Page images
PDF
EPUB

QUI LECTORES regiis statutis disputationibus adesse tenentur si absint vs. pro singulis absentiis mulctentur.

RESPONSORES ET DISPUTATORES vestibus graduum suorum utantur quod si non fecerint xiid mulctentur. NULLUS EX

SCHOLASTICIS vel scutis ludat vel otiosus eorum spectator astet.

Octavo Man ad Henrici septimi commendationem sacra concio sit quam qui facit pro stipendio suo x® ab academia habeat atque a procancellario et procuratoribus eligatur.

BACCALAUREI THEOLOGIÆ juris civilis et medicinæ ejus anni comitiis quo hos gradus suscipiunt vel unum ex se ipsis communiter eligant vel aliquem alium suo sumptu provideant qui in die comitiorum sua in arte respondeat.

RESPONSORES IN OMNIBUS disputationibus nullam questionum explicationem de libro scriptam legant sed explicationem suam memoriter recitent.

Nullus EX PROCURATORIBUS ab ulla disputatione absit cujus moderator esse debet nisi ex regentibus aliquem sibi vicarium relinquat.

PROCURATORES IN MATRICULATIONE præsentes et officium suum diligenter facientes singulis matriculationum diebus singuli iiie iiiid. ex ea pecunia matriculatoria accipiant.

AC DE TOTA ACADEMIA HACTENUS. NUNC AD COLLEGIORUM

GUBERNATIONEM TRANSEAMUS,

PROBLEMATA THEOLOGICA observentur tam per baccalaureos theologiæ quoscunque quam per magistros artium et decanus constituatur qui moderator sit et quæstiones determinet et mercedem certam a collegio ad id propositum habeat.

NEMO GRAMMATICAM ullo in collegio doceat nisi in Collegio Jesu tantum.

In singulis collegiis magister decanus et lector publicus singulos in collegium admittendos ante primum illorum ingressum examinent utrum perfecte grammaticam teneant necne ut nulli in hujusmodi loca admittantur qui non in ea satis ad mathematicam et dialecticam discendam profecerint.

NULLUS SENESCHALLUS bursarius aut hujusmodi quis administer plus pecuniæ præ manibus habeat quam ad unius mensis provisionem satis pro illo collegio sit.

STATUTA OMNIA et compositiones que contra scripturam sacram aut regia instituta aliquid faciunt abrogata sunto.

NULLUS SIT IN FESTO nativitatis dominus ludorum quocunque modo censeatur.

SOCIORUM ET DISCIPULORUM vestitus et cultus corporis honestus sit et decorus: pilei autem scholastici et quadrati.

A PRIMO DIE termini usque ad extremum singula collegia problemata singulis diebus veneris et cætera etiam problemata per statuta illis aliis diebus assignata sine ulla exceptione eisdem diebus hebdomadatim observent: quod si non fecerint singuli quorum interest id efficere iiie iid. mulctentur.

Nullus socius plus una lectione examinatione aut officio simul habeat nisi magistro et majori parti totius societatis aliter visum fuerit.

NEMO IN ALIQUOD Collegium theologorum admittatur socius nisi sit actualis baccalaureus artium aut certe responderit disputaverit et declamaverit quemadmodum statuta academiæ pro eo gradu requirunt et qui proxima determinatione post electionem suam actualiter procedat excepto regali collegio.

SOCII DISCIPULI et pensionarii singulis dominicis et festis diebus in chorum honesto cum apparatu et superpelliciis tecti veniant neque ullum secum librum afferant qui non vel pars scripturæ sit vel ad scientiam scripturæ pertineat.

PENSIONARII QUI in sociorum commeatu sunt problemata cæ. terasque exercitationes scholasticas quemadmodum et socii observent.

NULLUS CONCIONATOR sit vel aliquam concionem pro gradu suo habeat nisi ad minimum diaconus fuerit.

Singuli soci ubi magistri artium novem annos fuerint baccalaurei theologiæ sint sub poena amissionis sodalitii sui ipso facto.

IN SINGULIS COLLEGIIS lectores aut alii ad id assignati lectiones domesticas examinent atque etiam si commode fieri poterit publicas.

SINGULORUM COLLEGIORUM PRÆSIDES qui habiles sunt et lubenter ad concionandum accedunt sacerdotium ad quadraginta marcarum valorem annuum habere possunt et ad trium annorum spatium sodalitium suum retinere modo singulis annis unam concionem in collegio suo alteram in academia habeant.

Cæteri omnes socii unum tantum annum post sacerdotium adeptum in sodalitio suo maneant.

LECTORES ET CÆTERI ejusdem collegii si simul ruri tempore pestis sint et lectiones cæterasque exercitationes consuetas quemadmodum si domi essent habeant omnes commoditates fructusque percipiant quos haberent si domi essent.

QUOTIDIANE OPPIDI frequentationes sessiones in oppido diuturnæ temporis et pecuniæ inanes collationes minime usurpentur præcipue autem a majoribus natu et senioribus.

TUTORES DILIGENTER pupillos suos doceant convenienter corrigant nec permittant illos solute in oppidum vagari.

