Page images
PDF
EPUB

unde et locus dicebatur gymnasium. Lucan. VII. Pharsal. 270. Lucian. in Anacharsid.) ceromate, id est, athletarum oleo inuncti, ut manus fallerent apprehendentium. Lucan. IV. Pharsal. 613. de Hercule luctaturo. Statius, vi. Thebaid. 830. Unde sese invicem arena jacta conspergebant, ut lubrica corpora prehensiones admitterent. Ovid. IX. Metam. 35. de eodem Hercule. Quippe in lucta se invicem non verberabant, sed solummodo complectebantur, ut alter alterum humi dejiceret. In quo præsertim laudandus athleta, qui concertantem, sine pulveris jactu vinceret. Plin. H. Nat. xxxv. 11. de Dioxippo Alcimachi.

Hi vero luctatores in Segestanorum Nummo spectantur, apud Begerum, Thesaur. Brandeb. in Sicil. Num. 370. quales et ex Aspendiorum Num. e Patino nuper dederam, ad Ovid. Heroid. 18. Epist. et Martialis, IV. 55. 7. Quos tamen arte et elegantia superant luctatorum Statuæ, apud Perrierium, Episcopium, ceterosque Monumentorum marmoreorum collectores.

XIV. NAUPLIUS,

LIB. VI. CAP. 1.

'Eos Nauplius ultum iri cupiens Palamedis necem, per noctem igni elato ad ea loca deflectere, tanquam ad portum coëgerat.'

NAUPLIUS, Neptuni et Amymones filius, rex Eubææ, pater Palamedis. Hunc, Ulyssis arte, judicio iniquo circumventum, lapidibus obruerant Græci. Pater, ulciscendæ necis avidus, Græciam universam peragratur, uxoresque principum, qui ad Trojam militabant, in juvenum adulteria pellicit, futurum sperans, ut atrocissimis ob hanc jurgiis inter eos exortis, necem Palamedis cæde mutua expiarent. Præterea, Græcis, eversa jam Troja, redeuntibus ac tempestate laborantibus, a Caphareo Eubœæ promontorio ignem extendit, classemque tanquam ad salutarem portum adnavigantem in Choeradum asperrimos pellexit scopulos, ærumnosoque castigavit naufragio. At intelligens post

modum, Ulyssem et Diomedem, quibus hasce insidias præsertim struxerat, incolumes evasisse, doloris impatientia in mare sese præcipitem dedit. Hyginus, 116. Fab. et præter Ovidium, Virgilium atque Senecam, breviter Propertius, IV. 1.

Nauplius ultores sub noctem porrigit ignes,

Et natat exuviis Græcia pressa suis.

Nummus est Buthrotiorum, quem Goltzius dedit, Græc. v. Tab. 3. Num. et hærente Nonnio, expedite illustravit Begerus, Spicileg. 15. Num. et Troicor. 68.

XV. URNA SEPULCRALIS.

LIB. II. CAP. 15.

'Igitur a cunctis Græcis, velut publicum funus ejus crematum igni, aureo vasculo sepultum est.'

CADAVERA cremare Thebanis ac Trojanis temporibus, Græcis erat in more positum. Hom. Il. a. et . quinimmo et post illa. Thucyd. 11. et Lucret. vi. apud Kirchmannum, de Fun. Romanor. I. 1. sed et Romanos, nisi nos fallant Poëtæ, ab ipsa Roma condita. Ovid. iv. Fast. 856. de Remi exequiis, et quidem usque ad Theodosii imperium. Macrob. Saturnal. vii. 7. Verum vide et Plin. H. Nat. vII. 54.

Cineres autem, post cremationem: et ossilegium (de quibus prolixe Kirchman. 111. 2. et 111. 7.) a cognatis condebantur in urceis, urnis, ollis et amphoris: quæ modo fictiles, (Propert. 11. 13.) modo marmorea, (Dio, 76.) modo æneæ, (Virg. VI. Æn. 228. de Miseni tubicinis,) modo argenteæ, (Ammian. XIX. 2. de Grumbatis, Chionitarum regis, filii,) modo, veluti hic, etiam aureæ, (Eutrop. VIII. de Trajani imp. Plutarch. in Demetr. de Demetrii regis. Moschus, Iv. Id. Homerus, Iliad. v. etw.)

Interim hæc urna, juxta assidentem sive matrem, sive sororem, sive conjugem, ex incisa Gemma; quam nobis exhibet, Thes. Brandeb. 1. 140. pluries prolatus Laur. Begerus, eruditorum encomiis dignissimus.

XVI. PYLÆMENES.

LIB. III. CAP. 5.

'Progressusque in medio Pylæmenem Paphlagoniæ regem impedimento sibi oppositum cominus fundit, non alienum sanguinis Priamidarum.'

PYLEMENIS regis inter Trojanorum auxiliares socios meminit, præter Dictym, Hom. Il. 6. eumque a Menelao hasta peremtum narrat, II. .

Nummum nobis, post Sebast. Fæschium, offert Sponius, Recherch. XXII. Dissertat. 307. ubi et Paphlagoniæ (Pylæmeniæ Plinio, vI. 2.) ejusdem nominis, ex Justini XXXVII. 4. Orosii vi. 2. Sex. Rufi Breviar. 11. Jornandis, de Regnor. Suet. 55. Paul. Diaconi, v. 11. et vi. 12. Strabo XII. Nepitis, in Datam. 11. plures reges ac Dynastas observat.

