Page images
PDF
EPUB

ORDINATIONES DE TOLLENDIS DUBITATIONIBUS EX STATUTIS ORTIS.

EDWARDUS sextus Dei gratia Angliæ Franciæ et Hiberniæ rex fidei defensor et in terra ecclesiæ Anglicanæ et Hibernicæ supremum caput dilectis nobis cancellario et procancellario doctoribus magistris discipulis et omnibus qui bonarum literarum studia profitentur in academia nostra Cantabrigiensi SALUTEM :

Ad dubitationes quasdam tollendas quæ orsæ apud vos ex statutis vestris sunt et ad meliorem ordinem conservandum qui debet in primis a modestis et humanitate instructis ingeniis retineri visum est nobis idque consilii nostri approbatione atque assensu ut vos et scholastici omnes Cantabrigienses qui studiorum nomine in academia vel nunc commorantur vel post hac commoraturi sunt cujuscunque ordinis aut gradus fuerint pro sua quisque parte hæc sequentia servetis statutis et injunctionibus quibus cunque ante hac adversus ista editis et promulgatis non obstantibus.

AULE TRINITATIS cæterorumque collegiorum socii qui secundum instituta ædium suarum ad studium juris civilis se applicant omnes in hospitio Nicholai aut alio quovis hospitio in juris civilis studium incumbentes et pensionarii singuli quocunque in collegio aut quibuscunque in ædibus fuerint qui propter studium juris civilis ab exercitationibus quæ cæteris scientiis propositæ sunt abstinent omnes illas tum disputandi tum respondendi exercitationes pro se quisque servabunt quæ in statutis regis juris civilis collegio assignantur cum eadem pœna legum violatoribus imponenda quæ illis ipsis statutis præscribitur. Donec civile collegium fundatum et constitutum sit aut socii aulæ Trinitatis viginti numero fuerint una tantum sit singulo quoque sexto jovis singulis terminis in jure civili disputatio. Ubi autem Collegium illud constitutum fuerit aut aula Trinitatis ad prædictum sociorum numerum pervenerit tunc quemadmodum regiis

statutis præscriptum est singulis terminis duæ disputationes in jure civili sint.

QUI CURSUM CONCIONANDI prætermittunt ad eandem formam puniendi sunt quæ proposita est his qui respondendi in disputationibus cursum violant.

NON MODO ARISTOTELES publicis tum academiæ tum collegiorum lectionibus sua lingua legatur sed cæteri etiam quos quivis suis in scientiis profitentur non ex translationibus sed scriptorum ipsorum lingua legantur.

MULCTÆ IMPONENDE modus hic sit: Magister collegii et eo absente præses aut qui primarius illis absentibus est de præconum querela præcipiet thesaurariis collegii aut illis quibus pecunia illius collegii commissa est ut hanc mulctam alicui ex præconibus sine ulla dilatione solvant idque virtute jurisjurandi quod academiæ et collegio suo obtulerunt eandemque pecuniam sibi iterum ex stipendio eo thesaurarius aut ejus administer persolvat quod reus a collegio recipere debeat.

SINGULI DOCTORES medicinæ in aliquo collegio commorantes semper ordine suo ad respondendum in ea arte teneantur. Doctores autem medicinæ qui in oppido commorantur similiter faciant per spatium septem annorum post doctoratum. Præterea lectores in medicina vel publice in scholis vel in Collegiis et qui ad medicinam statutis collegiorum traducti sunt omnes cujuscunque gradus fuerint ordine suæ senioritatis ad disputandum et objiciendum teneantur.

MAGISTRI ARTIUM primi anni quemadmodum in antiquis statutis præcipitur sic etiam nunc bis disputabunt priusquam ad aliorum cursum ventum sit.

MAGISTRI COLLEGIORUM et sexagenarii ab omnibus publicis exercitationibus liberi sint nisi quæ gradibus suscipiendis constitutæ sunt iis qui illos gradus adeunt.

LECTIONES QUE hora septima in aurora præscribuntur alio quovis idoneo tempore per procancellarium et procuratores constituendo habeantur.

