Page images
PDF
EPUB

Satis hic habes quod

inquam, fastidio tuo indulgere. vel releges ad ferulam suam (neque enim maturiores sibi annos ex his aliqua vendicant) vel ut pignus plurium adultiorumque in sinu tuo reponas. Elige tibi ex his utrumvis. Me interim quod attinet, finis meus non fefellit. Maximum meæ ambitionis scopum jamdudum attigi tunc nimirum cum qualecunque hoc meum pene infantis Musæ murmur ad aures istas non ingratum sonuit, quibus neque doctiores mihi de publico timere habeo, nec sperare clementiores; adeo ut de tuo jam plausu (dicam ingenue et breviter) neque securus sim ultra neque solicitus. Prius tui, quisquis es Lector, apud me reverentia prohibet; de cujus judicio omnia possum magna sperare: posterius illorum reverentia non sinit, de quorum perspicacitate maxima omnia non possum mihi non persuadere. Quanquam ô quam velim tanti me esse in quo patria mea morem istum suum deponere velit, genio suo tam non dignum; istum scilicet quo, suis omnibus fastiditis, ea exosculatur unice, quibus trajecisse Alpes et de transmarino esse, in pretium cessit! sed relictis hisce nimis improbe spei votis, convertam me ad magistros Acygmanos; quos scio de novissimis meis verbis (quanquam neminem nominârim) iratos me reliquisse: bilem vero componant; et mihi se hoc debere (ambitioso juveni verbum tam magnum ignoscant) debere, inquam, fateantur: quod nimirum in tam nobili argumento, in quo neque ad fœtida de suis sanctis figmenta, neque ad putidas de nostris calumnias opus habeant confugere, de tenui hoc meo dederim illorum magnitudini unde emineat. Emineat vero; (serius dico). Sciant me semper habituros esse sub ea, quam mihi eorum lux major affuderit, umbra, placidissime acquiescentem.

[graphic][merged small][merged small]

Pharisæus et Publicanus.

N duo Templum adeunt (diversis mentibus ambo:)

Ille procul trepido lumine signat humum : It gravis hic, et in alta ferox penetralia tendit. Plus habet ille templi; plus habet ille Dei.

*Ανδρες, ίδου (έτεροισι νόοις) δύω ἱρὸν ἐσηλθον·
Τήλοθεν ὀῤῥωδεί κεινος ὁ φείκαλέος,

Αλλ ̓ ὁ μὲν ως σοβαρὸς νηου μυχον ἐγγυς ἱκάνει·
Πλειον ὁ μὲν νηου, πλειον ὁ δ ̓ εἶχε Θεοῦ•*

ΜΑΤΤΗ. ΧΧΙ. 7.

In Asinum Christi Victorem.

LLE+ suum didicit quondam objurgare magi

strum :

Et quid ni discas tu celebrare tuum?

* This Greek version is not in the edition of 1634. + Balaami asinus.

Mirum non minus est, te jam potuisse tacere quam fuerat tum potuisse loqui.

Illum

LUC. IV.

Dominus apud suos vilis.

N consanguinei! patriis en exul in ori
Christus! et haud alibi tam peregrinus erat.

Qui socio demum pendebat sanguine latro,
O consanguineus quam fuit ille magis!

JOAN. V.

Ad Bethesda piscinam positus.

UIS novus hic refugis incumbit Tantalus undis,
Quem fallit toties tam fugitiva salus ?

Unde hoc naufragium felix? medicæque procellæ ?
Vitaque, tempestas quam pretiosa dedit?

[blocks in formation]

EVA fides! voluisse meos tractare dolores?

Crudeles digiti! sic didicisse Deum?

Vulnera, ne dubites, vis tangere nostra: sed eheu, Vulnera, dum dubitas, tu graviora facis.

MATTH. XVI. 25.

Quisquis perdiderit animam suam mea causa,
inveniet eam.

VITA; I, perdam: mihi mors tua, Christe,
reperta est:

(Mors tua vita mea est; mors tibi, vita meæ)

Aut ego te abscondam Christi (mea vita) sepulchro.
Non adeo procul est tertius ille dies.

JOAN. xx. 1.

Primo mane venit ad sepulchrum Magdalena.
U matutinos prævertis, sancta, rubores,
Magdala; sed jam tum Sol tuus ortus erat.

Jamque vetus merito vanos Sol non agit ortus,
Et tanto radios non putat esse suos.

Quippe aliquo (reor) ille, novus, jam nictat in astro,
Et se nocturna parvus habet facula.

Quam velit ô tantæ vel nuntius esse diei!
Atque novus Soli Lucifer ire novo!

JOAN. VI.

Quinque panes ad quinque hominum millia.

N mensæ faciles, redivivaque vulnere cœnæ,
Quæque indefessa provocat ora dape!

Aucta Ceres stupet arcana se crescere messe.
Denique quid restat? Pascitur ipse cibus.

ACT. VIII.

Ethiops lotus.

LLE niger sacris exit (quam lautus!) ab undis :
Nec frustra Æthiopem nempe lavare fuit.

Mentem quam niveam piceæ cutis umbra fovebit!
Tam volet et nigros sancta Columba lares.

Luc. XVIII. 13.

Publicanus procul stans percutiebat pectus suum.
CCE hic peccator tumidus petit advena templum:
Quodque audet solum, pectora mœsta ferit.

Fide miser; pulsaque fores has fortiter illo
Invenies templo tu propiore Deum.

MARC. XII. 44.

Obolum viduæ.

UTTA brevis nummi (vitæ patrona senilis)
Et digitis stillat non dubitantis anus;

Istis multa vagi spumant de gurgite census.
Isti abjecerunt scilicet; illa dedit.

« PreviousContinue »