Page images
PDF
EPUB

ΤΟ

D

et secundas res splendidiores facit amicitia, et adversas, partiens communicansque, leviores. VII Cumque plu- 23 rimas, et maximas <commoditates amicitia contineat, tum illa nimirum praestat omnibus, quod bonam spem prae✓ 5 lucet in posterum, nec debilitari animos aut cadere patitur.> Verum enim amicum qui intuetur, tamquam exemplar aliquod intuetur sui. Quocirca et absentes adsunt et egentes abundant et imbecilli valent et, quod difficilius dictu est, mortui vivont; tantus eos honos memoria desiderium prosequitur amicorum, ex quo illorum_beata-mors videtur, <horum vita laudabilis.Quod si exemeris ex rerum natura benevolentiae coniunctionem, nec domus ulla nec urbs stare poterit, ne agri quidem cultus permanebit. Id si minus intellegitur, quanta vis amicitiae concordiaeque sit, ex dissensioni15 bus atque discordiis percipi potest. Quae enim domus tam stabilis, quae tam firma civitas est, quae non odiis et discidiis <funditus possit everti? Ex quo, quantum boni sit in amicitia,> iudicari potest. Agrigentinum quidem doctum quendam 24 virum carminibus Graecis vaticinatum ferunt, quae in rerum 20 natura totoque mundo constarent quaeque moverentur, ea contrahere amicitiam, dissipare discordiam.> Atque hoc quidem omnes mortales et intellegunt et re probant. Itaque, si quando aliquod officium exstitit amici in periculis aut adeundis aut communicandis, quis est qui id nón maximis efferat laudibus? Qui clamores tota cavea nuper in hospitis et amici mei M. Pacuvi nova fabula, cum ignorante rege uter Orestes esset, Pylades Oresten se esse diceret, ut pro illo necaretur, Orestes autem, ita ut erat, Oresten se esse perseveraret! Stantes plaudebant in re ficta: quid arbitramur in vera facturos fuisse? Facile indicabat ipsa natura vim suam, cum homines, quod facere ipsi non possent, id recte fieri in altero iudicarent.

25

30

Hactenus mihi videor de amicitia quid sentirem potuisse

[ocr errors]

25

dicere; si quae praeterea sunt credo autem esse multaab eis, si videbitur, qui ista disputant, quaeritote.

FANNIUS. Nos autem a te potius: quamquam etiam ab istis saepe quaesivi et audivi non invitus equidem, sed aliud quoddam filum orationis tuae.>>>

SCAEVOLA. Tum magis id diceres, Fanni, si nuper in hortis Scipionis, cum est de re publica disputatum, affuisses. Qualis tum patronus iustitiae fuit contra accuratam orationem Phili!

ΤΟ

FANNIUS. Facile id quidem fuit iustitiam iustissimo viro 10 defendere.

SCAEVOLA. Quid ? amicitiam nonne facile ei, qui ob eam summa fide, constantia, iustitia servatam maximam gloriam ceperit? l, I. char

26 VIII. LAELIUS. ¿Vim hoc quidem est afferre:quid enim 15 refert qua me ratione cogatis ?>Cogitis certe. Studiis enim generorum, praesertim in re bona, cum difficile est tum ne aecum quidem obsistere.

20

Saepissime igitur mihi de amicitia cogitanti maxime illud considerandum videri solet, utrum propter imbecillitatem atque inopiam desiderata sit amicitia, ut dandis recipiendisque meritis,>quod quisque minus per se ipse posset, id acciperet ab alio vicissimque redderet, an esset hoc quidem proprium amicitiae, sed antiquior et pulchrior et magis a natura ipsa profecta alia causa. Amor enim, ex quo amicitia 25 nominata est, princeps est ad benevolentiam coniungendam. Nam utilitates quidem etiam ab eis percipiuntur saepe, qui simulatione amicitiae coluntur et observantur temporis causa; in amicitia autem nihil fictum, nihil simulatum est et, quid27 quid est, id est verum et voluntarium. Quapropter a natura 30

mihi videtur potius quam ab indigentia orta amicitia, applicatione magis animi cum quodam sensu amandi, quam cogitatione quantum illa res utilitatis esset habitura. Quod

5

quidem quale sit, etiam in bestiis quibusdam animadverti potest, quae ex se natos ita amant ad quoddam tempus et ab eis ita amantur, ut facile earum sensus appareat.> Quod in homine multo est evidentius, primum ex ea caritate quae est inter natos et parentis, quae dirimi nisi detestabili scelere non potest, deinde cum similis sensus exstitit amoris, si aliquem nacti sumus, cuius cum moribus et natura congruamus, quod in eo quasi lumen aliquod probitatis et virtutis perspicere videamur. Nihil est enim virtute amabilius, nihil quod magis 28 10 alliciat ad diligendum: quippe cum propter virtutem et probitatem etiam eos, quos numquam vidimus, quodam modo diligamus. Quis est qui C. Fabrici, M'. Curi non cum, caritate aliqua benevola memoriam usurpet, quos numquam viderit? Quis autem est qui Tarquinium Superbum, qui Sp. 15 Cassium, Sp. Maelium non oderit? Cum duobus ducibus de imperio in Italia est decertatum, Pyrrho et Hannibale; ab altero propter probitatem eiusmon nimis alienos animos habemus, alterum propter crudelitatem semper haec civitas oderit.

