Page images
PDF
EPUB

DE ILII EXCIDIO,

EX JOSEPHO SCALIGERO,

DE EMENDATIONE TEMPORUM LIB. V.

POSTREMOS annos Mythici temporis veteres Scriptores certatim definire voluerunt, quod sint memoriæ scriptorum proximi, ut scribit Censorinus. Sed quare ipse eos deducat ab Inachi regno ad primam Olympiadem, non autem a capto Ilio, ut reliqui, causam non capio. Non potest dici quam variis judiciis lis ventilata sit. Et quidem omnium sententias in medium afferre ambitiosum est. Neque enim errores alienos triumphamus, sed quantum potest fieri tollimus. Ea igitur est Tetræteridis Græcæ commoditas, ut ex die mensis sciatur quota sit Prytania, modo constet quotus sit annus Tetræteridis. Contra, datis diebus mensis et Prytanias, deprehenditur, quotus sit annus Tetræteridis. Ut in Decreto Atheniensium in gratiam Zenonis: ̓Επ' Αῤῥενίδου ἄρχοντος, ἐπὶ τῆς ̓Ακαμαντίδος πέμπτης πρυτανείας, Μαιμακτηριῶνος· δεκάτῃ ὑστέρᾳ, τρίτῃ καὶ εἰκοστῇ τῆς πρυτανείας. Ut vicesima mensis Mæmacterionis popularis sit vicesima tertia Prytanias, hoc non potest contingere nisi anno primo Tetræteridis. Tunc enim XXVIII. Pyanepsionis est novilunium. Ideo xx. Mæmacterionis est XXIII. Prytanias, quare audacter possumus dicere, illud decretum datum fuisse anno primo Tetræteridis Atticæ. Quod si quota esset Tetræteris periodi Atticæ sciremus, et diem verum in Kalendario Juliano dare possemus. Itaque videmus quæ sit utilitas anni Attici et Olympici ad notationem temporum in rebus Græciæ. Quare ignoratio istius formæ non solum huic sæculo, sed et priscis temporibus nocebat. Ex doc

trina primi libri scimus Neomenias anni Græci popularis pervagari mensem integrum in forma Juliana. Hecatombæon, verbi gratia, aliquando incidit in x. Julii, aliquando in vi. Augusti. Igitur sidus quod vespere Neomeniæ Hecatombæonis oritur, in primo anno periodi Atticæ, non orietur in eadem Neomenia, quando Hecatombæon erit in vI. Augusti. Propterea Parapegmata ab artificibus proposita erant, ne vulgus in eadem Neomenia semper idem sidus oriri aut occidere putaret. Quod tamen vulgus negligebat adeo ut quidam dux apud Polybium, cum ad ortum, aut occasum Pleiadum (non memini utrum fuerit) condixisset, non venit ad constitutum. Falsus nimirum desultorio mensium situ; quem non consideraverat. Duæ igitur de capto Ilio generaliter sunt sententiæ. Quidam enim multis annis supra quadringentos ante primam Olympiadem ponunt. Alii præter quadringentos, octo, septem, sex, et quinque tantum ponunt. Horum tantum nobis habenda ratio, et quidem inter eos eorum, qui Attica scripserunt: quorum unus consensus est in mense et die mensis. Omnes enim Oxyλιῶνος ὀγδόη φθίνοντος hoc contigisse dicunt. In annis Tetrateridis variant. Vulgus solet dividere mensem lunarem in novilunium, septimam lunam, plenilunium, et septimam a fine quas divisiones quadrantes lunæ vocant: aliter vocant primam, septimam, quintamdecimam, vicesimam secundam. Græci φεγγάριον, διχόμηνιν, πανσέληνον, διχόμηνιν ὑστέ pav. Hæ quatuor lunaris mensis divisiones sunt in vicesima tertia, sive ὀγδόῃ φθίνοντος Θαργηλιῶνος.

