Page images
PDF
EPUB

XXVI. JUNO, ARGIVA.

LIB. I. CAP. 16.

'Dein in templo Junonis Argivæ rectorem omnium declarari statuit.'

JUNO, ut Sami, (Pausan. in Achaic. et alii, citati ad Wildian. Selector. 136.) ita et Argis, in Peloponneso, culta; nempe super qua regione cum Neptuno decertavit. Pausanias, in Corinth. Horat. 1. Od. 7. 8. Argivæ tamen etiam Junonis templa ubique fuere; ut in Lucania, Italiæ parte, (Strabo, vI.) in Campania, (Statius, III. 1. 105. Plin. H. N. III. 5.) et in Laconia; Pausan. in Laconia.

Hujus vero sacerdos fuit Admeta, Eurysthei filia; quæ Argis profuga, et Samum sospes appulsa, ut Junoni gratiam referret, perpetuam templi suscepit curam. Sed Argivi, fugam vindicaturi, Deæ rapuerunt simulacrum, ut sic Admetam Samiis redderent exosam. Verum ventis adversantibus abitumque negantibus, exportatam rursus e navi statuam in littore deposuere. Ubi a Samiis repertam Admeta vinclis expedivit et in sedem restituit. Vide quæ ex Athenæi xv. ad Wildian. Selector. 141. diximus; et mox ea confer quæ Gronovius, Thesauri 1. tom. 5. 4.

Junonis porro templum, columnis et statuis exornatum, ut et Deæ sedentem statuam, eximia magnitudine ex auro et ebore fabricatam, coronatam, et sceptriferam, describit jam citatus Pausan. in Corinthiac.

Nummus autem hic est Brundusiensium, apud Goltz. Sicil. Tab. et Beger. Thes. Brandeb. 1. 343.

XXVII. CASTOR ET POLLUX.

LIB. I. CAP. 9.

'Agenoris porro Taygetam, eamque ex Jove habuisse Lacedæmonem, ex quo Amyclam natum, et ex eo Argalum, patrem Ebali, quem Tyndari (ex quo Helena genita videretur) patrem constaret.'

CASTOR et Pollux ergo fuere fratres Helene, etiam filii

Jovis et Ledæ, quæ conjux Tyndari. Horum ille equorum domitor. Horat. 1. Od. 12. 26. hic vero pugillatu nobilis: teste ibidem Horatio.

Pinguntur pileati. Catull. XXXVIII. nisi pileos voces, quæ aliis olorinorum ovorum (ex iis enim prognati. Horat. 11. Sat. 1. 26.) putamina. Lucian. in Dialog. Apoll. et Mercur. Certe hi Lacones, (Pausan. in Lacon. et Messeniac.) et pileus apud Spartanos nobilitatis insigne. Pileis autem adduntur stellæ: (Apuleius x. Metam. Valer. Flaccus, Argonaut. v. 361.) quæ navigantibus salutares. Lucian. Dialog. cit. Horat. 1. Od. 3. 3. Silius xv. Punic. 643. Quocirca non solum pilei hi stellati maritimarum urbium (tot Nummis testibus) consueta symbola: verum et ipsi Tyndaridæ littoreis urbibus (Plinio, Strabone, et Stephano probantibus) sua detusere nomina.

Revera enim (aliis et in Zodiaco esse Geminos non ignoro) tantummodo sunt ignes, stellarum instar; quod meteori genus navigantibus prosperum, si in antennis navium appareat geminum: triste vero periculosumque, si solitarium (quod Helenæ tribuitur) in naves delabatur. Statius, III. Sylv. 2. 8. Seneca, Q. Natur. 1. 1. Plin. H. N. II. 37.

Nummum hunc Oyzelio debemus, qui eum e gente Sulpiciorum Thesauri 41. dat.

XXVIII. HECTOR.

LIB. III. CAP. 6.

'Postquam Hector per aliam partem relicto curru aufugerat.'

HECTOR, Priami et Hecubæ filius, Andromaches maritus et Astyanactis pater; omnium Trojanorum fortissimus; quo sospite Troja inexpugnabilis. Seneca, in Troad.

chor. 125.

Græcis innumeras clades attulit, plurimos interfecit, cum Ajace singulari certamine pugnavit. Hom. Il. 7.

Etiam postmodum cum Achille; sed qui eum devicit, occidit, armis spoliavit, raptavit. Hom. Il. . Virg. 1. Æn. 487. et 11. Æn. 273. corpus auro redemtum patri fere invitus reddidit. Hom. Il. w. Dictys, 111. 27.

Qui tamen, restaurata Troja, ab Iliensibus, narrante Philostrato, divinis honoribus prosecutus.

Spectatur autem Hector in Nummo (de eo barbato quidem, in tabula depicto, Pausan. in Phocic.) ab Iliensibus, in honorem Severi Aug. percusso, quem operis 11. parte exhibet Tristanus: quemadmodum et in altero Commodi apud Sambucum; qui Martialicis nostris insertus, XIV. 212.

XXIX. ÆNEAS.

LIB. V. CAP. 17.

'Æneas apud Trojam manet.'