IN SOCIORUM et discipulorum electionibus pauperum filii apti et ingeniosi divitum et potentiorum filiis præferantur.

JENTACULORUM et prandiorum consueti in disputationum tempore sumptus per magistrum er majorem sociorum partem leventur et minuantur.

OMNES CONCESSION Es quæ communi sigillo obsignantur in registro prius scribantur et ante obsignationem cum registro conferantur.

MAGISTRI ARTIUM post primum ad minimum regentiæ suæ annum domi suæ in theologia disputent et respondeant.

ALEÆ nullo tempore chartæ pictæ non nisi Christi nativitatis tempore idque moderate et idoneo tempore in aulis usurpentur sub pena expulsionis post secundam admonitionem.

TUTORES A PUPILLIS suis si discipuli collegii fuerint haud plus vis viiid. sin sizatores fuerint haud plus iiis iirid. annuatim accipiant.

IN SINGULIS COLLEGIIS proximo die post cujusque termini finem totum collegium in sacellum conveniat et post quadragesimum quartum caput ecclesiastici lectum aliquis a Magistro assignatus concionabitur ubi fundatoris cæterorumque insignium virorum quorum in eo collegio benefacta late patent præclara commendatio erit et quanta gloria Deus afficiendus sit demonstrabitur qui per hos benefactores ingentia in illos beneficia contulerit et

societatem illam hortabitur ut eisdem ad Dei gloriam et eruditionis amplificationem et honestum fundatorum institutum utantur et Deum precentur ut ita viventium corda suæ benignitatis gratia affundat ut ad Dei gloriam illustrandam et christianam religionem adaugendam opes ac facultates suas similiter conferant. Post concionem peroratam cantabunt anglice Te Deum Laudate Dominum de cælis Cantate Laudate Dominum in sanctis. Ad finem psalmorum Gloria Patri etc. et ante precationem dicent

The memory of the righteous shall remain for evermore.
Resp. And shall not be afraid of any evil report.

The Lord be with you.
Resp. And with thy spirit.

Let us pray.

O Lord we glorify thee in these thy servants our benefactors departed out of this present life beseeching thee that as they for their time bestowed charitably to our comfort the temporal things which thou didst give them so we for our time may fruitfully use the same to the setting forth of thy holy word to thy laud and praise and finally that both they and we may everlastingly reign with thee in glory through Jesus Christ our Lord. Amen.

Concion ATORI Huic certa merces per magistrum et socios cujuslibet collegii constituatur.

Post COMMUNES in aurora ad horam quintam preces locus communis in collegiis Regis Trinitatis et Joannis quotidie tractabitur et in cæteris collegiis aulis et hospitiis idem locus communis ter ad minimum in hebdomada eadem hora tractabitur.

SINGULI COLLEGIORUM socii qui supra gradum baccalaureatus artium et infra doctoratus gradum in aliqua facultate fuerint locum communem suo ordine per hebdomadas tractabunt a senioribus incipiendo atque ita ad infimos progrediendo : quod qui in cursu suo non fecerint menstruo commeatu suo mulctentur.

SociI DISCIPULI pensionarii et scholastici singuli qui nondum quadragesimum annum attigerunt neque ad doctoratus gradum aspirarunt neque præsides collegiorum sunt matutinis hora quinta precibus et loco communi intererunt sub pena ea quæ in statutis adversus eos constituta est qui divino servitio ut vocant non intersunt.

L

ABSENTIÆ ET TARDITATES a vesperis matutinis et synaxi quæ communi parliamenti consensu constituta sunt cæterisque communibus precationibus iisdem mulctis afficiantur quibus solebant eædem absentiæ et tarditates a veteribus harum precationum generibus mulctari.

MAGISTRI COLLEGIORUM ab omnibus disputationibus domesticis liberi sunto.

MODESTIAM sUo ordini convenientem omnes omnibus in locis colant præsertim in concionibus et congressibus publicis. Inferiores ordines superioribus loco cedant et debita reverentia prosequantur. Hujus rei violatoros si non fuerint adulti virga a suis coerceantur sin adulti primo aspere verbis castigentur secundo hebdomadæ commeatu mulctentur tertio menstruo commeatu priventur quarto e collegio ejiciantur.

QUI EXTRA COLLEGIUM suum in oppido pernoctat nisi gravi de causa eaque per magistrum antea approbata superioris statuti mulctam incurrat.

AULA DE CLARE cum combinatione collegii Jesu collegii Benedicti et aulæ Gunvil consortiabitur et omnia munera atque exercitationum genera explebit sub eadem pæna sub qua dicta collegia regiis statutis obligantur donec alia quædam ratio illis a regia majestate præscribatur.

CONVIVIA ANTIQUIS exequiis adjuncta omnia abrogata sunto et loco illorum moderatæ epulæ commendationum diebus magistri et sociorum judicio instruantur omnisque eleemosyna quæ ante hac distribui post exequias solebat hoc tempore pauperibus dividatur.

THOMAS WENDIE.

THOMAS ELIENSIS.
NICHOLAUS ROFFENSIS.

JOANNES CHECUS.
GULIELMUS MEY.

« PreviousContinue »