Page images
PDF
EPUB

nova e stillanti vulnere emergerent capita, fabulatur Apollodorus. Biblioth. 11.

Hujus autem Hydræ fel erat tantæ malignitatis, ut spicula eo tincta vulnera infligerent insanabilia. Diodor. IV. 11. Hyginus. 30. Fab. Seneca, H. Fur. 1359. ut et Æschylus, Pindarus, &c.

Nummus hic est Phæstiorum, in Creta; quem dedit Græc. Insular. 7. Tab. Hub. Goltzius, et 225. illustravit Lud. Nonnius.

XX. EURYPYLUS.

LIB. IV. CAP. 14.

'Inter quæ nuncius Priamo supervenit, Eurypylum Telephi ex Moesia adventare, quem rex multis antea illectum præmiis ad postremum oblatione desponsæ Cassandræ confirmaverat.'

EURYPYLUS, filius Telephi et Astyochæ (quæ soror Priami) propter amorem Cassandra Trojanis opem ferens; adducendo Cetheos, quibus imperabat ad Caicum amnem. Q. Smyrnæus, vi. 121.

Fuit autem pulcherrimus, Homero teste, apud quem (Od. λ. 519.) inter infernales umbras occurrit Ulyssi. Sed et bellator, in præliis plurimos Græcos interimens, tandemque tamen ipse, Pyrrho feriente, occumbens. Idem Smyrnæus VII. 180.

Cernitur Eurypylus in Pergamenorum Numismate, apud Ezech. Spanhemium, de Num. us. et Præstant. v. 479. Hadriani Imp. tempore percusso. Unde Begerus Pergamenos, Hadriano supparasitantes, ejusque favorem aucupantes, in Eurypylo fere Antinoi dilectissimi effigiem expressisse, non ineleganter conjicit.

XXI. PALLADIUM.

LIB. V. CAP. 5.

'Cognoscunt ab Antenore editum quondam oraculum Trojanis, maximo exitio civitati fore, si Palladium quod in templo Minervæ esset, extra monia tolleretur.'

DE Trojanorum Palladio multi multa. Omnia compilare labor esset Herculeus. Saltem dubitant:

1. Cujus id originis: sunt enim qui e cœlo in Pessinuntem, Phrygiæ urbem, delapsum credant. Herodian. 1. 35.

11. Cujus materiæ: quippe sunt, inter quos Clemens Alexandrinus, qui ex ossibus Pelopis factum contendunt; verum ligneum fuisse volunt Scriptores, in Annotationibus inferius citati, 193. lapideum dicit Procopius, B. Goth. I. 13.

III. An fuerit stans vel sedens statua. Namque stantem sive ambulantem credit Apollodorus, III. sedentem vero affirmat Strabo, XIII.

Interim (de Palladio vide cætera, 193. citata) fuit fatum Troja. Dionys. Halicarn. 1. 69. Ovid. XIII. Metam. 330. Silius XIII. Punicor. 50. et mox Romæ, ab Ænea in Italiam translatum. Pausan. in Corinth. Dionys. Hal. 11. 67. Cic. II. Philipp. 10. Lucan. IX. Pharsal. 994. Ovid. vI. Fast.

Denique non omittendum quod Pherecydes habet, a Pallade omnes imagines, quæ non manibus factæ et e cœlo in terram dejectæ, dictas esse Palladias.

Hoc autem Palladium nostrum est e vulgari Domitiani Imp. Nummo, apud Oudano-Oyzelium, 52. Tab. 1. Num.

XXII. ANDROMACHE.

LIB. V. CAP. 13.

'Reliquorum sors agi coepta, atque ita Neoptolemo
Andromacha.'

ANDROMACHA filia erat Eetionis, (qui rex Cilicum, qui

littorales in Troade Caici tangebant ostia,) uxor Hectoris, cui peperit Astyanacta. Hom. II. . Hectore vero interemto et Troja capta, Pyrrhus eam in Græciam avexit, et ea Molossum suscepit. Qui tamen postea Hermiones amorem captans, eam Heleno, Priami regis filio, cum parte regni dedit. Virg. 111. Æn. 295. Pausan. in Attic. Amorem in ea conjugalem laudat Ovidius, 1. Am. 9. eleg. hisce verbis:

Hector ab Andromaches complexibus ibat in armis,
Et galeam capiti, quæ daret, uxor erat.

Verum et ejus in adversa fortuna constantiam alii. Quippe non tantum mariti luxit mortem et Troja flebiles aspexit ruinas, sed et filii, de turre præcipitati, lacera membra colligere fuit coacta. Videatur Seneca, in divina Troade.

Andromaches autem faciem servat Chaoniorum Nummus elegans apud Goltzium, Græc. 111. Tab. 9.