.

Hinc Nummum Fæschii non Pylæmenem fabulosæ ætatis heroëm, at Paphlagonum regem, Romanorum amicum, a Mithridate pulsum, a Cn. Pompeio restitutum, respicere mihi est persuasissimum.

Interim regis caput non præfert; verum, sine inscriptione, caput bovinum; et in aversa parte, Mercurii caduceus. Significant autem hæc, si credendum Sponio, Paphlagonas origine esse Ægyptios. Nempe bovinum caput Isidis est emblema; veluti caduceus, Mercurii, a quo sopitus et obtruncatus Argus, bovis, id est Ius transmutatæ custos. Vide Ovid. 1. Metam. 671.

[ocr errors]

XVII. AMAZON.

LIB. III. CAP. 15.

Quæ regina Amazonum, incertum pretio an bellandi cupidine auxiliatum Priamo adventaverat.'

AMAZONES (ut late Justin. 11. 4.) vixere ad Thermodontem, bellicis expeditionibus celebres; præter quarum habitum virilem et expeditum (vide Arrian. VII. apud

Petr. Petitum, de Amazon. 21.) quoque observatione digna.

Mamma dextra exerta; quæ vel igne admoto absumta, vel fasciis, vinculis et medicamentis minor reddita. Hippocrates, lib. de Aëre. Galenus, de symp. Medic. Facult. ita de Amazone, Virg. 1. Æn. 490.

Aurea subnectens exertæ cingula mammæ

Bellatrix.

Amazonum autem harum regina Penthesilea, ab Achille cæsa; prout etiam Trajani Nummus probat contorniatus, quem quidem apud Mediobarbum video annotatum, at depictum nusquam.

Hujus igitur vicem suppleat Amazon, ex Otacilia Augustæ Nummo, a Samiis cuso: quæ mihi (veluti ad Wildian. Select. 138. Num. probatum) non Martialis Juno; uti ad Gallieni Num. 414. opinatur Patinus; non Admeta, Tyrrhenos sacrilegos insequens; uti, ad Gallieni dicti Num. in N. N. Urb. et Pop. 586. credidit Harduinus: non Samia virgo, in stadio decurrens; uti, ad Specim. 19. Tab. 3. Num. 193. probare nititur, amor meus, Morellius: sed procul omni dubio (juvat Plutarchus, Græcar. 56. Quæst.) Amazon, Bacchum fugiens, navi constructa ex Ephesia ditione transfretans. Et tu, Begere, noli contra tendere. Respice, respice saltem picturam, et cogitabis aliud esse in ludis currere, aliud vero trepide hostem fu

gere.

XVIII. BIGA. LUDOR. CURULIUM.

LIB. III. CAP. 17.

Tum primum quadrijugis qui Eumelus ante omnes victor declaratur: bigarum præmia Diomedes meruit.'

INTER certamina sacra et ludicra apud Græcos (de Romanorum ludis circensibus hic digressus nolo) fuere quoque curulia. Sophocles, Electr. in narratione pædagogi ficta. Statius, vi. Theb.

In hisce vero agitabantur non tantum quadriga. Stat. VIII. Theb. 870. verum et bigæ. Hom. Iliad. . Quæ spectantur in pluribus Siculorum atque Græcorum Numismatibus apud Goltzium, Parutam, Volkhamerum, Begerum, &c.

Hæ autem bigæ apud citatum Goltzium, Græc. 30. Tab. in Philippi regis Nummo. Quippe hic non solum sæpe in Olympicis vicit, quadrigarum bigarumque curriculo, (Justin. XII. 16.) verum etiam curules Olympicorum victorias Numismatibus insignire est solitus, teste Plutarcho.

Ludorum denique Olympicorum curulium meminere Horat. 1. Od. 1. 3. Pindar. Olymp. 2. Od. Virg. 111. Georg. 18. &c.

TABULA QUARTA.

XIX. HYDRA.

LIB. IV. CAP. 19. ubi de Philoctete.

'Quippe Herculis armatus sagittis, quæ infectæ Hydræ sanguine haud sine exitio corpori figebantur.'

INTER labores sive certamina Herculis præsertim emicuit nex Hydræ. Erat autem serpens, ad Lernæ lacum in Argia Peloponnesi regione delitescens, quinquaginta capitum, ex quibus uno amputato, mox alia duo repullulabant. Ovid. IX. Metam. 193. Apollodor. 11. Quamobrem non clava sed ignibus hanc bestiam tollere cogebatur Hercules. Unde Seneca, in H. Furent. 241.

Quid? sæva Lernæ monstra, numerosum malum,
Non igne demum vicit et docuit mori?

Videantur et Albricus, de Deor. Imagin. et Ptolem. Hephæstio, apud Photium: qui aurea ex parte capita huic fuisse refert.

Interim Iolcum, Iphicli filium, Herculi laboranti affuisse, et admota face truncatas cervices adussisse, priusquam

Delph, et Var. Clas.

Dict. Cret.

F

« PreviousContinue »