Text-book of Ecclesiastical History, Volume 1

Front Cover
Carey, Lea, and Blanchard, 1836 - Church history
 

Other editions - View all

Popular passages

Page 143 - Quid ergo Athenis et Hierosolymis? quid academiae et ecclesiae? quid haereticis et Christianis? Nostra institutio de porticu Salomonis est, qui et ipse tradiderat Dominum in simplicitate cordis esse quaerendum. Viderint, qui Stoicum et Platonicum et dialecticum Christianismum protulerunt. Nobis curiositate opus non est post Christum Jesum, nee inquisitione post Evangelium.
Page 61 - Quare, nisi quia episcopi et presbyteri una ordinatio est? Uterque enim sacerdos est, sed episcopus primus est, ut omnis episcopus presbyter sit, non tamen omnis presbyter episcopus ; hie enim episcopus est, qui inter presbyteros primus est.
Page 60 - ... quod essent soliti stato die ante lucem convenire carmenque Christo quasi deo dicere secum invicem, seque Sacramento non in scelus aliquod obstringere, sed ne furta, ne latrocinia, ne adulteria committerent, ne fidem fallerent, ne depositum 35 appellati abnegarent : quibus peractis morem sibi discedendi fuisse, rursusque coeundi ad capiendum cibum, promiscuum tamen et innoxium ; quod ipsum facere desisse post edictum meum, quo secundum mandata tua hetaerias esse vetueram.
Page 235 - Sicut enim Deus non mutatur miseratione, ita homo non consumitur dignitate. Agit enim utraque forma cum alterius communione quod proprium est; Verbo scilicet operante quod Verbi est, et carne exequente quod carnis est.
Page 60 - Actum, quem debuisti, mi Secunde, in excutiendis causis eorum, qui Christiani ad te delati fuerant, secutus es. Neque enim in universum aliquid, quod quasi certam formam habeat, constitui potest. Conquirendi non sunt; si deferantur et arguantur, puniendi sunt, ita tamen, ut, qui negaverit se Christianum esse idque re ipsa manifestum fecerit, id est supplicando dis nostris, quamvis suspectus in praeteritum, veniam ex paenitentia impetret.
Page 264 - De qua forma episcoporum quoque est orta distinctio.etmagna ordinationeprovisum est ne omnes sibi omnia vindicarent; sed essent in singulis provinciis singuli, quorum inter fratres haberetur prima sententia; et rursus quidam in majoribus urbibus constituti sollicitudinem susciperent ampliorem, per quos ad unam Petri sedem universalis Ecclesiae cura conflueret, et nihil usquam a suo capite dissideret.
Page 100 - Sed et suis discipulis dans consilium, primitias Deo offerre ex suis creaturis, non quasi indigenti, sed ut ipsi nee infructuosi, nee ingrati sint eum qui ex creatura panis est, accepit, et gratias egit, dicens: ,Hoc est meum corpus'.
Page 61 - After the death of the apostles, and the pupils of the apostles, to whom the general direction of the churches had always been conceded, some one amongst the presbyters of each church was suffered gradually to take the lead in its affairs. In the same irregular way the title of iniaxonog, bishop , was appropriated to the first presbyter.
Page 93 - Apostolis traditionem, et annuntiatam hominibus fidem, per successiones episcoporum pervenientem usque ad nos indicantes, confundimus omnes eos, qui quoquo modo, vel per sibi placentiam malam, vel vanam gloriam, vel per caecitatem et malam sententiam, praeterquam oportet colligunt.
Page 251 - Esse poterant beati revera, si, magnitudine urbis despecta, quam vitiis opponunt, ad imitationem antistitum quorundam provincialium viverent, quos tenuitas edendi potandique parcissime, vilitas etiam indumentorum, et supercilia humum spectantia, perpetuo numini verisque ejus cultoribus ut puros commendant et verecundos.

Bibliographic information