Page images
PDF
EPUB

5

[ocr errors]
[ocr errors]

Gracchum rem publicam vexantem a Q. Tuberone aequali-
busque amicis derelictum videbamus. At C. Blossius
Cumanus, hospes familiae vestrae, Scaevola, cum ad me,
quod aderam Laenati et Rupilio consulibus in consilio,
deprecatum venisset, hanc ut sibi ignoscerem causam affere- s
bat, quod tanti Ti. Gracchum fecisset, ut quidquid ille vellet
sibi faciendum putaret.> Tum ego 'etiamne,' inquam, si te
in Capitolium faces ferre vellet?' 'Numquam voluisset id
quidem, sed, si voluisset, paruissem.' Videtis, quam nefaria,”

Et hercule ita fecit, vel plus etiam quam dixit : non 10 enim paruit ille Ti. Gracchi temeritati, sed praefuit, nec se comitem illius furoris, sed ducem praebuit. Itaque hac

amentia, quaestione nova perterritus, in Asiam profugit, ad si hostis>se contulit, poenas rei publicae gravis iustasque per

solvit. Nulla est igitur excusatio peccati, si amici causa 15 v peccaveris : nam, cum conciliatrix amicitiae virtutis opinio

fuerit, difficile est amicitiam manere, si a virtute defeceris. 38_Quod si rectum statuerimus vel concedere amicis quidquid

velint vel impetrare ab eis quidquid velimus, perfecta quidem sapientia si simus, nihil habeat res viti ; sed loquimur de eis zo amicis, qui ante oculos sunt, quos videmus aut de quibus memoriam accepimus, quos novit vita communis. Ex hoc

numero nobis exempla sumenda sunt, et eorum quidem maxi39 me, qui ad sapientiam proxime accedunt. Videmus Papum

Aemilium C. Luscino familiarem fuisse : sic a patribus accepi- 25 mus, bis una consules, collegas in censura; tum et cum eis et inter se coniunctissimos fuisse M'. Curium, Ti. Coruncanium memoriae proditum est. Igitur ne suspicari quidem possumus quemquam horum ab amico quidpiam contendisse, quod

contra fidem, contra ius iurandum, contra rem publicam 30 esset. Nam hoc quidem in talibus viris quid attinet dicere,

si contendisset impetraturum non fuisse, cum illi sanctissimi i viri fuerint, aeque autem nefas sit tale aliquid et facere roga

?

20 10

tum et rogare? At vero Ti. Gracchum sequebantur C. Carbo, C. Cato, et minime tum quidem Gaius frater, nunc idem acerrimus.

XIL Haec igitur lex in amicitia sanciatur, ut neque 40 5 rogemus res turpis nec faciamus rogati. Turpis enim excusatio est et minime accipienda cum in ceteris peccatis, tum> si quis contra rem publicam se amici causa fecisse fateatur. Etenim eo loco, Fanni et Scaevola, locati sumus, ut nos longe prospicere oporteat futuros casus rei publicae. Deflexit iam aliquantum de spatio curriculoquezonsuetudo maiorum.

✓ Ti. Gracchus regnum occupare conatus est, vel regnavit is 41 quidem paucos menses. Num_quid simile populus Romanus audierat aut viderat? Hunc etiam post mortem secuti amici

et propinquicquid in P. Scipione effecerintysine lacrimis non 15 queo dicere. Nam Carbonem, quocumque modo potuimus, >

propter recentem poenam Ti. Gracchi sustinuimus> De C. Gracchi autem tribunatu quid exspectem non libet augurari: serpit deinde res, quae proclivis ad perniciem, cum semel

coepit, labitur.>,Videtis in tabellasiam ante quanta sit facta 20 labes, primo Gabinia lege, biennio autem post Cassia. Videre

iam videor populum a senatu disiunctum, multitudinis arbitrio res maximas agi. Plures enim discent>

quem ad modum haec fiant, quam quem ad modum his resistatur. Quorsum 42

haec? Quia sine sociis nemo quicquam tale conatur. <Prae25 cipiendum est igitur bonis, ut, si in eius modi amicitias

ignari casu aliquo inciderint, ne existiment ita se alligatos, ut ab amicis in magna aliqua re publica peccantibus non discedant; improbis autem poena statuenda est, nec vero minor

eis qui secuti erunt alterum, quam eis qui ipsi fuerint impie30 tatis duces. Quis clarior in Graecia Themistocle, quis

potentior? Qui cum imperator bello Persico servitute Graeciam liberavisset propterque invidiam in exsilium expulsus esset, ingratae patriae iniuriam non tulit, quam ferre

debuit : fecit idem quod viginti annis ante apud nos fecerat

Coriolanus. His adiutor contra patriam inventus est nemo; 43,itaque mortem sibi uterque conscivit. Qua re talis impro

borum consensio non modo excusatione amicitiae tegenda non est, sed potius supplicio omni vindicanda est, ut ne quis s concessum putet amicum vel bellum patriae inferentem sequi. Quod quidem, ut res ire coepit, haud scio an aliquando futurum sit: mihi autem non minori curae est, qualis res

publica post mortem meam futura sit, quam qualis hodie sit. 44 XII Haec igitur prima lex amicitiae sanciatur, ut ab 10

. amicis honesta petamus, amicorum causa honesta faciamus, une exspectemus quidem dum rogemur, studium semper adsit,

cunctatio absit, consilium verum dare audeamus libere, plurimum in amicitia amicorum bene suadentium valeat auctoritas, eaque et adhibeatur ad monendum non modo 15

aperte, sed etiam acriter, si res postulabit et adhibitae pare45 atur. Nam quibusdam, quos audio sapientes habitos in