Primo quippe anno Tetræteridos, vicesima tertia Thargelionos est prima luna, in secundo anno est septima, in tertio est plenilunium, in quarto est vicesima secunda. Rursus in vicesima tertia Thargelionos anni primi, luna occidit statim vespere. In anno secundo, occidit media nocte. In anno tertio, per totam noctem lucet. In quarto, oritur a media nocte. Qui igitur 408. annis ante primam Olympiadem captum Ilion volunt, necessario anno tertio Tetræteridos hoc contigisse volunt. Nam 408. anni retro putati desinunt in 49. annum periodi Olympica, siquidem

fingimus retro semper eam periodum obtinuisse. Erat igitur 11. annus desinens periodi Attica. Semper enim deducendi sunt 38. anni de periodo Olympica, ut habeas periodum Atticam : aut contra, adjiciendi. Non enim refert utro modo experiare. Ergo plenilunio hoc contigit. Et sane quosdam de vetustioribus idem sensisse scribit Clemens: Καί τινες τῶν τὰ ̓Αττικὰ συγγραψαμένων, ὀγδόη φθίνοντος (Θαργηλιῶνος) βασιλεύοντος τὸ τελευταῖον ἔτος Μενεσθέως, πληθυούσης σελήνης. Qui annos 407. ponunt a capto Ilio ad primam Olympiadem, hi omnino censent captum luna vicesima secunda. Auctor enim τῆς μικρᾶς ̓Ιλιάδος ita scribit: Νυξ μὲν ἔην μεσάτα, λαμπρὰ δὲ ἐπέτελλε σελάνα. Ex hoc versiculo Clemens nititur confirmare eorum sententiam qui volunt plenilunio τὴν ἅλωσιν ̓Ιλίου contigisse. Sed pace eruditissimi scriptoris ἐπιτέλλειν non significat Lucere, quod ipse aliud agens putat, sed Oriri, et Incipere apparere. In idiotismo Hispanico elegantissime dicitur Assomar: Latine, Existere. Euripides Hecuba Μεσονύκτιος ὠλλύμαν. Ibi Scholion vetus apud Fulvium Ursinum: Καλλισθένης ἐν δευτέρῳ τῶν ̔Ελληνικῶν οὕτω γράφει· ἑάλω δὲ ἡ Τροία Θαργηλιώνος μηνὸς, ὡς μέν τινες ἱστορικῶν ὀγδόῃ ἱσταμένου, ὡς δὲ ὁ τὴν μικρὰν Ιλιάδα, ὀγδόη φθίνοντος. Διορίζει γὰρ αὐτὸς τὴν ἅλωσιν, φάσκων συμβῆναι τότε τὴν κατάληψιν, ἡνίκα Νὺξ μὲν ἔην μεσάτα, λαμπρὰ δὲ ἐπέτελλε σελήνη. μησονύκτιος δὲ μόνον τῇ ὀγδόῃ φθίνοντος ἀνατέλλει. ἀλλὰ μὲν οὐ συμπεφώνηκεν Εὐριπίδης, ὡς ὁμολογουμένης τῆς δόξης· Λυσίμαχος δέ φησιν Δημοφῶντος ̓Αθήνησι βασιλεύοντος ἔτους τετάρτου, Θαργηλιώνος ἱσταμένου δωδεκάτη. Qui annos 406. ut apud Eusebium, assignant, ii primo anno sequentis Tetræteridis, hoc est, 13. periodi, captum Ilion omnino volunt, hoc est, nocte illuni. Sed nemo veterum noctem illunem fuisse prodit. Itaque audiendi non sunt. Postremo qui 405. annos putant, ii septima luna accidisse volunt, anno Tetræteridis sequentis secundo, periodi 14. Virgilius : Et jam Argiva phalanx instructis navibus ibat

A Tenedo, tacitæ per amica silentia lunæ.

[ocr errors]

Servius: Septima luna capta est Troja, cujus simulacrum apud Argos constitutum. Hinc est quod dicit: Oblati per

lunam.' Doctissimus Politianus hic hariolatur præter soli

tum, de silentio lunæ.

pore anni, non de anno.

Constat igitur omnibus de tem-
Nam fine veris Ilion captum vo-

lunt, paulo ante solstitium. Quod et Virgilius secutus est: Vix prima inceperat æstas,

Et pater Æneas dare ventis vela jubebat.

