LUC. II. 49. Ecce quærebamus te, &c. E quæro misera, et quæro: tu nunc quoque tractas Res Patris: Pater est unica cura tibi: Quippe quod ad pœnas tantum et tot nomina mortis, Ad luctum et lacrymas (hei mihi!) mater ego. JOAN. II. Aquæ in vinum versæ. NDE rubor vestris, et non sua purpura lymphis? Quæ rosa mirantes tam nova mutat aquas? Numen (convivæ) præsens agnoscite Numen: MATTH. VIII. 13. Absenti Centurionis filio Dominus absens medetur. UAM tacitis inopina salus illabitur alis! Alis, quas illi vox tua, Christe, dedit. Quam longas vox ista manus habet! hæc medicina MARC. IV. 40. Quid timidi estis. ANQUAM illi insanus faceret sua fulmina ventus! Tanquam illi scopulos nôrit habere fretum ! Vos vestri scopuli, vos estis ventus et unda : Luc. II. Nunc dimittis. TE mei (quid enim ulterius, quid vultis ?) ocelli: Immo et adhuc et adhuc, iterumque iterumque videte; Jamque ite; et tutis ô vos bene claudite vallis : Primum est, quod potui te (Christe) videre: secundum, Te viso, recta jam potuisse mori. MATTH. XIII. 24. In segetem sacram. CCE suam implorat, demisso vertice, falcem Tu falcem non das? messem tu (Christe) moraris? : Luc. VII. 37. Coepit lacrymis rigare pedes ejus, et capillis NDA sacras sordes lambit placidissima: flavæ Illa per has sordes it purior unda; simulque Luc. xvi. 41. Quid vis tibi faciam? UID volo (Christe) rogas? quippe ah volo, Quippe ad te (dulcis Christe) videre volo. At video; fideique oculis te nunc quoque figo: Sed quamvis videam, tamen ah volo (Christe) videre : MATTH. XV. 21. Christus mulieri Canaaneæ difficilior. T pretium facias dono, donare recusas: Hoc etiam donare fuit, donare negare. Sæpe dedit, quisquis sæpe negata dedit. LUC. II. Beatus venter et ubera, &c. T quid si biberet Jesus vel ab ubere vestro? Übera mox sua et hic (ô quam non lactea !) pandet : JOAN. XV. 1. In Christum vitem. LMUM vitis amat (quippe est et in arbore Quam fovet in viridi pectore blandus amor :) Illam ex arboribus cunctis tu (vitis) amasti, JOAN. XVI. 20. Vos flebitis et lamentabimini. RGO mihi salvete mei, mea gaudia, luctus : meum! Flerem, ni flerem: solus tu (dulcis Jesu) Lætitiam donas tunc quoque quando negas. JOAN. X. In gregem Christi Pastoris. GREX, o nimium tanto Pastore beatus ! Ne non digna forent tanto grege pascua, Christus In vulnera pendentis Domini. IVE oculos, sive ora vocem tua vulnera; certe Ecce ora! ô nimium roseis florentia labris! Magdala, quæ lacrymas solita es, quæ basia sacro Ora pedi sua sunt, tua quo tibi basia reddat: MARC. II. Paralyticus convalescens. HRISTUM, quod misero facilis peccata remittit, Hoc scelus ut primum Paralyticus audiit: ira |