Page images
PDF
EPUB

OMNES ADVOCATI in academiæ curiis a cancellario pro advocatis admittentur sicut prius jurejurando teneantur ad statuta et privilegia academiæ conservanda ut cancellario procancellario vel ejus substituto obediant ut nullum consilium ad damnum et incommodum jurisdictionis academiæ dent.

DUE TANTUM Congregationes singulis terminis cancellarii jussu convocabuntur una in principio altera in fine singulorum terminorum nisi forte propter regia negotia aliqua aut graves magnasque academiæ causas necessarium fuerit alias præterea convocari. Nullas tamen disputationes aut lectiones hujus rei gratia omitti aut deferri volumus sed ut illæ perpetuo suis temporibus habeantur et congregationes sine harum detrectatione fiant.

ALTERNIS in unoquoque termino dominicis conciones in academiæ templo sint e quibus duæ patrio sermone erunt tertiaque quæque latina erit. Ordinem eundem collegiorum doctores et baccalaurei theologiæ in concionibus conservabunt quem antea in disputationibus præscripsimus. Quod si doctor aliquis aut baccalaureus theologiæ sive latine sive anglice gradus sui causa concionari voluerit tum ei ut sic concionetur alios cedere ad illud tempus volumus ac deinde intermissum cursum tenere.

OMNIA STATUTA et consuetudines quæ istis adversari videbuntur abrogata et rescissa sunto.

BACCALAUREI ARTIUM admittendi non teneantur ullam pecuniam ad compotationem ullam sicuti solebant ante determinationem suam conferre.

TERTIUS TERMINUS qui vacationis dicitur propter intemperiem cœli et pestis atque contagionis pericula nec publicas lectiones nec disputationes habeat in academiæ scholis quæ momentum aliquod ad gradus adipiscendos adferant. Licebit tamen cuivis eo tempore suæ exercitationis causa publice quidvis prælegere aut etiam disputationem ibidem instituere venia tamen prius a cancellario data.

QUICQUID STATUTIS academiæ cancellario faciendum attribuitur in ejus absentia hoc idem a procancellario fiat.

LECTIONES DOMESTICA ita instituantur ut nullum impedimentum publicis professorum prælectionibus afferant.

CEREMONIE in gradibus conferendis eædem sint quæ ante

fuerunt.

PRIMO QUOQUE DIE jovis in quoque anni quadrante disputationibus dicato disputetur in theologia et sic altero quoque die usque ad finem termini: secundo et sexto die jovis in legibus: quarto in medicina.

COOPTANDUS IN ALIQUEM ordinem primum approbetur a præposito et majori parte sociorum collegii cujus est et collegii nomine ab uno ex eodem collegio et ordinario lectore facultatis sistetur coram cancellario in congregatione. Tam coram exponatur et de libro statutorum clare legatur quid leges academiæ requirant ab eo qui in illum ordinem quem petet cooptari debeat et ubi juraverit se illa perfecisse admittatur nisi quisquam sponsionem facere velit ac intra octo dies probet eum propter imperitiam indignum aut vitiosos mores infamem aut non perfecisse quæ leges requirunt.

SOCIOS COLLEGIORUM maritos esse non permittimus sed statim postquam quis uxorem duxerit socius collegii desinat esse: ordinem tamen gradus sui in academia tenere potest.

SI TERMINUS aliquis ob sævitiam pestis intermitti contingat nihilo tamen secius omnes illi quorum interfuisset munus aliquod literarium obire mercedem in terminis pendi solitam ministris academiæ solvere teneantur.

E. SOMERSET

WILLM. SAINCTJOHN

THOMAS SOUTHAMPTON

WILLM. PETRE

ARUNDEL WILLM. PAGET WINGFELD

T. SMITH

J. RUSSEL

INJUNCTIONES A VISITATORIBUS EDWARDI SEXTI FACTE*.

Cum nihil magis gloriam Dei illustret et veritatem religionis conservet quam literarum studia recte et modeste constituta et morum atque honestatis cultus convenienter et decore habitus et linguarum cognitio in omnium animis atque ingeniis diffusa idcirco nos THOMAS ELIENSIS et NICHOLAUS ROFFENSIS miseratione divina episcopi JOANNES CHEEKE adolescentiæ regiæ institutor GULIELMUS MEY legum doctor et supplicum libellorum magister et THOMAS WENDIE regius medicus et medicinæ doctor majestatis regiæ commissarii generales ad visitandam Cantabrigiensem academiam deputati ad religionis morum et literarum amplificationem has injunctiones partim ad totius academiæ partim ad singulorum collegiorum meliorem gubernationem sanciendas et ab omnibus perpetuo servandas duximus.

DAT. CANTABRIGIÆ, secundo Julii, Anno Regni REGIS EDWARDI VI tertio MDXLIX.

SINGULI REGENTES et non regentes a congregatione aliqua sine venia a procancellario impetrata discedentes xiid. mulctentur.

IN OMNIBUS CONGRESSIBUS disputationibus et concionibus publicis inferiores gradus superioribus loca cedant et qui infra magistrorum artium gradum sunt aperto capite astent.