BACCALAUREI ARTIUM ne teneantur ad

in scholis habetur accedere.

græcam lectionem quæ

IN SINGULIS DISPUTATIONIBUS theologiæ juris civilis medicinæ et artium tres ad minimum sint disputatores qui respondenti objiciant.

DECEM MINÆ quæ propter Henrici septimi exequias academiæ persolvebantur post hac ad stipendia bedellorum augenda conferantur quæ nunc multum imminuta esse intelligimus et alia ratione refici nisi magno scholasticorum sumptu non possunt.

IN OMNIBUS REGIIS statutis et injunctionibus per regios visitatores præscriptis ubi nulla expressa pœna violatoribus proponitur liceat cancellario aut procancellario cum consensu magistrorum collegiorum et illis absentibus cum consensu præsidum certam pœnam assignare atque imponere statutorum et injunctionum violatoribus eaque ita legitima sit ac si in prædictis statutis aut injunctionibus posita fuisset.

NULLA NEC POST Comitia nec festis diebus nec in vigiliis omnium sanctorum purificationis et ascensionis disputatio sit in artibus: theologica vero juris civilis aut medicinæ si quæ propter hos festos dies impediatur proximo die jovis a disputationibus vacuo compleatur.

QUI AD ACADEMIAM viginti quatuor annos nati accedunt et se studio theologiæ totos tradunt si procancellario et regentibus ad id idonei videbuntur post triennium omnes easdem scholasticas exercitationes colent quæ ad magistros artium ad theologiam conversos spectant. Quatuor autem post annos sequentes ad gradum baccalaureatus theologiæ accedere poterunt sine ullo in artibus gradu suscepto.

QUESTIONES THEOLOGIE juris civilis et medicinæ respondentis cathedræ in scholis affigantur et ad professores earundem scientiarum atque procuratores die sabbati disputationem præcedente adducantur sub ea mulcta quæ statutis regiis in non affigentes valvis publicarum scholarum quæstiones constituitur. In omnibus comitiis et disputationibus publicis academiæ et privatis

150 Ordinationes de tollendis dubitationibus ex statutis ortis. [Edw. collegiorum nulla neque oratio neque quæstionum explicatio de libro scripta legatur. Hoc si quis privatim violaverit domi a magistratibus suis justa pœna coerceatur sin publice quinque solidis mulctetur singulis procuratoribus et præconibus academiæ singulis solidis tribuendis.

REGENTES ANTIQUI qui ante regia statuta promulgata facti erant regentiam suam modo non adversetur collegiorum suorum decretis atque institutis et debitas exercitationes regiis statutis præscriptas observent quamdiu velint retineant. Illud autem omni diligentia et cautione observetur ut regentes in procuratoribus quemadmodum in cæteris magistratibus eligendis in primis elaborent ut quos ætate eruditione gravitate et prudentia cæteris anteire judicent eos sive regentes sive non-regentes sint ad munus academiæ suscipiendum eligant.

[blocks in formation]

AN ORDER TAKEN FOR THE NIGHT WATCHE IN THE FAYRE TYME

Ao. 1550 CHARGEABLE UPON THE COLLEGES AS FOLLOWETH.

The Kinges College to fynd

Trynytie College

St. John's College

Chrystys College

Quenys College
Petyr house

Pembroke Hall

Benet College
Katheryn Hall

Clare Hall
Trynytie Hall
Gunwell Hall

Jesus College

Mawdelyn College

St. Nicholas Hostel

}

iiii

iiii

iiii

iii

ii

iii

i

i

. i

These colleges aforesaid to send their watchmen nightly to the nombre of xx to the Proctors to be ther in redynes harneshed and weponed befor the bell of St. Johns at viii of the clock be ceased in defawt whereof every college in whom such defawt shalbe to paye to the Proctours xiid. wherewith to fynd other in their romys.

Item that over and beyond the said nombre the said Colleges have in a redynes other xxiiii according to the rate aforesaid.

« PreviousContinue »