Page images
PDF
EPUB

II. DIOMEDES.

Lib. 1. CAP. 12.

' Opportunus locus ad conveniendum, et in quo de apparatu

belli ageretur, Argi Diomedis regnum deligitur.' DIOMEDES, Ætolus, Tydei ex Deiphila Argiva filius; in oppugnatione Trojæ, post Achillem et Ajacem Salaminium fortissimus. Præter Trojanos nobiles cæsos, etiam adversus Hectorem et Æneam singularem iniit pugnam; Martem Veneremque sauciavit; Palladium Trojanis eripuit. Domum reversus post excisum Ilium, Ægialam uxorem invenit, adulteriis et libidinibus involutam. Ita exosus patriam, proficiscitur in Apuliam Italiæ regionem, a Dauno partem accipit regni et ibidem Argos condit.

De singulari illo prælio, ut et de Diis vulneratis, legendus Homer. v. 11. Virg. xi. Æn. 277.

De Palladio, Procopius, B. Goth. 1. 13. Ovid. xui. Metam 337. Virg. xi. Æn. 165. quin et Silius xull. Punic. 50. cujus hæc verba:

Tum mcus adjuncto monstratam evasit in arcem
Tydides Ithaco, et dextra molitus in ipso
Custodes aditu templi, coeleste reportat

Palladium ac nostris aperit mala Peryama fatis. Denique et de ejus urbe, Virg. xi. Æn. 246. et Horat. I. Sat. v. 92.

Hunc autem Diomedem sedentem et (sicuti heroës Graci pingunt. Plin. H. N. XXXIV.5.) nudum, e Gemma petitum exhibet Begerus, Thesaur. Brandeb. 1. 94. et in ant. bell. Trojanor. Comment. 56. mox et Ez. Spanhem. in Addend. ad Callimach. 757.

111. ACHILLES.

LIB. 1. Cap. 14. Post quos Achilles, Pelei et Thetidis, quæ ex Chirone

dicebatur.' POETARUM (Homerum sileo) carminibus admodum decantatus Achilles, de cujus moribus hæc Horat. A. P. 120.

Aut famam sequere, aut sibi convenientia finge,
Scriptor ; honoratum si forte reponis Achillem,
Impiger, iracundus, inexorabilis, acer,
Jura néget sibi nata, nibil non arroget armis.

In ejus Græco nomine ludunt Grammatici: quippe quibusdam est Achilles, quod dolore confecerit Ilienses; quibusdam quod exusta ipsius labra, cum Thetis quicquid in eo mortale, igne injecto eximere pararet.

Tavulnerabilis erat ; postquam eum, adhuc infantem, mater Stygi immerserat, pede retinens; cujus pars idcirco vulneri patens.

Educabatur a Chirone Thessalo, qui bellicis artibus, musica ac medicina eum instruxit. Juvenal. vii. 210. cui adde Ovid. 1. Art. 11. et Statius, 1. Achill. 186.

Verum ingruente Trojanæ expeditionis fama, quia ex oraculo didicerat eum ante Trojam periturum, mater adultum inter Lycomedis (qui rex Scyri) filias occuluit. Ovidius, I. Art. 681. ubi Ulyssis artibus compertus, ad bellum protractus est. Stat. 11. Achilleid. 191.

Arma dabat mater, a Vulcano fabricata. Ovid. xII. Metam. 288. Hom. Il. T.

Inter Trojanos, ejus dextra percussos, Hector; cujus cadaver alligatum currui raptavit, ac demum patri vendidit. Hom. Il. V. et w.

Tandem occubuit; insidias ei struente Paride ; si Virg. vi. Æn. 57. Servio, ad 11. Æn. 85. et Hygino. 107. et 113. Fab. tides habenda, feriente Apolline.

Videantur tamen et de Achillis interitu personati nostri; Dictys iv. 11. et Dares, 35.

Hanc autem Achillis faciem e Nummo (forte ficto) protulit Caninius, 24. quam mutuam sumsit Thesauroque sno, ad Lit. iv. inseruit Gronovius: plane saltem diversa ab ca quam dedere, in Troicis, 32. e Numismate Begerus; et in Dactyliothec. 11. tom. 521. et 522. G. e Gemma, idem Gronovius.

IV. MACHAON.

LIB. I. CAP. 14.

Podalirius et Machaon, Triccenses, Æsculapio geniti,

acciti ad id bellum, ob solertiam Medicæ artis.' MACHAON, Æsculapii filius fraterque Podalirii ; in arte medica adeo clarus, ut ejus nomen Poëtæ simpliciter ponant pro medico. Sic etenim Martial. 11. 10. 5.

Quid tibi cum medico ? dimitte Machaonas omnes. Non solum cum reliquis Græciæ principibus Trojanam suscepit expeditionem; verum Virgilius eum numerat inter eos, qui equo votivo inclusi, Trojæ portas suis reserarunt: nempe, II. Æn. 263.