XXIII. AJAX, TELAMONIUS.

LIB. V. CAP. 15.

'At lucis principio Ajacem in medio exanimem offendunt; perquirentesque mortis genus, animadvertere ferro interfectum.'

AJAX, filius Telamonis et Hesiones, quæ regis Laomedontis filia. Ovid. Metam. II. 217. Græcorum fortissimus: et quidem invulnerabilis, præterquam in cervice et in latere. Quippe (sic saltem ad Lycophr. Tzetzes) cum Hercules aliquando Salamina adiens, Telamonem inviseret, ibi Ajaci, adhuc tenero, injecit λov suam, precatus, ut, qua tegeretur, invulnerabilis fieret puerulus. Ergo, qua non tegebatur, Ajax factus vulnerabilis. Achille mortuo, ut proximus hæres, ejus arma petiit; verum Græcorum proceres, eloquentia moti, hæc Ulyssi tradidere. Unde, præ nimia ira insaniens, in pecora irruit, eaque occidit, Atridas atque Ulyssem sese interimere credens. Verum ad mentis sanitatem rediens et errorem agnoscens, gladio

(quem ei Hector post certamen singulare dono dederat) incubuit: cujus cruor in florem est transmutatus. Sophocles, in Ajace Flagellif. cui adde Alciatum, ad 167. et 175. Emblem. necnon Ovid. XIII. Metam. 391.

In pectus, tum demum vulnera passum, Qua patuit ferro, letalem condidit ensem. Nummum hunc, a Prusensibus, in honorem Caracallæ Imp. cusum, ante nos depinxere Patinus, in Impp. Roman. 243. et Sponius, in Itinerar. cui respondet Liceti Gemma, apud Gronovium, Dactylioth. 11. 503. Gem. ubi et fax ardens, Ajacem (de Brenno somnium) noctu semet ipsum confodisse significat.

XXIV. NAUSICAA.

LIB. VI. CAP. 6.

'Neque multo post, precibus atque hortatu Ulyssis, Alcinoi filia Nausicaa Telemacho denubit.'

NAUSICAA, Alcinoi, Phæacum regis in Corcyra, et Aretes filia, quæ forte cum pedissequis regia exiens, in flumine vestes ablotura, incidit in Ulyssem, naufragum, in littore sedentem, nudum. Huic autem supplici vestes dedit, eumque ad patrem perduxit. Hom. Od. .

Nausicaæ autem pater justus ac pacificus; cujus pomariorum mira fertilitas abiit in proverbium. Statius 1. Sylv. 3. 81. Juvenal. v. Sat. 151. Propert. 11. 1. Unde et in Nummis Corcyrensium et Dyrrachiensium, apud Goltzium, Græc. 1. 2. et Tab. conspiciuntur, uti primus credidit Begerus, Thesaur. Palatin. 1. 455. atque etiam a me confirmatur, ad Wildianor. Selector. 55.

Porro hæc Nausicaa e Numismate Mitylenensium apud Sponium, Miscellan. Erudit. IV. 130.

TABULA QUINTA.

XXV. ALEXANDER, SIVE PARIS.

LIB. 1. CAP. 3.

'Per idem tempus Alexander Phrygius, Priami filius, cum Enea aliisque ex consanguinitate comitibus, Spartæ in domum Menelai hospitio exceptus, indignissimum facinus perpetraverat.'

PARIS, Priami, Trojanorum regis filius, patris jussu in sylvis expositus, postquam mater Hecuba in somnis se facem parere visa esset, et vates puerum Trojani excidii causam fore respondissent. Mater tamen curavit, ut inter pastores Idæos furtim nutriretur. Ibi jam adultus, nonem nympham amavit; (Ovid. v. Heroid. Epist.) quæ quoque postmodum, Paridis rogum conscendens, laqueo sibi gulam fregit. Apollod. 11. Tzetzes in Lycophron.

Ceterum de formarum inter Deas Judicio hic non repetemus, quæ citatus Naso, xv. Heroid. Epist. Silius, VII. Punic. 465. Apuleius, x. Milesiacar. Dares, vII. et sic breviter Propert. II. 2. ubi suam laudat puellam :

Cedite jam, Divæ, quas pastor viderat olim

Idæis tunicam ponere verticibus.

Neque de Helenæ raptu, quæ Coluthus, lib. de Rapt. Helenæ, Horat. Od. 11. 15. aliique.

Inducitur autem parum strenuus, et amorum quam armorum magis studiosus. Interemit tamen Achillem, tandemque a Pyrrho, sive Philoctete, ut alii, est confossus. Vide quæ ad Dictym, iv. 19.

Porro hoc Numisma est imp. Antonini Pii, spectaturque apud Sponium, Recherch. XXIV. 384.

« PreviousContinue »