Page images
PDF
EPUB

ORDINATIONES REGINALDI POLI PRO REGIMINE
UNIVERSITATIS.

REGINALDUS miseratione divina tituli sanctæ Mariæ in Cosmedin sanctæ Romanæ ecclesiæ Presbyter Cardinalis Polus Achiepiscopus Cantuariensis sanctissimi Domini nostri Papæ et sedis apostolicæ ad serenissimos Philippum et Mariam Angliæ Reges et universum Angliæ regnum de Latere Legatus discreto et nobis in Christo dilecto Universitatis Studii generalis oppidi Cantabrigien. Eliens. Dioc. Vice-cancellario SALUTEM IN DOMINO

SEMPITERNAM:

in

Cum in visitatione istius universitatis nuper de mandato nostro peracta inter alia quæ reformatione digna visa sunt statuta ipsius universitatis una cum compositione de procuratoribus eligendis non modica emendatione indigere compertum fuerit ut pote cum aliqua ex eis quæ præsentium temporum qualitati non conveniunt immutanda quædam cum his negotiis propter quæ conditæ sunt non sufficienter provideant supplenda et quia multa de novo emerserunt quæ novis indigent remediis alia nova statuta illis addenda sunt nos statutorum et compositionis hujusmodi reformationem summopere desiderantes discretioni tuæ de qua his et aliis plurimum confidimus quatenus cum majoris congregationis consilio pariter et assensu duos vel tres ex qualibet facultate viros pietate et doctrina rerumque istius universitatis cognitione et experientia insignes qui una tecum ejusdem universitatis statuta et compositionem prædictam adhibitis etiam quoad compositionem hujusmodi reformandam collegiorum seu aularum præpositis diligenter revideant et examinent ea sub nostri beneplaciti reservatione reforment corrigant et emendent superflua tollendo et præsentibus temporibus non convenientia immutando contraria ad concordiam et inordinata ad ordinem reducendo diminuta supplendo aliaque statuta prout necessitas et utilitas ipsius universitatis suadebit de novo condendo eligas deputes et instituas eaque ad nos transmittas: QUODQUE INTERIM pro direc

tione ac salubri regimine dictæ universitatis sequentes ordinationes omnes fere per eos quos nuper ad visitandum eandem universitatem deputavimus eidem universitati in eorum discessu insinuatas et ejusdem universitatis statuta præsenti tempori convenientia et ordinationibus hujusmodi non contraria tu in primis quatenus personam tuam concernunt observes et ab omnibus aliis quos ea tangunt sub pœnis in eisdem ordinationibus et statutis contentis facias inviolabiter observari auctoritate apostolica nobis hac in legatione concessa qua fungimur tenore præsentium committimus et mandamus statutis et consuetudinibus ipsius universitatis quatenus eisdem ordinationibus obviarent et aliis non obstantibus quibuscunque.

DE ELECTIONE VICE-CANCELLARII.

Singulis annis in crastinum commemorationis animarum vel si is dies dominicus sit postridie electio vice-cancellarii celebretur. Quod si forte acciderit ut ante hunc diem per mortem vice-cancellarii vel alias hoc munus vacet tum infra tribuum a die vacationis alius in vicecancellarii locum usque ad dictum diem eligatur et surrogetur. HÆC AUTEM forma in ejus electione servabitur. Pridie festi omnium sanctorum convenient præpositi collegiorum item omnes cujuslibet facultatis doctores et baccalaurei theologiæ qui tum in universitate aderunt. HI DUOS vitæ et morum honestate literarum scientia et in rebus gerendis experientia ad hoc munus obeundum magis aptos et idoneos eligent et nominabunt atque hujusmodi electionem et nominationem per bedellos statim procuratoribus significabunt et die superius statuto convocata regentium congregatione alter ex his duobus sic ut præfertur nominatis per regentes juxta veterem morem eligetur. Quod si ipsi præpositi doctores et baccalaurei in duobus hujusmodi per ipsos nominandis non concordarent tum hi electi et nominati intelligantur in quos major pars concurrerit. Si vero (quod absit) in tribus scrutiniis major pars in duobus nominandis non concordaret tum iidem electores intra biduum nomina eorum qui in scrutinio nominati fuerint ad cancellarium mittent qui ex eis duo nominabit et hanc nominationem intra quinque dierum

spatium ad regentes mittet ipsique habita hac nominatione statim convocata congregatione unum ex duobus sic nominatis in vicecancellarium ut præfertur eligent.

DE ELECTIONE LECTORUM ORDINARIORUM.

VICE-CANCELLARIUS cum præpositis seu magistris collegiorum vel aularam tempore per statuta vel fundationes lectionum assignato vel si non sit certum tempus assignatum intra octavam festi Corporis Christi pro unaquaque lectione ordinaria duos ex regentibus eligant et nominent quorum unus ad lectionem anni futuri per magistros regentes eligatur per modum scrutinii in cujus capite erunt vice-cancellarius procuratores et unus lector publicus theologiæ et hujusmodi scrutinium fiet intra biduum ex quo nominatio a vice-cancellario et præfectis prædictis celebrata fuerit. Quod si ipsi vice-cancellarius et præpositi in duobus hujusmodi nominandis non concordarent tum hi electi et nominati censeantur in quos major pars concurrerit. Si vero (quod absit) in tribus scrutiniis major pars non convenerit tum hujusmodi nominatio ad vicecancellarium et duos seniores doctores in universitate præsentes unum scilicet theologiæ et alterum juris devolvatur et unus ex eis per eos vel vice-cancellarium et alterum doctorem si alter dissentiret nominatis per regentes ut præfertur eligatur et deputetur.

