Page images
PDF
EPUB

15

Serpit enim nescio quo modo per omnium vitas amicitia nec 87 ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui. >* Quin etiam si quis asperitate ea est et immanitate naturae,

congressus ut hominum fugiat atque oderit, qualem fuisse as Athenis Timonem nescio quem accepimus, tamen is pati non

possit, ut non anquirat aliquem, apud quem evomat virus acerbitatis suae. Atque hoc maxime iudicaretur si quid tale possit contingere, ut aliquis nos deus ex hac hominum fre

quentia tolleret et in solitudine (uspiam xollocaret atque ibi, 10 suppeditans omnium rerum, quas natura desiderat, abun

dantiam et copiam, hominis omnino aspiciendi potestatem eriperet. > Quis tam esset ferreus qui eam vitam ferre posset cuique non auferret fructum voluptatum omnium solitudo? Verum ergo illud est, quod a Tarentino Archyta, ut opinor, 88 dici solitum nostros senes commemorare audivi ab aliis senibus auditum: si quis in caelum ascendisset naturamque mundi et pulchritudinem siderum perspexisset, insuavem illam admirationem ei fore, quae iucundissima fuisset, si aliquem cui narraret habuisset. Sic natura solitarium nihil 20 amat/semperque ad aliquod tamquam adminiculum adnititur,> quod in amicissimo quoque dulcissimum est.

XXIV. Sed cum tot signis eadem natura declaret quid velit anquirat desideret, tamen cobsurdescimus nescio quo v

modo nec ea, quae ab ea monemur, audimus. Est enim 25 varius et multiplex usus amicitiae multaeque causae suspicionum offensionumque dantur, quas tumzevitare, tum elevare, tum ferre sapientis est. Una illa subeunda est offensio, ut et utilitas in amicitia et fides retineatur: nam et monendi amici saepe sunt et obiurgandi, et haec accipienda amice, cum benevole fiunt. Sed nescio quo modo verum est, quod in 89 Andria familiaris meus dicit:

Obsequium amicos, veritas odium parit. >

30

5

Molesta veritas, siquidem ex ea nascitur odium, quod est venenum amicitiae sed obsequium multo molestius, quod

peccatis indulgens praecipitem amicum ferri sinit; maxima V autem/culpa in eo, qui et veritatem aspernatur et in fraudem

obsequio impellitur. Omni igitur hac in re habenda ratio

et diligentia est, primum ut monitio acerbitate, deinde ut v obiurgatio contumeliaxareat. In obsequio autem, quoniam ✓ Terentiano verbo lubenterzutimur, comitas adsit, assentatio

vitiorum adiutrix procul amoveatur;quae non modo amico,

sed ne libero quidem digna est; aliter enim cum tyranno, 10 90 aliter cum amico vivitur. Cuius autem aures clausae veritati

sunt, ut ab amico verum audire nequeat, huius salus despe

randa est.7 Scitum est enim illud Catonis, ut multa: melius r de quibusdam acerbos inimicos mereri, quam eos amicos, qui

dulces videantur; illos verum saepe dicere, hos numquam. 15 Atque illud absurdum, quod ei, qui monentur, eam molestiam quam debent capere non capiunt, eam capiunt qua debent

Peccasse enim se non anguntur, obiurgari moleste ferunt: quod contra oportebat delicto dolere, correctione

gaudere. 91 XXV. Ut igitur et monere et moneri proprium est

verae amicitiae, et alterum libere facere, non aspere, alterum patienter accipere, non repugnanter, sic habendum est nullam in amicitiis pestem esse maiorem, quam (adulationem blanditiam assentationem: quamvis enim multis nominibus est hoc 25

vitium notandum levium hominum atque fallacium, ad volup92 tatem loquentium omnia, nihil ad veritatem. Cum autem

omnium rerum simulatio vitiosa est, tollit enim iudicium veri idque adulterat, tum amicitiae repugnat maxime, delet

enim veritatem, sine qua nomen amicitiae valere non potest. 30 Nam cum amicitiae vis sit. in eo, ut unus quasi animus fiat

ex pluribus; qui id fieri poterit, si ne in uno quidem quoque unus animus erit idemque semper, sed varius commutabilis

vacare.

20

1

5

multiplex? Quid enim potest esse tam flexibile, tam devium, 93 quam animus eius, qui ad alterius non modo sensum ac voluntatem, sed etiam voltum atque nutum convertitur?

Negat quis, nego; ait, aio; postremo imperavi egomet mihi

Omnia assentari, ut ait idem Terentius, sed ille in Gnathonis persona, quod amici genus adhibere omnino levitatis est. Multi autem 94 Gnathonum similes, cum sint loco fortuna fama superiores,

quorum est assentatio molesta_ cum ad vanitatem accessit 10 auctoritas. Secerni autem blandus amicus a vero et inter- 95

nosci tam potest adhibita diligentia, quam omnia fucata et simulata a sinceris atque veris. Contio, quae ex imperitis. V simis constat, tamen iudicare solet, quid intersit inter popu

larem, id est assentatorem et levem civem, et inter constan15 tem et verum et gravem. Quibus blanditiis C. Papirius nuper 96 Anfluebat in auris contionis, cum ferret legem de tribunis plebis reficiendis! Dissuasimus nos: sed nihil de me, de Scipione dicam libentius. Quanta illi, di immortales, fuit