De anno vero non convenit. Atqui doctissimi inter eos, qui hæc disquisiverunt, intervallum a capto Ilio ad primam Olympiadem definiunt annorum 407. præcise, Ephorus, Callisthenes, Damastes, Phylarchos, Canones Eratosthenis, quibus multum tribuit Dionysius Halicarnassensis. Quare Diodorus omnium accuratissimus ait annum primum Olympiadis 94. desinentem, hoc est, annum 373. a primo Olympico ludicro, esse ὀγδοηκοστὸν πρὸς τοῖς ἑπτακοσίοις μετὰ τὴν Tpoías aλwo. Deductis igitur 373. de 780. remanent anni ἅλωσιν. 407. Intervallum a capto Ilio ad 95. Olympiadem ineuntem. Contigit igitur casus anno tertio tertiæ Tetræteridos Atticæ, hoc est, anno 11. periodi Atticæ, plenilunio. Neomenia Thargelionos 31. Mai. Vicesima tertia Thargelionos in 22. Junii. Supererant ad caput anni sequentis 37. dies: quorum 16. ad τgoràs begivas, id est 8. Julii exclusive. Et proinde 21. erant TeρITTαì épai, ad caput anni sequentis, ut habes libro primo, in Tabula Neomeniarum Atticarum. Sed Dionysius Halicarnassensis dicit fuisse viginti tantum TEρITTA's, 17. autem ad rponάs. Intelligit ergo inclusive. Includit enim 8. Julii in illum numerum. Quod et Plutarchum facere animadvertimus, qui pro τριάκοντα dicit τριακοστον, et contra ἑκατοστὸν pro ἕκατον. Neque ille solum, sed et alii Græci. Incidit igitur ille annus in 3531. periodi Julianæ. Annus autem primus Iphiti incidit in annum 3938. periodi Julianæ. Differentia, anni 407. quod erat propositum. Notabis autem in tabula Neomeniarum Atticarum, libro primo, TеpITTàs huégas pertinere non ad eum annum; cui appositæ sunt, sed ad sequentem. Exemplum in primo anno periodi annotatur TEρITT nulla. Hoc significat, a fine antecedentis, qui erat ultimus periodi, ad initium primi anni, nullam esse TеρITTY μégav. Rursus secundo anno

appositæ sunt 27. TEρITTai, hoc est, a fine primi, ad initium secundi, sunt 27. TEPITTaí. Proinde anno 12. TEρITTAÌ 21, περιτταὶ attributæ significant, a fine anni 11. ad initium 12. fuisse zegittàs žμépas 21. quas tamen Dionysius 15. tantum censet, excludens nimirum 8. Julii ab illis. Rursus cum dicimus plenilunium fuisse, intelligimus secundum usum periodi Attica, et ut Dionysius ait, ὥσπερ νῦν οἱ ̓Αθηναῖοι τοὺς χρόνους ayovo, quod prudentissime ab eo dictum. Periodus enim Attica accommodabat novilunia Tetræteridum sæculo Iphiti, facta erat lunæ #goynσis harum 32. A sæculo autem Iphiti ad Dionysium Halicarnassensem, et Augustum, bidui solidi. Quare erraret qui ad lunæ rationes hæc exigere vellet. Captum igitur est Ilion anno periodi Julianæ 3531. Junii 22. Anno mundi 2767. Didymonos quarta decima. Character Zygonos 1. 9. 35. Octobr. v. Anno Judaico 2578. Tamuz 14. cujus character 3. 14. 910. atque hic est verus annus et dies capti Ilii. Nam, ut diximus, 25. Thargelionis, in anno tertio Tetræteridos habet plenilunium. In hoc anno Tamuz et Didymon concurrebant. Epocha igitur, quæ annos 407. absolutos ponit ante primam Olympiadem, est ex sententia Eratosthenis. Vocetur Eratosthenea. Ea omnium est certissima. In libro primo cum ageremus de Periodo Attica, nos contulimus casum Hii in 408. annum ante primam Olympiadem. Sed hæc opinio de 407. annis longe certior. Ex his eruditus Lector potest advertere quanta utilitas sit in anni Attici doctrina, et quam longe fallantur qui menses Atheniensium populares ad lunæ rationes revocant, et Neomeniam Hæcatombeonis in Junio ut plurimum statuunt. De variis circa hunc casum veterum sententiis adducam verba Clementis Alexandrini. Κατὰ δὲ τὸ ὀκτωκαιδέκατον ἔτος τῆς ̓Αγαμέμνονος βασιλείας "Ιλιον ἑάλω, Δημοφῶντος τοῦ Θησέως βασιλεύοντος ̓Αθήνησι τῷ πρώτῳ ἔτει, Θαργηλιῶνος μηνὸς δευτέρᾳ ἐπὶ δέκα, ὥς φησι Διονύσιος ὁ ̓Αργεῖος. Αἰγίας δὲ καὶ Δηρκύλος ἐν τῇ τρίτῃ, μηνὸς Πανέμου ὀγδόη φθίνοντος, Ελλανίκος δὲ δωδεκάτῃ Θαργηλιώνος μnvos, &c. Nos Atticos veriora protulisse putamus, agγηλιῶνος τῇ ὀγδόη φθίνοντος.

« PreviousContinue »