Page images
PDF
EPUB

certitudine fidei, de remissione peccatorum suorum et salute sempiterna sua per Christum.

'plerophoria fidei' de 'remissione' peccatorum suorum et salute sempiterna sua per Christum. Nihil hic mutatur, nisi quod pro 'certitudine' substituitur vox Græca 'plerophoria.' Quidam autem ex theologis voluerunt, pro fidei plerophoria, reponi spei plerophoriam: verum eorum absentia cum transigeretur negotium, effecit ut maneret vox 'fidei' quam scripserat Whitakerus. Voce autem 'plerophoria' usi sunt, quia non designat plenam et absolutam certitudinem, qualis est 'scientiæ vel principiorum fidei,' (cum fides sit talium rerum, qua- 10 rum est evidentia vel certa scientia), sed minorem quendam certitudinis gradum, quippe cum etiam in judiciariis et forensibus probationibus usurpetur.

Verissimus est hic articulus, si de certitudine præsentis status intelligatur, aut etiam futuri, sed conditionata. Credit enim fidelis se credere, et credit credentem servatum iri; credit etiam perseveraturum se; sed non una omnino et eadem certitudine: quia certitudo hæc partim nititur Dei promissionibus, qui nos tentari ultra vires non patitur; partim pii propositi sinceritate, qua pro tempore futuro nos Deo obedientiam præstituros sancte in nos recipimus.

Alioqui si hic sensus affingitur assertioni, hominem certitudine eadem, qua Christum credit mortuum et esse mundi salvatorem, credere debere, se esse servandum, sive electum,' repugnaret hæc assertio Confessioni regis Edvardi, in qua legitur, 'decretum prædestinationis incognitum est;' et Augustino, Prædestinatio apud nos, dum in præsentis vitæ periculis versamur, incerta est.' De Civit. Dei, Lib. XI. cap. 12, et alibi, 'Justi, licet de suæ perseverantiæ præmio certi sint, tamen de ipsa perseverantia reperiuntur incerti.'

VII.

Gratia sufficiens ad salutem non tribuitur, non communicatur, non conceditur universis hominibus,qua servari possint, si velint.

VII.

20

Gratia salutaris' non tribuitur, 30 non communicatur, non conceditur universis hominibus, qua servari possint, si velint. Pro 'gratia sufficienti ad salutem,' quod erat

in Whitakeri autographo substituerunt Lambethani, 'gratiam salutarem; ut plane appareat loqui eos de ea gratia, quæ est actu ultimo salutaris sive actu efficax, seu quæ per se, non addita nova gratia, salutem operatur. Hæc quidem non conceditur, sed ne offertur universis, cum sint plurimi (utpote pagani, &c.) quibus Evangelium nec interna nec externa voce prædicetur. Ergo illa verba 'qua servari 40 possint si velint' intelligenda sunt de potentia proxima et immediata.

10

Nam si de potentia remotiore intellexissent, frustra induxissent vocem 'gratiæ sufficientis,' quæ 'sufficiens' appellari solet, non quod sit efficax, vel per se actu operetur salutem, sed quod sufficiens sit ad salutem ducere, modo homo non ponat obicem. Et hæc Augustini et Prosperi fuit sententia, qui 'gratiam saltem parciorem, occultioremque omnibus datam' aiunt, et talem quidem quæ ad remedium sufficeret. Unde Fulgentius, Quod non adjuvantur quidam a gratia Dei, in ipsis causa est, non in Deo.'

[blocks in formation]

Nemo potest venire ad Christum In hoc Articulo nihil mutatum: nisi datum ei fuerit, et nisi Pater non omnes trahuntur tractu ultimo. eum traxerit: et omnes homines Sed qui negat omnes trahi tractu non trahuntur a Patre ut veniant remotiore tollit opitulationem illam ad filium. generalem, sive commune auxilium quo omnium hominum corda pulsari dicit Prosper. Tractum autem Theologi Lambethani non intellexerunt (cum Whitakero) 'determinationem physicam irresistibilem; sed divinam operationem (prout communiter in conversione hominis operatur) quæ naturam voluntatis 20 liberam non tollit, sed ad bonum spirituale idoneam primo facit, deinde et ipsam bonam facit.

IX.

Non est positum in arbitrio aut potestate uniuscujusque hominis servari.

IX.

In hoc quoque nihil mutatum: verissimum enim est, salutem nostram esse primario non in nobis, sed a gratia præveniente, excitante, concomitante et subsequente in omni opere bono; secundario ab arbitrio et voluntate hominis consentiente atque acceptante. Nulla potestas est arbitrii ad bonum spirituale, nisi gratia non modo tollat impedimenta, 30 sed et vires suppeditet. Non est ergo positum in arbitrio 'primitus et potissimum; imo nullo modo in arbitrio est positum, ut homo quilibet quolibet momento ad salutem possit pervenire. At vero esse aliquam aliquando in arbitrio potestatem gratiæ subordinatam et gratiæ consentientem, nemo inficias iverit, qui Augustinum audiverit: 'Dum tempus est, (inquit,) dum in nostra potestate est opera bona facere :' et alibi, de pœnis inferni loquens: Majus est (inquit) quod timere debes, et in potestate habes ne eveniat tibi.

APPENDIX

No. VI.

ARTICLES OF RELIGION,

AGREED VPON BY

THE ARCHBISHOPS AND BISHOPS,

AND THE REST OF THE CLEARGIE OF Ireland,

In the Conuocation holden at Dublin in the yeare of our Lord God 1615, for the auoiding of Diuersities of Opinions, and the establishing of consent touching true Religion.

For some account of the formation and authority of these Articles, see above, pp. 175 seqq. They are now reprinted from a copy of the original edition, which is appended to Dr Elrington's Life of Archbishop Ussher.

« PreviousContinue »