SINGULI ETIAM REGENTES et non regentes qui in academia maxime commorantur et intra ambitum academiæ sunt et vocati ab aliqua congregatione absunt iis mulctentur cujus mulctæ dimidium inter procancellarium et procuratores æqualiter dividatur dimidium autem academiæ assignetur.

Ut sententiæ omnes in scholasticorum causis tractandis sive interlocutoriæ sive definitivæ a procancellario sive commissario latæ clare cernantur registrum sit in quo ha sententiæ latæ conscribantur.

NULLA GLADIATORIA aut lanistaria schola nec taberna aleatoria intra hoc oppidum Cantabrigiæ sit aut frequentetur.

* Read by the Junior Proctor to the Senate, July 5th, 1549.

Qui in aliqua congregatione procancellario aliquem pro aliquo gradu suscipiendo præsentant consueta verborum forma utantur.

PROCANCELLARIUS BACCALAUREUM theologiæ admittens his verbis utatur Admittimus te ad enarrandum et interpretandum omnes apostolicas epistolas in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen:" Doctorem autem admittens ita dicet "Admittimus te ad interpretandam et profitendam universam sacram scripturam tam veteris quam novi testamenti in nomine Patris et Filii et Spiritus Sancti Amen."

QUI AD ACADEMIAM viginti quatuor annos nati accedunt et se studio theologiæ totos tradunt si procancellario et regentibus ad id idonei videbuntur post triennium omnes ejusmodi scholasticas exercitationes colent quæ ad magistros artium ad theologiam conversos spectant. Quatuor autem post annos sequentes ad gradum baccalaureatus theologiæ accedere poterunt sine ullo in artibus gradu suscepto.

QUI COMMODA percipit ab his qui gradibus juris civilis initiantur is academiæ viginti sex solidos et octo denarios solvat.

OMNES CONCESSIONES quæ communi sigillo obsignantur in registro prius scribantur et ante obsignationem cum registro conferantur.

HOSPITIUM D. NICHOLAI in singulis juris disputationibus disputatorem unum dabit et unus quisque doctor baccalaureus aut magister artium ejusdem hospitii in suo senioritatis cursu in jure civili in scholis academiæ respondebit et omissus vel disputatoris vel responsoris cursus eodem modo puniatur quomodo statuta regia collegium juris civilis mulctandum præscribunt ubi in aliquo horum præmissorum offenderit.

ORATOR ACADEMIE nisi impetrata a procancellario venia ne discedat et idoneum aliquem ad id tempus vicarium substituat neque illi hac venia licet plus tribus mensibus toto anno abesse sub pœna muneris oratorii amittendi nisi veniam ab academia uberiorem habeat.

OMNES UNIUS atque ejusdem scientiæ lectiones una atque eadem hora legantur atque concurrant.

TERENTII LECTIO in rhetoricam vertatur et hujus professor declamationum in scholis moderator erit quemadmodum dialectices professor sophismatum.

ANTE ADMISSIONEM alicujus gradus antiquus visitationis et scrutinii mos retineatur.

UNIUSCUJUSQUE collegii lectores publici primo quoque die termini libellum mittent procuratoribus nomina omnium generalium sophistarum suo ordine senioritatis continentem. Ea procuratores in libro commentariorum suorum quem registrum vocant describent et successoribus suis quotannis per manus tradent.

SINGULI MAGISTRI ARTIUM in comitiis suis jurabunt de regentia sua triennium retinenda et cursu disputationum toto hoc tempore servando.

SINGULI ORDINE SUO concionabuntur respondebunt disputabunt cæterasque exercitationes ipsi per se sua in persona habebunt nisi justa causa inciderit per magistrum illius collegii cujus sunt et majorem sociorum partem approbanda. Cæteras tamen exercitationes quæ necessario ad gradum requiruntur singuli ipsi per se præstabunt.

SINGULI QUI IN ULLO collegio ad studium medicinæ traducti sunt ordine suo in medicina disputare teneantur. Et singula collegia in quibus hujusmodi fuerint nomina illorum ad regium lectorem medicinæ quotannis deferent. Lector medicinæ regius semper cathedram illius artis teneat.

SINGULI DOCTORES medicinæ in aliquo collegio commorantes semper ordine suo ad respondendum in ea arte teneantur. Doctores autem medicinæ qui in oppido commorantur similiter facient per spatium septem annorum postea.

QUESTIONES THEOLOGIE juris civilis et medicinæ respondentis cathedræ in scholis affigantur et ad procuratores die sabbati disputationem præcedente adducantur sub pœna iis procuratoribus solvendorum.

[ocr errors]

REGIUS THEOLOGIE prælector et dominæ Margaretæ lector et academiæ concionator tres illas conciones ad clerum habebunt in regiis statutis in singulorum terminorum initiis assignatas.

MAGISTRI COLLEGIORUM ab omnibus scholasticis exercitationibus liberentur nisi quæ pro gradu suscipiendo fuerint constitutæ.

SIZATORES IN MATRICULATIONE quatuor tantum denarios solvant: cæteri vero omnes quem ad modum ante soliti sunt.

« PreviousContinue »