Illos patefactus ad auras
Reddit equus, lætique cavo se robore promunt
Tisandrus, Sthenelusque duces et dirus Ulysses,
Demissum lapsi per funem : Athamasque, Thoasque,

Pelidesque Neoptolemus, primusque Machaon. Tandem occisus est ab Eurypylo, Telephi filio. Q. Smyrnæus (qui Calaber vulgo: vide Vossium, Poët. Græc. 9.) sexto operis libro. Sepultus autem Gereniæ, quæ Laconiæ oppidum, ad cujus tumulum, in magnifico templo, variorum morborum poscuntur remedia. Ubi et ejus simulacrum ex ære, coronatum. Pausan. in Messen. 26.

6

V. AJAX OILEUS.

LIB. I. CAP. 14.

· Ajax Oilei, ex Locride.' AJAX, Oilei filius, inter Græcorum duces præsertim notus, propter Cassandram, virginem et vatem, Priami filiam, in æde Minervæ ab eo compressam. Virg. 11. Æn. 403. Q. Smyroæus, xiu. Tryphiodorus, &c.

Quam ob causam, cum ceteris Græcis domum repetens, in ipso mari fulmine percussus est Minervæ. Hom. Od. 8. Senec. Agamem. 527. Virg. 1. Æn. 45. Ovid. in Ibin, 3: 9. Horat. x. Epod. 14. Unde Silius, xiv. Punic. 480.

Qualis Oilides, fulmen jaculante Minerva

Surgentes domuit fluctus ardentibus ulnis. Licet naufragium enatasse eum dicat Timæus Locrus, II.

Hunc vero ex omnibus Græcorum ducibus, qui Trojam oppugnavere, apud inferos torqucri et excruciari docet Lucian. Hist. Veræ, Il.

Denique Ajacis hujus nostri imago est ex Locrensium Numismate, quod exhibetur ab Hub. Goltzio, Græc. 18. qualis et est Opuntiorum, apud Begerum, Thesaur. Brar.deb. 1. 477. et nominatum Goltzium, Tab. citata.

VI. PHILOCTETES.

[ocr errors]

LIB. II. CAP. 14. Philocteta cum paucis, uti curaretur, in insulam Lemnum

mittitur.' PHILOCTETES, Pæantis filius, inter Argonautas quoque minime ignobilis. Val. Flacc. Argonaut. I. 391.

Ei, comiti suo, in (Eta monte concrcmandus arcum et sagittas dederat Hercules ; sine quibus Trojam non posse capi oracula responderant. At venenatarum sagittarum una ipsius pedem forte decidens sauciavit, Græcique, cum per dolorem vulneris navigare non posset, eum in insulam Lemnon exposuerunt.

Philoctetes itaque relictus, aucupio sagittarum vitam miserrime propagare, pennarumque contextu corpus obtegere et velare coactus fuit. Sophocles, in Philoctet. et (omissis Pindari, Theocriti, Philostrati plurimum variantibus narrationibus) Ovidius, (videas et xii. Metam. 45.) v. Trist. 1. eleg. 5.

Hoc erat in gelido quare Pæantius antro

Voce fatigaret Lemnia saxa sua. Philoctetes autem noster, sedens et, uti videtur, conquerens, Liceto, immo etiam Gronovio, Dactyliothec. ll. 538. Gem. est miles sagittarius atroci bello superstes, nudus et

pauper: at Begero, Troicor. 40. Hector. Scilicet quia Hector depictus sedens, apud Pausaniam, in Phocic. et otraque manu lævum genu premens : tristi admodum facie et lugubri habitu. Sit tibi, Pausaniæ auctoritate, Hector, Begere, propter arcum et pharetram (Herculis olim arma) mihi certe Philoctetes: quem quoque eadem facie nuper exhibebam, Pictur. Loquent. 28. Tab.

TABULA SECUNDA.

VII. EUROPA.

LIB. I. CAP. 2.

Omnes ex origine Europæ, quæ in ea insula summa

religione colitur.' EUROPÆ, Agenoris Tyrii filiæ, a Jove raptæ et in Cretam insolam delatæ, ex Ovid. II. Metam. 875. et v. Fast. 605. necnon Horatio, li. Od. 27. 15. notissima.

Hæc autem facta pulcherrima, postquam puella Angelo, Jovis et Juponis filia, pigmentum matri surreptum huic obtulisset. Scholiastes, ad Theocr. 1. Idyl). 12.

Ea postmodum Sidoniorum dea; cultu illius instituto in solatium Agentoris, post filiam a Cretensi quodam prædone raptam. Ita Lucianus, de Dea Syria.

Apud Corinthios tamen, per Ellotiorum festa, in pompa Europæ circumferebantur ossa. Athenæus, xv. 6.

Interim ejus vector, taurus (aliis navis est, taurum in puppe pictum ostendens, et non animal) inter Zodiaci duodecim signa coelestia relatus. Hyginus, Astronom. Poët. 11. 21. Seneca, Herc. Fur. 3. Manilius, J. Astronom.

Europam, e Sidoniorum Numismate (in quo legunt, Co. lonia Aurelia Pia Metropolis Sidon) depinxit Vaillant, Colon. u. 104.

« PreviousContinue »