ENEAS, Anchisis et Veneris filius, præsertim pietate in patrem notus, quem senio gravem, Troja capta et flammis tradita, per media Græcorum agmina, et per ruentia circa se urbis ædificia ad tuta pertulit. Virg. 11. Æn. 707. Statius, 111. Sylv. 3. 188. Propert. IV. 1. Martialis, XI. 4. denique et Ovidius noster, ut alibi sæpissime, sic præsertim, XIII. Metam. 624.

Sacra, et sacra altera patrem,

Fert humeris, venerabile onus, Cythereius heros.
De tantis opibus prædam pius eligit illam.

Errores ejus descripsit in divina Æneide Virgilius; in hoc solo culpandus, quod, odio Carthaginis et Pænorum, Didonem (quæ hisce Dea) Æneæ (a quo gens Julia) fingat scortum: quippe quæ Trojanum nec vidit nec videre potuit. Vide Macrobium, v. Saturnal. 17. Auson. 118. et inter Chronologos, Petavium, Ration. Temp. 11. 4.

Nummus porro hic imp. Antonini Pii, maximæ molis est, e Sponii Recherch. XXIV. 384. in quo foeta porca respicit ostentum, de quo Virg. 111. Æn. 390. et viii. Æn.

43.

XXX. ULYSSES.

LIB. VI. CAP. 16.

Ulysses, vulneratus ab eo, quem minime crediderat, triduo post mortem obiit.'

ULYSSES rex Ithacæ insularumque finitimarum, filius Laërtæ et Anticleæ, conjux Penelopes, pater Telemachi. Sunt tamen qui e Sisypho malunt conceptum ; nempe a quo Anticlea, cum duceretur ad Laërtæ nuptias, vim fuerat passa. Videatur Ovid. XIII. Metam. 31.

Erat autem vir pollens facundia, præditus experientia, vafer consilio, egregius bello, patiens laborum. Unde pellax Virgilio, 11. Æneid. 90. duplex Horatio, 1. Od. 6. 7. varius Statio, 11. Achilleid. 17. fallax Ovidio, XIII. Metam. 713. audax Tibullo, iv. 1. eleg. ad Messalam.

Hujus egregia ad Trojam consilia et certamina, denique et post eversam urbem errores ejus multiplices longius prosequuntur Homerus, in Il. et Odyss. Ovidius, XII. XIII, atque XIV. Metam. et strictim Tibullus, Iv. 1.

An tamen oceanum intraverit, et extra orbis terrarum antiquos limites erraverit Ulysses, grande est dubium. Consulantur Strabo, 1. Polyb. Seneca, 88. Epist. Stobæus, Sermon. in Bionis monito.

Hæc nostra Ulyssis pictura desumta ex Abrah. Gorlæi Dactyliothec. edit. primæ 176. Gemma.

TABULA SEXTA.

XXXI. LAOCOON.

LIB. V. CAP. 11.

'Itaque destructa murorum parte, cum joco lasciviaque induxere equum, foeminis inter se atque viris certatim attrahere festinantibus.'

INTER viros tamen, equum intra urbem non recipiendum

suaserat Laocoon, Priami regis ex Hecuba filius et Apollinis Thymbræi sacerdos; hastamque in eum vibraverat. Verum quo facinore Minervæ, ut ejus doni violator, provocavit iram; quæ duos immensæ magnitudinis serpentes e fluctibus evocans, Antiphantem et Thymbræum, Laocoontis filios, mox et ipsum auxilio accurrentem, iis necavit. Virg. 11. Æn. 212. Petronius, Satyric. 49. denique Smyrnæus, in multis discrepans; veluti et Hyginus, qui 135. Fab. mavult Apollinem serpentes e mari summisisse; iratum nempe, quod Laocoon sacerdos uxorem duxisset, liberosque ex ea procreasset.

Statuam hanc depictam dedere Pererius, Dalenus, Episcopius, Audrantius, et ante eos Merc. Ravennas, Marlianus, plurimique Itali. Meminit ejus ipse Plin. H. Nat. XXXVI. 5. 'Laocoon,' inquit, qui est in Titi imperatoris domo, opus omnibus et picturæ et statuariæ artis præferendum. Ex uno lapide eum, et liberos, draconumque mirabiles nexus, de consilii sententia fecere summi artifices, Agesander, et Polydorus, et Athenodorus, Rhodii.' Quare et hodie eam, e marmore quidem candidissimo, anxie servat Pontificis Maximi Vaticanum viridarium.

Recte autem Begerus hoc monumentum Maronis exornavit carmine, quod funestum Laocoontis casum sic depingit:

Agmine certo

Laocoonta petunt, et primum parva duorum
Corpora natorum serpens amplexus uterque
Implicat, et miseros morsu depascitur artus.
Post ipsum auxilio subeuntem ac tela ferentem
Corripiunt, spirisque ligant ingentibus: et jam
Bis medium amplexi, bis collo squamea circum
Terga dati, superant capite et cervicibus altis.
Ille simul manibus tendit divellere nodos,
Perfusus sanie vittas atroque veneno.
Clamores simul horrendos ad sidera tollit.

« PreviousContinue »