Page images
PDF
EPUB

In publicis autem conventibus scholis cæterisque cætibus eo apparatu vestium utantur qui singulis gradibus antiquo academiæ more constitutus est. Neque quisquam ÚToTicous id est nocturnis quæ vocantur pileis utatur e serico holosericove factis aut quibusvis aliis ejusmodi quæ mollitiei elegantiæve causa gerantur nisi propter aliquam valetudinis infirmitatem præfecto illarum ædium cognitam eidem a præfecto venia sit ad hoc data. Id ne publice fiat curabit cancellarius.

OMNES SCHOLASTICI et qui in aliquo gradu literarii honoris fuerit modeste et reverenter erga superiores se gerant cum domi tum foris ubicunque in academia convenerint.

SCHOLASTICI CONTUMACES nec obedientes cancellario carcere aut aliquo leviori supplicio pro cancellarii judicio coerceantur.

PRIDIE UNIUSCUJUSQUE termini concio latina hora nona antemeridiana in ecclesia beatæ Mariæ virginis habeatur. Concionatorem cancellarius designabit nisi quis pro gradu suo obtinendo ad eum laborem teneatur.

PRIDIE UNIUSCUJUSQUE termini fractio panis et sacrosancta communio celebretur in singulis collegiis neque non preces ad Deum generales atque brevis exhortatio ad scholasticos a prælectoribus aut magistro Collegii fiat ut sese studiis literarum et pietati dedant et ut a Deo fonte atque authore omnis cognitionis et scientiæ atque adeo bonarum rerum omnium auxilium et suppetias ad suos labores impetrent.

SINGULI COLLEGIORUM atque ædium præfecti bis quotannis omnes scholasticos suos ad aliquod studium sacris literis adhibendum sed in primis ut dominicos festosque dies lectione earum sanctificent exhortabuntur. Singuli collegiorum atque ædium præfecti curabunt ut in ædibus suis quantum quidem fieri potest singuli scriptores scholasticis suis propria ac prima lingua non per interpretationem in aliam transfusi legantur atque cognoscantur.

DE ELECTIONE CANCELLARII.

CANCELLARII MAGISTRATUS tam diuturnus esto quam vetera statuta moresque academiæ permittebant nimirum ad biennium integrum aut tamdiu quam tacito consensu academiæ cancellarius permittatur in eodem officio manere. At intra quatuordecim dies post vacationem hujus muneris certo cognitam a regentibus et non-regentibus ad hunc modum novus cancellarius eligetur. Præcones aut viatores academiæ procancellarii jussu congregationem regentium et non regentium in horam nonam subsequentis diei vocabunt. Tum autem procancellarius et procuratores assumpto juniore doctore theologiæ qui tum in academia fuerit vel si nullus theologiæ doctor præsens in academia fuerit adhibito juniore doctore juris civilis aut medicinæ stabunt in scrutinio suisque suffragiis prius in scripto latis cæterorum præsentium suffragia scripta accipient. Hæc omnia senior procurator accepta palam ac sigillatim leget et ille per procancellarium cancellarius electus renunciabitur cui plurimi suffragati fuerint. Confestim autem post electionem instrumentum electionis ejus factum sigillo communi obsignabitur et quam maturime fieri poterit illi tradetur.

DE ELECTIONE PROCANCELLARII,

POSTRIDIE CALENDAS octobris munus procancellariatus quotannis vacabit novusque procancellarius non ante viginti quatuor horas et omnino ante triduum per majorem partem regentium eligetur ad hanc formam sequentem. Munere procancellarii vacante præcones procuratorum jussu congregationem regentium in horam diei nonam aut primam vocabunt. Tum procuratores assumptis duobus senioribus doctoribus in academia præsentibus aut horum vice si nulli in academia fuerint duobus senioribus baccalaureis theologiæ in scrutinio stabunt et conscripta sua ipsorum suffragia primi ferent ac deinceps aliorum omnium præsentium suffragia scripta accipient. Hæc senior procurator aperte et separatim leget et ille procancellarius erit quem major pars suffragiis suis elegerit.

DE ELECTIONE PROCURATORUM ET ÆDILIUM SIVE TAXATORUM.

PROCURATORUM et ædilium sive taxatorum electio postridie Michaelis erit quo tempore procuratores et taxatores anni præteriti munere suo se abdicabunt et confestim postquam illi ab hoc munere discesserint sine ulla intermissione ad electionem novorum procedatur ad hunc modum. Cancellarius duobus magistris artium senioribus assumptis in scrutinio stabit et illi sua ipsorum conscripta suffragia primi ferent deinde omnium aliorum regentium scripta suffragia accipient: quæ senior magister artium aperte et separatim leget illique erunt procuratores aut taxatores quos major pars præsentium suffragiis suis elegerit.

DE PRÆCONUM SEU VIATORUM NUMERO OFFICIO ET ELECTIONE.