Graecia, placuisse opinor mirabilia quaedam esed nihil est, quod illi non persequantur argutiis partim fugiendas esse nimias amicitias, ne necesse sit unum sollicitum esse pro 20 pluribus; satis superque esse sibi suarum cuique rerum;> alienis nimis implicari molestum esse; <commodissimum esse quam laxissimas habenas habere amicitiae, quas vel adducas cum velis vel remittas;> caput enim esse ad

beate vivendum securitatem, qua frui non possit animus, si 25 46 tamquam parturiat unus pro pluribus. Alios autem dicere

aiunt multo etiam inhumanius? quem locum breviter paulo ante perstrinxi, praesidi adiumentique causa, non benevolentiae neque caritatis amicitias esse expetendas: itaque ut quisque minimum firmitatis haberet minimumque virium, zo ita amicitias appetere maxime : ex eo fieri ut mulierculae

magis amicitiarum praesidia quaerant quam viri, et inopes 47 quam opulenti, et calamitosi quam ei qui putentur beati. O

[ocr errors]

e

praeclaram sapientiam! Solem enim e mundo tollere videntur ei, qui amicitiam e vita tollunt, qua nihila dis immortalibus melius habemus, nihil iucundius. Quae est enim ista

securitas ? Specie quidem blanda, sed reapse multis locis s repudianda. Neque enim est consentaneum ullam honestam

rem actionemve, ne sollicitus sis, aut non suscipere aut susceptam deponere. Quod si curam fugimus, virtus fugienda est, quae necesse est cum aliqua cura res sibi contrarias aspernetur atque oderit, ut bonitas malitiam,>temperantia

N 10 libidinem, ignaviam fortitudo. Itaque videas rebus iniustis -iustos maxime dolere, imbellibus fortis, flagitiosis modestos. > Ergo hoc proprium est animi bene constituti, et laetari bonis rebus et dolere contrariis. Quam ob remcsi cadit in sapien- 48

tem animi dolor, qui profecto cadit, nisi ex eius animo 15exstirpatam humanitatem arbitramur, quae causa est cur amicitiam funditus tollamus e vita, ne aliquas propter eam suscipiamus molestias ? <Quid enim interest motu animi sub- ✓ lato, non dico inter pecudem et hominem, sed inter hominem et

truncum aut saxum aut quidvis generis eiusdem? Neque enim 20 sunt isti audiendi, qui virtutem duram et quasi ferream esse

quandam volunt ? quae quidem est cum multis in rebus tum in amicitia tenera atque/tractabilis, ut et bonis amici quasi diffundatur et incommodis contrahatur. Quam ob rem angor

iste, qui pro amico saepe capiendus est, non tantum valet, ut 25 tollat e vita amicitiam, non plusquam ut virtutes, quia non nullas curas et molestias afferunt, repudientur.

XIV. Cum autem contrahat amicitiam, ut supra dixi, si quası significatio virtutis eluceat, ad quam se/similis animus

applicet et adiungat, id cum contigit, amor exoriatur necesse 30 est. Quid enim tam absurdum quam delectari multis inani- 49

bus rebus, ut honore, ut gloria, ut aedificio, ut vestitu cultuque corporis : animante virtute praedito, eo qui vel amarev vel, ut ita dicam, redamare possit, non admodum delectari ?>

Nihil est enim_remuneratione benevolentiae, nihil cvicissi50 tudine studiorum officiorumque iucundius. Quid ? si illud

etiam addimus, quod recte addi potest, nihil esse quod ad se rem ullam tamalliciat et tam trahat quam ad amicitiam similitudo, concedetur profecto verum esse, ut bonos boni diligants Lasciscantque sibi quasi propinquitate coniunctos atque natura. Nihil est enim appetentius similium sui nec rapacius quam natura. Quam ob rem hoc quidem, Fanni et Scaevola, constet, ut opinor, bonis inter bonos quasi necessariam bene -volentiam, qui est amicitiae fons a natura constitutus. Sed 10 eadem bonitas etiam ad multitudinem pertinet. Non enim est inhumana virtus neque immunis neque superba_ quae etiam populos universos tueri eisque optime consulere soleat,

quod non faceret profecto, si a caritate volgi abhorreret. 51 Atque etiam mihi quidem videntur, qui utilitatis causa fin- 1

gunt amicitias, amabilissimum noduni amicitiae tollere. Non enim tam utilitas_parta per amicum quam amici amor ipse delectat, tumque illud fit,&quod ab amico est profectum, iucundum, si cum studio est profectum, tantumque abest ut amicitiae propter indigentiam colantur, ut ei, qui opibus et » copiis maximeque virtute, in qua plurimum est praesidi, mi

nime alterius indigeant, liberalissimi sint et beneficentissimi.“ ✓ Atque haud sciam an ne opus sit quidem nihil umquam om

nino deesse amicis.> Ubi enim studia nostra viguissent, si numquam consilio, numquam opera nostra nec domi nec 25 militiae Scipio eguisset? Non igitur utilitatem amicitia, sed

utilitas amicitiam secuta est. 52 XV. Non ergo erunt homines deliciis diffluentes audi

endi, si quando de amicitia, quam nec usu nec ratione habent

cognitam, disputabunt. Nam quis est pro deorum fidem Vm atque hominum ! qui velit, ut neque diligat quemquam nec ✓

ipse ab ullo diligatur, circumfluere omnibus copiis atque in omnium rerum abundantia vivere? Haec enim est tyran

20

30

« PreviousContinue »