DE GRADIBUS EXHIBENDIS.

NULLUS ad aliquem gradum admittatur nisi perfecerit eas omnes disputationes et responsiones cæteraque experimenta scholastica quæ gradus ipse ante admissionem requirit. Nulli absenti gradus conferatur et diligens inquisitio fiat de vita moribus et scientia ejus qui ad gradum admittendus est nec cito et temere in re tanti momenti procedatur: super præmissis etiam minime dispensetur.

DE GRATIS CONCEDENDIS.

NULLA gratia concedatur nisi in quatuor concursibus qui non sint plures quam quatuor in anno nisi magna et rationabilis causa per regentes et non-regentes approbanda id requirat. requirat. Et tum

illi et non alii sint in capite qui initio anni pro capite deputatantur: et quilibet eorum habeat vocem negativam. Nemini ulla gratia gradum concernens concedatur nisi antea ad minus per spatium unius diei publice in plena congregatione lecta fuerit et cætera deinde observentur quæ in statutis præscribuntur. Ut autem electionibus et aliis per congregationem deliberandis et statuendis quiete et tranquille agatur nullus sive regens sive nonregens maxime in congregationibus solicitet aliquem pro voce danda nec transeat ab una parte domus ad alteram partem ut inde præmoneat quid ab aliis dictum aut factum sit aut quid ab illis fieri velit aut quemcunque incitet ad aliquid faciendum sed quiete quilibet maneat in loco suo et det vocem suam libere cuicunque et utcunque conscientia sibi dictaverit sub privatione vocis per semestre spatium et aliis arbitrio vice-cancellarii pro excessus qualitate moderandis pœnis.

DE REGENTIA PER TRIENNIUM CONTINUANDA.

QUILIBET regens continuet suam regentiam per triennium: sit tamen necessarius ut dicitur regens pro uno anno tantum. Quod si deponat cappam suam ante triennium omni beneficio academiæ perpetuo careat.

DE VICE-CANCELLARIO ET ALIIS OFFICIALIBUS AC MINISTRIS

UNIVERSITATIS.

VICE-CANCELLARIUS procuratores et alii quocunque nomine nuncupentur hujus universitatis officiales ministri et servientes digne et laudabiliter officium seu ministerium sibi commissum exerceant et omnia ad quæ ipsi tenentur fideliter et diligenter compleant. In primis autem curet vice-cancellarius ut ejusdem universitatis statuta non violentur (id quod etiam tum fieri intelligendum est quando super eis absque ulla legitima et rationabili causa dispensatur) ut delicta et excessus impuniti non remaneant et profectus in sana doctrina honestis moribus et literis indies. augeatur. Procuratores vero qui sunt oculi vice-cancellarii exequiis disputationibus et omnibus aliis actibus et conventibus publicis juxta ipsius universitatis statutorum et laudabilium conseutudinum formam intersint et ut quisque tam in lectionibus et

disputationibus recte atque ordine faciendis quam in reliquis omnibus officio suo fungatur enixe curent: delinquentes et desides corripiant et alia quæ ad eorum officium pertinent faciant.

Quod si vicecancellarius in aliquo præmissorum aut alia qualibet re vel causa quæ ad officium suum spectet defecerit tum ipse per cancellarium pro tempore existentem prout qualitas delicti seu negligentiæ exiget corripiatur. Procuratores vero seu eorum substituti in casu eorum legitimæ absentiæ si absque legitima causa per eos ultro intra biduum vel ante vel post proposita ac per vice-cancellarium probata exequiis disputationibus et aliis actibus publicis juxta universitatis statutorum præscriptum non interfuerint vel alios qui abfuerint et lectores qui non legerint et scholares qui non fuerint in lectionibus præsentes non punierint seu per vice-cancellarium et alios ad quos eos corrigendi jus spectat puniri non curaverint ac violationes statutorum aliaque delicta excessus et negligentias toleraverint seu alias quomodolibet in officio suo seu iis quæ tam per has ordinationes quam alias illis debite fuerint injuncta deliquerint omni excusatione semota quoties in præmissis seu eorum aliquo peccaverint si per statuta seu has ordinationes alia specialis pœna constituta non sit (quæ quidem pœna eo casu locum habebit) pro prima vice unius pro secunda duorum pro tertia quinque solidorum mulctam incurrant. Quod si eorum contumacia ulterius processerit tum tanquam incorrigibiles per vice-cancellarium officio priventur et ad omne aliud universitatis officium ad tempus vel etiam pro excessus qualitate in perpetuum ejusdem vicecancellarii arbitrio sint inhabiles. Reliqui autem officiales et ministri qui ea quæ ad ipsorum officium tam ex statutorum aut præsentium seu quarumlibet aliarum legitimarum constitutionum sive injunctionum præscripto quam ex approbata conseutudine spectant debite non impleverint seu mandatis superiorum non obedierint quoties id fecerint pœnas in procuratores statutas in omnibus et per omnia ut supra exprimitur incurrant.

Capellanus universitatis debito ad quod juxta institutum magistri Nigelli de Thornton capellani fundatoris tenetur satisfaciat et curet ut suus famulus pernoctet in scholis vel diligenter singulis diebus attendat ne quis ibi noctu remaneat utque ante solis

R

« PreviousContinue »