Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

norum vita nimirum in qua nulla fides, nulla caritas, nulla stabilis benevolentiae potest esse fiducia, omnia semper suspecta atque sollicita, nullus locus amicitiae. Quis enim aut 53 eum diligat, quem metuat, aut eum, a quo se metui putet? Coluntur tamen simulatione dumtaxat ad tempus. Quod si forte, ut fit plerumque, ceciderint, tum intellegitur quam fuerint inopes amicorum. Quod Tarquinium dixisse ferunt, tum exsulantem se intellexisse, quos fidos amicos habuisset, quos infidos, cum iam neutris gratiam referre posset. Quam- 54 fquam miror, illa superbia et importunitate si quemquam amicum habere potuit. Atque ut huius, quem dixi, mores veros amicos parare non potuerunt, sic multorum opes praepotentium excludunt amicitias fidelis. Non enim solum ipsa fortuna caeca est, sed eos etiam plerumque efficit caecos, 15 quos complexa est. Itaque efferuntur fere fastidio et contumacia, nec quicquam insipiente fortunato intolerabilius fieri potest. Atque hoc quidem videre licet eos, qui antea commodis fuerint moribus imperio potestate prosperis rebus immutari sperni ab eis veteres amicitias, indulgeri novis. Quid 55 20 autem stultius quam, cum plurimum copiis facultatibus opibus possint, cetera parare, quae parantur pecunia, equos famulos> vestem egregiam vasa pretiosa: amicos non parare, optimam et pulcherrimam vitae, ut ita dicam,/supellectilem ?> Etenim cetera cum parant, cui parent nesciunt nec cuius causa labo25 rant; eius enim est istorum quidque qui vicit viribus amicitiarum sua cuique permanet stabilis et certa possessio, ut etiam si illa maneant, quae sunt quasi dona fortunae, tamen vita inculta et deserta ab amicis non possit esse iucunda. Sed haec hactenus.

30 XVI. Constituendi autem sunt, qui sint in amicitia 56 fines et quasi termini diligendi. >De quibus tris video sententias ferri, quarum nullam probo: unam, ut eodem modo erga amicum affecti simus quo erga nosmet ipsos; alteram,

ut nostra in amicos benevolentia illorum erga nos benevolentiae pariter aequaliterque respondeat; tertiam, ut, quanti 57 quisque se ipse facit, tanti fiat ab amicis. Harum trium sententiarum nulli prorsus assentior. Nec enim illa prima vera est, ut, quem ad modum in se quisque, sic in amicum sit animatus. Quam multa enim, quae nostra causa numquam faceremus, facimus causa amicorum! Precari ab indigno, <supplicare, tum acerbius in aliquem invehi insectarique vehementius, quae in nostris rebus non satis honeste, in amicorum fiunt honestissime; multaeque res sunt, in quibus de suis commodis viri boni multa/detrahunt detrahique pati58 untur, ut eis amici potius quam ipsi fruantur. Altera sententia est, quae definit amicitiam paribus officiis ac voluntatibus. Hoc quidem est nimis exigue et exiliter ad calculos vocare amicitiam, ut par sit ratio acceptorum et datorum. 15 Divitior mihi et affluentior videtur esse vera amicitia nec observare restricte ne plus reddat quam acceperit: neque enim verendum est ne quid excidat aut ne quid in terram defluat aut ne plus aequo quid in amicitiam congeratur. 59 Tertius vero ille finis (deterrimus, ut, quanti quisque se ipse 20 faciat, tanti fiat ab amicis. Saepe enim in quibusdam aut animus abiectior est aut spes amplificandae fortunae fraction? Non est igitur amici talem esse in eum, qualis ille in se est, sed potius eniti et efficere, ut amici iacentem animum excitet inducatque spem cogitationemque meliorem. Alius igitur 2 finis verae amicitiae constituendus est, si prius, quid maxime reprehendere Scipio solitus sit, dixero. Negabat ullam vocem inimiciorem amicitiae potuisse reperiri quam eius. qui dixisset ita amare oportere, ut si aliquando esset osurus, nec vero se adduci posse, ut hoc, quem ad modum putaretur, 30 a Biante esse dictum crederet, qui sapiens habitus esset unus e septem; impuri cuiusdam aut ambitiosi aut omnia ad suam potentiam revocantis esse sententiam. Quonam enim modo

e

[ocr errors]

Π

יר

[ocr errors]

quisquam amicus esse poterit ei, cui se putabit inimicum esse
posse? Quin etiam necesse erit cupere et optare ut quam

12 saepissime peccet amicus, quo pluris det'sibi tamquam ansas

[ocr errors]

ad reprehendendum rursum autem recte factis commodisque

r 5 amicorum necesse erit angi dolere invidere. Qua re hoc 60 quidem praeceptum, cuiuscumque est, ad tollendam amicit

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

iam valet illud potius praecipiendum fuit, ut eam diligentiam adhiberemus in amicitiis comparandis ut ne quando amare inciperemus eum, quem aliquando odisse possemus. Quin To etiam si minus felices in diligendo fuissemus, ferendum id Scipio potius quam inimicitiarum tempus cogitandum> putabat.

