendos hostes, et tamen Paridem in illo certamine haud dubie vitaturuin fuisse Achillem, nec ausurum eum aggredi, quod per insidias extra necessitatem certaminis feliciter fecerit. Frigidi aliquid et inepti forsan inest in hoc sensu, sed id in tota etiam est laudatione Paridis, quam eo nomine fecisse dicuntur Trojani et multo magis friget, nec Latinum satis est, quod rolebat Vindingius, 'quantum ne in certam auderet quidam.' v. 15. Ceterum sibi co leviorem dolorem esse, quod non in certamine, neque in luce belli, Achilles interfectus esset, quo fortiorem ne optasse quidem quemquain existere nunc, vel in præteritum, excepto uno illo Hercule.' Vindingio substituendum videtur 'graviorem,' sed perperam. Nam sententia loci, inepte forsan gloriosa, hæc est, leviorem sibi esse dolorem necis paternæ, quod non aperto Marte ab adversario validiore sit victus et occisus: Ita enim mansisse eum invictum ab omnibus: Ita constare, non extitisse quenquam fortiorem ipso, nisi unuin Herculem, immo neminem ausum fuisse cum eo in certa, men congredi. Quæ omnia secus se habuissent, si in cortamine et luce belli interfectus fuisset, nam ita validiori succubuisset adversario.

v.11. “Quem offerri donum Minervæ, maxime omnium ore agitabatur.' Legit 'maximum,' et ita ediderunt alii. Sed nihil eo opus, modo distinguas, ut feci, quando sensus est perspicuus.

vi. 1. . Postquam impositis, quæ singuli bello quæsiverapt, ascendere ipsi.' Quid magis planum, minus impeditum dari potest?' Ipsi' homines opponuntur rebus in naves 'impositis. Et tamen quod mireris, delendum 'ipsi' pronuntiat.

Delph. ct Var. Clas.

Dict. Cret.

E

LUD. SMIDS

SCENA TROICA;

SIVE TABULARUM,

DICTYOS CRETENSIS DE BELLO TROJANO

LIBRIS APPENSARUM, SUCCINCTA INTERPRETATIO.

TABULA PRIMA.

I. ATREUS.

LIB. I. CAP. 1.

'Hi non Plisthenis, ut erant, magis quam Atrei dicebantur.'

Neque Menelai, cujus uxor Helena, Trojani belli pulcherrima causa, neque Agamemnonis, qui in Trojana hac expeditione rex regum, sive in Nummo, sive in Marmore occurrunt icones. Horum igitur vicem hic supplebit Atreus, utriusque, veluti plurimi volunt, pater. Notus ille ex L. Ann. Senecæ sublimi dramate; Thyestem fratrem fallens, et in ipsius liberos captos sæviens ; ferro eos transverberans, membra lacerans, coquens et epulanda patri apponens.

Statua hæc cernitur in ædibus Farnesiorum, Romæ. Volunt vero Perrier ceterique omnes, qui hanc edidere, esse Commodi Imperatoris, nempe gladiatoris. Hic autem puer, dextro pede atrocissime arreptus, in quem nunquam etiam ferocissimus gladiator sæviit. Quare mihi potius, veluti ipsi quoque Gronovio, e tribus liberis unus, a cujus cæde perfidiam patris vindicare aggreditur Atreus.

« PreviousContinue »