Page images
PDF
EPUB

inferiori. 2 Saepe enim excellentiae quaedam sunt, qualis erat Scipionis in nostro, ut ita dicam, grege> Numquam se ille Philo, numquam Rupilio, numquam Mummio anteposuit, numquam inferioris ordinis amicis. Q. vero Maximum fratrem, egregium virum omnino, sibi nequaquam parem, quod is

anteibat aetate, tamquam superiorem colebat suosque omnis 70 per se posse esse ampliores volebat. Quod faciendum imitan

dumque est omnibusqut, si quam praestantiam virtutis ingeni fortunae consecuti sunt, impertiant ea suis communicentque cum proximis, put, si parentibus nati sint humilibus si pro- 10 pinquos habeant imbecilliore vel animovel fortuna, eorum augeant opes eisque honori sint et dignitatis ut in fabulis, qui aliquamdiu propter ignorationem stirpis et generis in famulatu fuerunt, cum cogniti sunt et aut deorum aut regum filii inventi, retinent tamen caritatem in pastores, quos patres 15 multos annos esse duxerunt. Quod est multo profecto magis in veris patribus certisque faciendum. Fructus enim ingeni et virtutis omnisque praestantiae tum maximus capitur, cum

in proximum quemque confertur.». 71 XX Ut igitur ei, qui sunt in amicitiae coniunctionisque 20

necessitudine superiores,Sexaequare se cum inferioribus debent, sic inferiores non dolere se a suis aut ingenio aut

fortuna aut dignitate superari. Quorum plerique aut queV runtur semper aliquid aut etiam/exprobrant, coque magis, si

habere se putant quod officiose et amice et cum labore aliquo 23 suo factum queant dicere:7odiosum sane genus hominum

officia (exprobrantium, quae ineminisse debet is, in quem 72 collata sunt, non commemorare qui contulit. Quam ob rem,

ut ei, qui superiores sunt submittere se debent in amicitia, sic quodam modo inferiores extollere. Sunt enim quidam, 30 qui molestas amicitias faciunt, cum ipsi se contemni putant: quod non fere contingit nisi eis, qui etiam contemnendos se arbitrantur, qui hac opinione non modo verbis, sed etiam

opera levandi sunt. Tantum autem cuique tribuendum, 73 (primum quantum ipse efficere possis,deinde etiam quantum ille, quem diligas atque adiuves, sustinere. Nonenim neque

tu possis, quamvis excellas, omnis tuos ad honores amplissi5 mos perducere, ut Scipio P. Rupilium potuit consulem . efficere, fratrem eius Lucium non potuit. Quod si etiam · possis quidvis deferre ad alterum, videndum est tamen quid

ille possit sustinere. Omning amicitiae corroboratis iam con- 74

firmatisque et ingeniis et aetatibus iudicandae suntpnec, si 10 qui ineunte aetate/venandi aut pilae studiosi fuerunt, eos

habere necessarios, quos tum eodem studio Apraeditos? V dilexerunt. Isto enim modo znutrices et paedagogi iure vetustatis plurimum benevolentiae postulabunt. Qui negle

gendi quidem non sunt, sed alio quodam modo aestimandi: 15 aliter amicitiae stabiles permanere non possunt. Disparis

enim mores disparia studia secuntur, quorum dissimilitudo dissociat amicitias, nec ob aliam causam ullamboni improbis,

improbi bonis amici esse non possunt, nisi quod tanta est i inter eos, quanta maxima potest esse, morum studiorumque 20 distantia. Recte etiam praecipi potest in amicitiis, ne in- 75

temperata quaedam benevolentia, quod persaepe fit, impediat magnas utilitates amicorum. Nec enim, ut ad fabulas redeam, Troiam Neoptolemus capere potuisset, si Lycomeden, apud

quem erat educatus, multis cum lacrimis iter suum impedi25 entem audire voluisset. Et saepe incidunt magnae res, lit

discedendum sit ab amicis: quas qui impedire volt, quod desiderium non facile ferat, is et infirmus est mollisque natura et ob eam ipsam causam in amicitia parum iustus?, Atque in 76 omni re considerandum est, et quid postules ab amico et quid 30 patiare a te impetrari.

XXI. Est etiam quaedam calamitas in amicitiis dimittendis non numquam necessaria : iam enim a sapientum familiaritatibus ad volgaris amicitias oratio nostra delabitur.

Erumpunt saepe vitia amicorum tum in ipsos amicos, tum in

alienos, quorum tamen ad amicos redundek infamia. Tales | igitur amicitiae sunt remissione usus eluendae et, ut Catonem

dicere audivi, dissuendae magis quam discindendae nisi quaedam admodum intolerabilis iniuria sexarserit, ut neque s

rectum neque honestum sit nec fieri possit ut non statim 77/alienatio disiunctioque facienda sit. Sin autem aut morum

aut studiorum commutatio quaedam, ut fieri solet, facta erit, Laut in rei publicae partibus edissensio intercesserit loquor

enim iam, ut paulo ante dixi, non de sapientum, sed de 10 ^ /communibus amicitiiscavendum eritne non solum ami

citiae depositae, sed etiam inimicitiae susceptae videantur. Nihil enim est turpius quam cum eo bellum gerere, quocum familiariter vixeris. Ab amicitia Q. Pompei meo nomine se removerat, ut scitis, Scipio; propter dissensionem autem, 15 quae erat in re publica,alienatus esta collega nostro Metello:

utrumque egit graviter ac moderate et offensione animi non 78 acerba.? Quam ob rem primum danda opera est ne quae

amicorum discidia fiant:ssin tale aliquid evenerit,ut exstinctae potius amicitiae quam oppressae esse videantur.> Cavendum 20 vero ne etiam in gravis inimicitias convertant se amicitiae, ex quibus iurgia maledicta contumeliae gignuntur. Quae tamen si tolerabiles erunt, ferendae sunt et hic honos veteri amicitiae tribuendus, ut is in culpa sit qui faciat, non is qui patiatur iniuriam.