20

[ocr errors]

~

[ocr errors]
[ocr errors]

L

XVII His igitur finibus utendum arbitror, ut, cum 61' ic emendati mores amicorum sint, tum sit inter eos omnium rerum 15 consiliorum voluntatum sine ulla exceptione communitas, ut etiam si qua fortuna acciderit ut minus iustae amicorum voluntates adiuvandae sint, in quibus eorum aut caput agatur aut fama, declinandum de via sit, modo ne summa turpitudo sequatur; est enim quatenus amicitiae dari venia possit. Nec vero neglegenda est fama, nec mediocre telum ad res gerendas existimare oportet benevolentiam civium, quam blanditiis et assentando colligere turpe est virtus, quam sequitur caritas, minime repudianda est. Sed-saepe enim 62 redeo ad Scipionem, cuius omnis sermo erat de amicitia— 25 querebatur quod omnibus in rebus homines diligentiores essent:<capras et ovis quot quisque haberet dicere posse, amicos quot haberet non posse dicere; et in illis quidem parandis adhibere curam, in amicis diligendis neglegentis esse nec habere quasi signa quaedam et notas, quibus eos, qui ad amicitiam essent idonei, iudicarent. Sunt igitur firmi et stabiles et constantes eligendi, cuius generis est magna penuria; et iudicare difficile est sane nisi expertum, experiendum autem est in ipsa amicitia: ita praecurrit amicitia

[ocr errors]

اد

t

ור

30

N

63 iudicium tollitque experiendi potestatem. /Est igitur prudentis sustinere ut cursum, sic impetum benevolentiae, quo utamur, quasi equis temptatis, sic amicitia ex aliqua parte periclitatis moribus amicorum.> Quidam saepe in parva pecunia perspiciuntur quam sint leves; quidam autem, quos parva movere non potuit, cognoscuntur in magna. Sin vero erunt aliqui reperti qui pecuniam praeferre amicitiae sordidum existiment, ubi eos inveniemus, qui honores magistratus imperia potestates opes amicitiae non anteponant, ut, cum ex altera parte proposita haec sint, ex altera ius amicitiae, 18 non multo illa malint? Imbecilla enim est natura ad contemnendam potentiam: quam etiam si neglecta amicitia consecuti sint, obscuratum iri arbitrantur, quia non sine magna 64 causa sit neglecta amicitia. Itaque verae amicitiae difficillime reperiuntur in eis, qui in honoribus reque publica versantur. 15 Ubi enim istum invenias, qui honorem amici anteponat suo? Quid? Chaec ut omittam, quam graves, quam difficiles plerisque videntur calamitatum societates, ad quas non est facile inventu qui descendant. Quamquam Ennius recte :

65

Amicus certus in re incerta cernitur;

tamen haec duo levitatis et infirmitatis plerosque/convincunt aut si in bonis rebus contemnunt aut in malis deserunt? Qui igitur utraque in re gravem constantem stabilem se in amicitia praestiterit, hunc ex maxime raro genere hominum iudicare debemus et paene divino.

C XVIII. Firmamentum autem stabilitatis constantiaeque est eius quem in amicitia quaerimus fides> <Nihil est enim stabile, quod infidum est. Simplicem praeterea et communem et consentientem, id est, qui rebus isdem moveatur, elegi par est quae omnia pertinent ad fidelitatem. Neque enim fidum potest esse/multiplex ingenium et tortuosum, neque vero, qui non isdem rebus movetur naturaque consentit, aut fidus aut stabilis potest esse. Addendum eodem

[merged small][ocr errors]

art

[ocr errors]
[ocr errors]

est, ut ne criminibus aut inferendis delectetur aut credat oblatis quae pertinent omnia ad eam, quam iam dudum tracto, constantiam./Ita, fit verum illud, quod initio dixi, amicitiam nisi inter bonos esse non posse. Est enim boni viri, quem 5 eundem sapientem licet dicere, haec duo tenere in amicitia: ext primum, ne quid fictum sit neve simulatum; aperte enim vel odisse magis ingenui est quam fronte occultare sententiam : t deinde non solum ab aliquo allatas criminationes repellere, sed ne ipsum quidem esse suspiciosum semper aliquid ex10 istimantem ab amico esse violatum»Accedat huc suavitas 66 quaedam oportet/sermonum atque morum, haudquaquam mediocre condimentum amicitiae Tristitia autem et in omni 201 re severitas habet illa quidem gravitatem, sed amicitia remissior esse debet et liberior et dulcior et ad omnem comi15 tatem facilitatemque proclivior.>

[ocr errors]
[ocr errors]
[ocr errors]

e

ci

[ocr errors]
[ocr errors]

XIX. Exsistit autem hoc loco quaedam quaestio sub- 67 difficilis, num quando>amici novi, digni amicitia, veteribus sint anteponendi, ut equis vetulis teneros anteponere solemus: indigna homine dubitatio; non enim debent esse amicitiarum, 20 sicut aliarum rerum, /satietates;>veterrima quaeque, ut ea vina quae vetustatem ferunt, esse debent suavissima, verumque illud est, quod dicitur, multos modios salis simul i edendos esse, ut amicitiae munus expletum sit. Novitates 68 11 autem, si spem afferunt, ut tamquam in herbis non fallacibus 25 fructus appareat, non sunt illae quidem repudiandae, vetustas tamen loco suo conservanda maxima est enim vis vetustatis et consuetudinis. Ipso equo, cuius modo feci mentionem, si nulla res impediat, nemo est quin eo, quo consuevit, libentius utatur quam intractato et novo nec vero 30 in hoc, quod est animal, sed in eis etiam, quae sunt inanima, consuetudo valet, cum locis ipsis delectemur, montuosis etiam et silvestribus,in quibus diutius commorati sumus.

n

[ocr errors][merged small][merged small][merged small]
« PreviousContinue »