IX. Quod si tanta vis probitatis est, ut eam vel in eis, 29 20 quos numquam vidimus, vel, quod maius eşt, in hoste etiam diligamus, quid mirum est,/si animi hominum moveantur, cum eorum, quibuscum usu coniuncti esse possunt, virtutem et bonitatem perspicere videantur? Quamquam confirmatur amor et beneficio accepto et studio perspecto et consuetudine 25 adiuncta, quibus rebus ad illum primum motum animi et amoris adhibitis admirabilis quaedam exardescit benevolentiae magnitudo, Quam si qui putant ab imbecillitate proficisci, ut sit per quem adsequatur quod quisque desideret, humilem sane relincunt et minime generosum, ut ita dicam, ortum 30 amicitiae, quam ex inopia atque indigentia natam volunt. Quod si ita esset, ut quisque minimum esse in se arbitraretur, ita ad amicitiam esset aptissimus ; quod longe secus est. Ut 30 enim quisque sibi plurimum confidit et ut quisque maxime

virtute et sapientia sic munitus est, ut nullo egeat suaque omnia in se ipso posita iudicet, ita in amicitiis expetendis colendisque maxime excellit. Quid enim? Africanus indigens mei ?> Minime hercule! Ac ne ego quidem illius, sed ego admiratione quadam virtutis eius, ille vicissim opinione 5 fortasse non nulla quam de meis moribus habebat, me dilexit ; auxit benevolentiam consuetudo. Sed quamquam utilitates> multae et magnae consecutae sunt non sunt tamen ab earum 31 spe causae diligendi profectae. Ut enim benefici liberalesque sumus, non ut exigamus gratiam-neque enim beneficium 10 faeneramur-sed natura propensi ad liberalitatem sumus, sic amicitiam non spe mercedis/adducti, sed quod omnis eius>>> 32 fructus in ipso amore inest expetendam putamus. Ab his, qui pecudum ritupad voluptatem omnia referunt, longe dissentiunt, nec mirum; nihil enim altum, nihil magnificum ac 15 divinum suspicere possunt, qui suas omnis cogitationes abiecerunt in rem tam humilem tamque contemptam. Quam ob rem hos quidem ab hoc sermone removeamus, ipsi autem Aintellegamus natura gigni sensum diligendi et benevolentiae caritatem facta significatione probitatis, quam qui appetiverunt, applicant sese et propius admovent, ut et usu eius, quem diligere coeperunt, fruantur et moribus, sintque pares in amore et aequales propensioresque ad bene merendum quam ad reposcendum, atque haec inter eos sit honesta/concertatio, Sic et utilitates ex amicitia maximae capientur, et erit eius 25 ortus a natura quam ab imbecillitate gravior et verior. Nam si utilitas conglutinaret amicitias, eadem commutata dissolveret; sed quia natura mutari non potest, idcirco verae amicitiae sempiternae sunt. Ortum quidem amicitiae videtis, nisi quid ad haec forte voltis.

338

"

FANNIUS. Tu vero perge, Laeli! Pro hoc enim, qui minor est natu, meo iure respondeo.

SCAEVOLA. Recte tu quidem: quam ob rem audiamus.

20

30

[ocr errors]

V

~

XLAELIUS. Audite vero, optimi viri, ea quae saepissime inter me et Scipionem de amicitia disserebantur. Quamquam ille quidem nihil difficilius esse dicebat quam amicitiam usque ad extremum diem vitae permanere:nam vel ut non idem 5 expediret incidere saepe, vel ut de re publica non idem sentiretur; mutari etiam mores hominum saepe dicebat, alias adversis rebus, alias aetate ingravescente Atque earum rerum exemplum ex similitudine capiebat ineuntis aetatis, quod /summi puerorum amores saepe una cum praetexta toga de- ^ to ponerentur; sin autem ad adulescentiam perduxissent dirimi 34 tamen interdum contentione vel uxoriae condicionis vel commodi alicuius quod idem adipisci uterque non posset. Quod si qui longius in amicitia provecti essent, tamen saepe labefactari, si in honoris contentionem incidissent; ¿pestem> enim nullam maiorem esse amicitiis in plerisque pecuniae cupiditatem in optimis quibusque honoris certamen et gloriae, ex quo inimicitias maximas saepe inter amicissimos exstitisse. Magna etiam discidia et plerumque iusta nasci, 35 cum aliquid ab amicis quod rectum non esset postularetur, ut 20 aut libidinis ministri aut adiutores essent ad iniuriam, quod qui recusarent, quamvis honeste id facerent, ius tamen amicitiae deserere arguerentur ab eis, quibus obsequi nollent; illos autem, qui quidvis ab amico auderent postulare, postulatione ipsa profiteri omnia se amici causa esse facturos. Eorum 25 querella inveterata non modo familiaritates exstingui solere,> sed etiam odia gigni sempiterna. Haec ita multa quasi fata impendere amicitiis, ut omnia subterfugere non modo sapientiae, sed etiam felicitatis diceret sibi videri.>

15

quam

XI. Quam ob rem id primum videamus, si placet, qua- 36 30 tenus amor in amicitia progredi debeat.Numne, si Coriolanus habuit amicos, ferre contra patriam arma illi cum Coriolano debuerunt ?>Num Vecellinum amici regnum appetentem, num Maelium debuerunt iuvare? Tiberium quidem 37

« PreviousContinue »