Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

EPISTOLA ad

NEPOTIANUM,

De Vita

Clericorum & Monachorum;

Cum NOTIS

J. MARTIANÆ I.

LO N D I N I

Anno 1727.

D. HIERONYMI

EPISTOLA

Ad NE PO TIA NU M, De Vita Clericorum & Monachorum.

Nepotiano, qui fuit Heliodori ex forore nepos, præfcribit

vivendi formam, quam Clerici & Monachi sequi debeant, Jaluberrima quædam præcepta tradens, de spernendis divitiis, & fugienda familiaritate sæcularium,& præcipue feminarum, de doëtrina pietatis, de frugalitate cultus, ædificiorum & vi&tus, de fugienda laude bominum, de fugienda obtre&tatione, de fide filentii, de fugiendis muneribus, de dispensandis in pauperes eleemosynis

. Eft autem genus paræneticum, in quo mire valet divus Hieronymus, ficut & in cæteris. Ex bac Epistola multa citantur in Decretis Pontificum com

pluribus locis. HIERONYMUS PRESBYTER NEPOTIANO

PRESBYTERO, SALUT EM.
Etis a me, Nepotiane chariflime, litteris tranf-

marinis, & crebro petis, ut tibi brevi volumine digeram præcepta vivendi : & qua ratione, qui sæculi militia derelicta, vel Monachus cæperit efle, vel Clericus, rectum Chrifti tramitem teneat, ne ad

diversa

* P

a Duo ex viginti MSS. Codicibus, quos habui ad collationem hujus Epiftolæ, fic legunt: Peris, Neposiane chariffime, litteris transmarinis, crebro a me petis, ut tibi in brevi volumine, &c.

diversa vitiorum diverticula rapiatur. Dum effem adolescens, imo pene puer, & primos impetus lascivientis ætatis eremi duritia refrenarem, fcripfi ad avunculum tuum fanctum Heliodorum exhortatoriam Epiftolam, plenam lachrymis querimoniisque, & quæ

deferti fodalis monftraret affectum. Sed in illo opere pro ætate tunc lusimus: & calentibus adhuc Rhetorum ftudiis atque doctrinis, quædam fcholaftico fore depinximus. Nunc jam cano capite, & arata rugis fronte, & ad inftar boum pendentibus a mento palearibus,

Frigidus obfiftit circum præcordia fanguis. Unde & in alio loco idem Poëta canit :

66 Omnia fert ætas, animum quoque. Et poft modicum : " Nunc oblita mihi tot carmina, vox quoque

66 Merin
“ Jam fugit ipsa.

Quod ne de Gentili tantum litteratura proferre videamur, divinorum Voluminum sacramenta cognosce. David annos natus feptuaginta, bellicosus quondam vir, senectute frigefcente, non poterat calefieri

. Quæritur itaque puella de universis finibus Ifrael Abisag Sunamitis, quæ cum rege dormiret, & senile corpus calefaceret. Nonne tibi videtur, si occidentem fequaris litteram, vel figmentum effe de mimo, vel b Atellanarum ludicra? Frigidus senex

obvol

b Atella, Companiæ oppidum, a quo ludi Atellani. Fuit enim in illo amphitheatrum egregium. Steph. Idem legimus in aliquot MSS. Codicibus ad marginem; in uno Exemplari Bibliotheca Colbertinæ, num. 2807. & in altero Collegii Navarrii, ita scriptum reperi : Atella eft oppidum Companie, ex quo Atellani digtr, vel inde Atellani. Atellana autem genus est Comediæ obscenioris & lascivioris; ab Atella civitate Ofcorum fic vocatum, ut testis eft Livius libro feptimo. Idem S. Hieronymus infra ad Sabinianum: Repertum est facinus, quod mimus fingere, nec fcurra ludero, nec Atellanus poffet effari.

« PreviousContinue »