gravitas, quanta in oratione maiestas! ut facile ducem populi 20 Romani, non comitem diceres. Sed affuistis, et est in

manibus oratio. Itaque lex popularis suffragiis populi repudiata est. Atque, ut ad me redeam, meministis Q. Maximo fratre Scipionis et L. Mancino consulibus, quam popularis lex

de sacerdotiis C. Licini Crassi videbatur; cooptatio enim 25 collegiorum ad populi beneficium transferebatur. Atque is

primus instituit in forum versus agere cum populo. Tamen illius vendibilem orationem religio deorum immortalium nobis defendentibus facile vincebat. Atque id actum est praetore

me, quinquennio ante quam consul sum factus. Ita re magis 30 quam summa auctoritate causa illa defensa est.

XXVI. Quod si in scena, id est in contione, in qua 97 rebus fictis et adumbratis loci plurimum est, tamen verum

valet, si modo id patefactum et illustratum est, quid in amicitia fieri oportet, quae tota veritate perpenditur ?In qua nisi, ut dicitur, apertum pectus videas tuumque ostendas, nihil fidum, nihil exploratum habeas, ne amare quidem aut

amari, cum id quam vere fiat ignores. Quamquam ista assen- 5 tatio, quamvis perniciosa sit, nocere tamen nemini potest nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur. Ita fit ut is

assentatoribus patefaciat auris suas maxime qui ipse sibi 98 assentetur et se maxime ipse delectet. Omnino est amans sui virtus,

optime enim se ipsa novit quamque amabilis sit 10 intellegit: ego autem non de virtute nunc loquor, sed de virtutis opinione.] Virtute enim ipsa non tam multi praediti esse quam videri volunt. Hos delectat assentatio, his fictus ad ipsorum voluntatem sermo cum adhibetur, orationem illam vanam testimonium esse laudum suarum putants Nulla est igitur haec amicitia, cum alter verum audire non volt, alter ad mentiendum paratus est. Nec parasitorum in. comoediis assentatio faceta nobis videretur, nisi essent'milites gloriosi.>

Magnas vero agere gratias Thais mihi?

15

20

Satis erat respondere 'magnas.' Ingentis, inquit. Semper

auget assentator id, quod is, cuius ad voluntatem dicitur, 99 volt esse magnum. Quam ob rem, quamquam blanda ista

vanitas apud eos valet, qui ipsi illam adiectant et invitant, tamen etiam graviores constantioresque admonendi sunt, ut 25 animadvertant ne callida assentatione capiantur. Aperte

enim adulantem nemo non videt, nisi qui/admodum est exp cors: callidus ille et occultus ne se insinuet, studiose caven

dum est > Nec enim facillime agnoscitur, quippe qui etiam adversando saepe assentetur etditigare se simulans blandiatur 3 Zatque ad extremum det manus vincique se patiatur, ut is, qui Zillusus sit, plus vidisse videatur. Quid autem turpius

5

IO

quam illudi? Quod ut ne accidat magis cavendum est: >

Ut me hodie ante omnis comicos stultos senes c

Versaris atque illusseris lautissime! Haec enim etiam in fabulis stultissima persona est improvi- 100 dorum et credulorum senum. Sed nescio quo pacto, ab amicitiis perfectorum hominum, id est sapientum-de hac

dico sapientia, <quae videtur in hominem cadere posses-ad devis amicitias defluxit oratio. Quam ob rem ad illa prima redeamus eaque ipsa concludamus aliquando.

XXVII. Virtus, inquam, C. Fanni, et tu, Q. Muci, et conciliatamicitias et conservat. In ea est enim convenientia rerum, in ea stabilitas, in ea constantia:{quae cum se extulit> et ostendit suum lumen et idem aspexit agnovitque in alio,

ad id se admovet vicissimque accipit illud, quod in altero est, 15 ex quo exardescit sive amor sive amicitia. Utrumque enim

dictum est ab amando; amare autem nihil est aliud nisi eumn ipsum diligere quem ames, nulla indigentia, nulla utilitate quaesita: quae tamen ipsa ecflorescit

ex amicitia, etiam si tu eam minus secutus sis.> Hac nos adulescentes benevolentia 101 20 senes illos, L. Paulum, M. Catonem, C. Gallum, P. Nasicam,

Ti. Gracchum Scipionis nostri socerum dileximus: haec etiam magis elucet inter aequalis, ut inter me et Scipionem, L. Furium, P. Rupilium, Sp. Mummium: vicissim autem senes

in adulescentium caritate acquiescimus, ut in vestra, ut in Q. 25 Tuberonis; equidem etiam admodum adulescentis P. Rutili,

A. Vergini familiaritate delector.<Quoniamque ita ratio comparata est vitae naturaeque nostrae, ut alia aetas oriatur, maxime quidem optandum est ut cum aequalibus possis, qui

buscum tamquam e carceribus emissus sis, cum isdem ad 30 calcem, ut dicitur, pervenire>Sed quoniam res humanae fragiles 102 caducaeque sunt semper aliqui anquirendi sunt quos diligamus et a quibus diligamur: caritate enim benevolentiaque sublata

[ocr errors]
« PreviousContinue »