TRES ERUNT præcones seu viatores armigeri pari loco ac munere et unus inferioris loci bedellus. Illorum si quando munus vacaverit cancellarius curabit congregationem regentium et non-regentium intra triduum in horam nonam subsequentis diei vocandam. Tum cancellarius et procuratores primo sua ipsorum suffragia scripta ferent deinde cæterorum præsentium omnium scripta suffragia accipient. Quibus palam ac separatim per seniorem procuratorem lectis ille præco renunciabitur quem major suffragantium pars elegerit quem cancellarius jurejurando astrictum ad hoc munus admittet. Pecuniam autem aliquam aut munus aliquod neque cancellarius neque procuratores neque quisquam alius regentium aut non-regentium nec ante electionem nec post pro suo suffragio vel requirat vel oblatum accipiat sed eos ad ejusmodi munera sine ulla mercedis expectatione aut acceptione eligent quos maxime idoneos atque aptos judicaverint. Et si quis contra fecerit perpetuo infamis jus suffragii amittat. Et quanquam volumus unumquemque præconum aut viatorum sic electum et admissum ad omne tempus vitæ suæ in hoc officio permanere nisi insignis aliqua culpa illius expulsionem atque ejectionem requirat quo diligentius in officio versentur iidem præcones aut viatores post festum sancti Michaelis prima illius termini congregatione baculos suos cancellario tradent qui cum procuratoribus secrete in quodam scrutinio a regentibus et nonregentibus quæret quemadmodum se gesserint num seduli et diligentes administri fuerint. Qui si sedulo et honeste officium suum fecisse judicabuntur cancellarius illis baculos reddet et illorum integritatem ac diligentiam laudabit et ad similem diligentiam et integritatem hortabitur. At si quid ab illis per negligentiam admissum fuisse quisquam magistrorum conquestus fuerit aut si non fecisse officium suum a quoquam magistrorum artium delatum cancellario tum fuerit cancellarius eos admonebit sui muneris aut aliter pro ratione culpæ castigabit atque corriget. Sin vero quocunque tempore quisquam illorum insignite negligens adversus cancellarium procancellarium aut procuratores fuerit et post alteram et tertiam admonitionem corrigere sese noluerit vel aliquod detestabile Aagitium perpetraverit unde academia in magnam infamiam prolabatur cancellarius advocatis sibi procuratoribus et ædium præfectis cum eorum assensu eum præconem munere suo dejiciet et tum novus præco ad formam a nobis præscriptam eligatur. PRECONES ARMIGERI tres æquale stipendium æqualem mercedem accipiant ad æqualem laborem ac diligentiam devincti. Stipendium his et merces proveniet quemadmodum decreto commissionariorum nostrorum quid quisque gradus singulis ministris solvat constituetur. Horum trium et viatoris inferioris præterea officium erit quotidie ac diligenter cancellario adesse eique in omnibus quæ ad munus cancellariatus et ad illorum quoque officia spectabunt inservire et diligenter providere ne quando referat illos adesse absentes aut extra conspectum sint. Singulis singularum artium disputationibus duo aut ad minimum unus ex illis semper intersit si responsor supra gradum baccalaurei sit et responsorem domo ad scholas deducant iterumque a scholis domum reducant.

DE ELECTIONE CUSTODUM ET AUDITORUM COMMUNIS CISTE SIVE

ÆRARII PUBLICI.

AB UNIVERSO academiæ senatu quotannis tres regentes sive non-regentes continuo post electionem procuratorum eligentur ut sint publici ærarii cum cancellario et duobus procuratoribus custodes. Hi sex communis cistæ sex diversas claves habeant in qua sigillum academiæ pecunia vasa aurea atque argentea et ornamenta alia academiae conservabuntur. Nihil sine academize consensu hoc sigillo obsignabitur nec pecunia ulla aut vasa aurea vel argentea sine horum notitia et assensu inde extrahentur. In cujuslibet termini exitu in communem cistam procuratores referent quicquid pecuniæ ad academiæ usum receptum illorum in manibus est.

In unoquoque vero paschatis termino tres alii regentes aut non-regentes eligentur qui cum cancellario procuratorum et aliorum administrorum rationes audient qui ad pecuniam academiæ vel accipiendam vel impendendam designati sunt. Quæ rationes omnes non modo initæ verum etiam confectæ erunt infra octo dies post novorum procuratorum electionem sub pena decem librarum academiæ persolvendarum ab eo qui fuit in causa cur inita aut perfecta ratio prius non fuit.

DE CANCELLARII OFFICIO.

CANCELLARIUS POTESTATEM habebit ad omnes omnium scholasticorum atque etiam eorum qui scholasticorum famuli sunt controversias summarie et sive ulla juris solennitate præter illam quam nos præscribemus secundum jus civile et eorum privilegia et consuetudines tum audiendas tum dirimendas: ad congregationes graduatorum et scholasticorum convocandas: ad homines dignos gradibus scholasticis ornandos qui omnia munia scholastica his statutis contenta expleverint et ad indignos rejiciendos ab iisdem et repellendos: ad omnes eorum violatores puniendos: ad providendum præterea ut singuli academiæ ministri in officio suo se contineant: ignavos grassatores rei suæ dissipatores contumaces nec obedientes suspensione graduum carcere exilio aut alio leniori supplicio judicio suo et assensu præfectorum ædium castigandos. REGENTES OMNES et non-regentes a principiis congregationum ad finem remanebunt nisi venia a cancellario impetrata licentiam discedendi habeant. Eidem cancellario cum consensu totius academiæ licebit nova statuta ad eruditionis amplificationem et decori atque honesti conservationem inter scholasticos habendam sancire sic ut ea his decretis nostris in hac visitatione propositis nihil detrahant aut officiant.

STATUTORUM hujus academiæ exemplaria quæ in communi ærario reposita et diligenter asservata esse volumus tria sint quorum unum apud cancellarium sit duo procuratores habeant.

« PreviousContinue »