Omnino omnium horum vitiorum atque incommodorum 'una cautio est atque una provisioput ne nimis cito diligere 79 incipiant neve non dignos. Digni autem sunt amicitia,

quibus in ipsis inest causa cur diligantur: rarum genus; et quidem omnia praeclara rara,nec quicquam difficilius quam 30 reperire quod sit omni ex parte in suo genere perfectum. Sed plerique neque in rebus humanis quicquam bonum norunt nisi quod fructuosum sit, et amicos tamquam pecudes eos

potissimum diligunt, ex quibus sperant se maximum fructum esse capturos. Ita pulcherrima illa et maxime naturali carent 80 amicitia per se et propter se expetita, nec ipsi sibi exemplo

sunt, haec vis amicitiae et qualis et quanta sitx ipse enim se 5 quisque diligitznon ut aliquam a se ipse mercedem exigat , caritatis suae, sed quod per se quisque sibi carus est; quod nisi idem in amicitiam transferetur, verus amicus numquam reperiețur Lest enim is, qui est tamquam alter idem. Quod si 81 · hoc apparet in bestiis volucribus nantibus agrestibus, cicuribus 10 feris, primum ut se ipsae diligant, id enim pariter cum omni

animante nascitur, deinde ut requirant atque appetant ad quasyse applicent eiusdem generis animantis, idque faciant cum desiderio et cum quadam similitudine amoris humani,

quanto id magis in homine fit natura, qui et se ipse diligit et 15 alterum anquirit, cuius animum ita cum suo misceat, ut efficiat paene unum ex duobus !

XXII. Sed plerique perverse,ne dicain impudenter282 habere talem amicum volunt, quales ipsi esse non possunt,

quaeque ipsi non tribuunt amicis, haec ab eis desiderant. 20 Par est autem primum ipsum esse virum bonum, tum

alterum similem sui quaerere. In talibus ea, quam iam dudum tractamus, stabilitas amicitiae confirmari potest, cum homines benevolentia coniuncti primum cupiditatibus eis

quibus ceteri serviunt imperabunt, deinde aequitate iustiti25 aque gaudebunt omniaque alter pro alterosuscipiet neque

quicquam umquam nisi honestum et rectum alter ab altero postulabit, neque solum colent inter se ac diligent, sed etiam Zverebuntur. Nam <maximum ornamentum amicitiae tollit,

qui ex ea tollit verecundiam. Itaque in eis perniciosus est: 83 v zo error, qui existimant libidinum peccatorumque omnium patere

in amicitia licentiam. Virtutum amicitia adiutrix a natura data est, non vitiorum comes, ut, quoniam _solitaria non posset virtus ad ea quae summa sunt pervenire, coniuncta et

consociata cum altera perveniret. Quae si quos inter societas aut est aut fuit aut futura est, eorum est habendus ad sum

mum naturae bonum optimus beatissimusque comitatus. 84 Haec est, inquam, societas, in qua omnia insunt, quae putant

homines expetenda, honestas gloria tranquillitas animi atque 5 iucunditas, ut et, cum haec adsint, beata vita sit, et sine his esse non possit. Quod cum optimum maximumque sit, si id volumus adipisci, virtuti opera danda est, sine qua nec amicitiam neque ullam remyexpetendam consequi possumus: ea vero neglecta qui se amicos habere arbitrantur, tum se i

denique errasse sentiunty cum eos gravis aliqui casus experiri 85 cogit. Quocirca, dicendum est enim saepius, cum iudicaris,

diligere oportet; non, cum dilexeris, iudicare. Sed cum V multis in rebus neglegentia plectimur,tum maxime in amicis

et diligendis et colendis; praeposteris enim utimur consiliis 15 et acta agimus, quod vetamur vetere proverbio. / Nam, implicati ultro et citro>vel usu diuturno vel etiam officiis, re

pente in medio cursu amicitias exorta aliqua offensione 86 disrumpimus),((XXIII) quo etiam magis vituperanda est rei

maxime necessariae tanta incuria. <Una est enim amicitia in 2 rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore consentiunt, quamquam a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quos parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum cupiditate quidam inflammantur, quam 25 multi ita contemnunt, ut nihil inanius, nihil esse levius existiment! Itemque cetera, quae quibusdam admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent. De amicitia omneşad ununtidem sentiunt, et ei qui ad rem publicam se contulerunt, et ei qui rerum cognitione doctrinaque delec- 30 tantur, et ei qui suum negotium gerunt otiosi, postremo ei qui se totos tradiderunt voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex parte liberaliter vivere.

« PreviousContinue »