Page images
PDF
EPUB

...De officiis quae volumina ediscenda, non modo in manibus cotidie habenda nosti.—PLIN. praefat. nat. hist. § 22.

Quid aliis accidat nescio ; me legentem sic afficere solet M. Tullius, praesertim ubi de bene vivendo disserit, ut dubitare non possim, quin illud pectus unde ista prodierunt aliqua divinitas occuparit.ERASMUS ep. ad Ioannem Ulattenum.

Sic me totum inflammavit ad honesti virtutisque studium, ut iampridem nihil tale senserim, nostrates quosdam neotericos legens, qui Christiani Christianae philosophiae mysteria profitentur et iisdem de rebus magna, ut nobis videtur, subtilitate disserunt sed aeque frigide. IDEM ad Iacob. Tutorem praef. ad ed. Lugd. 1557.

Hos ego libros Ciceronis, si quos alios, dignos censeo qui adulescentulis in scholis explicentur... Delectat enim propositi ipsius, quod omnes vitae partes comprehendat, amplitudo, varietas praeceptorum, semper honestorum, sed saepe etiam acute ad vitam recte instituendam excogitatorum (veluti locum de beneficiis conferendis lib. II C. 20 admi. rabilem iudico): delectat ordo rerum accurate servatus : delectat etiam rerum Romanarum institutorumque patriorum frequens commemoratio, ut, quamvis utilitas praeceptorum generalis sit, tamen simul etiam penitus cognitione antiquitatis imbuare. Sermo excellit eleganti quadam gravitate, ut facile senem consularem cum filio, cuius causa omnia cupit, colloqui sentias; remotus est ille quidem a laeta ubertate, quam in orationibus, praecipue Verrinis, admiratur iuventus, quaque non diffiteor in primis ali eloquentiae quoddam Latinae studium ; sed admirabilis est etiam haec adstricta maturitas, quae sicut nihil habet luxuriosum ac redundans, ita ab austeritate et siccitate longissime abest. ZUMPT praef. ad ed. min. p. vi.

ADVERTISEMENT

Both Text, Analysis and Commentary in this Third Edition have been again subjected to a thorough revision. To the explanatory notes I have found it necessary to add some sixty pages of new matter, while of the old compression here, expansion there, and, where superfluous or erroneous, excision has been employed unsparingly; numerous fresh illustrations have been given and frequent reference has been made to the Grammars of Zumpt, Madvig, Draeger, Kennedy, Key and Roby. A few notes will be found distinguished by the initials J. E. B. M.: for these I am indebted to Professor Mayor of Cambridge.

SCHOOL HOUSE, IPSWICH

September, 1879

« PreviousContinue »