Page images
PDF
EPUB

DE BURSARIIS.

Non liceat præposito sive custodi vel magistro seu eorum loca tenentibus bursariis sive cuilibet personæ alicujus collegii aulæ vel domus apud se retinere pecunias seu aliquam rem ad ipsum collegium aulam vel domum spectantem. Et quoties aliqua hujusmodi pecunia vel alia res ad eorum manus devenerit curet ut statim id est intra decem dierum spatium in cista communi reponatur. Nec etiam alicui liceat aliquid hujusmodi apud se retinere prætextu expensarum quas debeat subire pro collegio ratione ejus officii quod gerit. Non liceat bursariis alicujus collegii seu aliis qui curam expensarum domus habent penes se habere majorem summam pecuniæ quam quæ expensis unius quindenæ sufficiat. Ideoque ea tantum summa ex cista communi sumatur quæ pro hebdomada satis sit. Finita quindena et computo summæ expensæ præposito sive vicepræposito reddito alia item summa pro sequenti quindena necessaria ex eadem cista sumatur idque successive fiat nisi necessitas majoris expensæ per præfectum Collegii probanda aliter postulet et duos seniores. Bursarii temporibus statutis computos et rationes administrationis suæ reddant: et si in aliquo debitores collegio remanserint intra biduum id persolvant alioqui duplare sint obligati. Quod si per octo dies a die computi numerandos principale debitum cum pœna non solverint ad omne officium collegii sui perpetuo sint inhabiles et nihilominus omnibus juris remediis ad solutionem compellentur.

DE SENESCHALLO.

SENESCHALLUS juxta formam statutorum officio suo in omnibus quæ sibi sunt per statuta injuncta debite fungatur. Et si deprehensus fuerit aliquid de pane potu aut reliquis cibis collegii vel per se retinere vel ad alios mittere pro qualibet vice communiis unius hebdomadæ privetur. Et si intra unius anni spatium id ter commiserit a collegio expellatur.

DE REGISTRO SEU LIBRO IN QUO ACTA COLLEGII DESCRIBANTUR.

In quolibet collegio aula vel domo sit liber in quo acta collegii omnia aulæ vel domus describantur scilicet admissiones in socios vel scholares juramenta præstita creationes officialium dispensationes gratiæ et indulta mulctæ item et pœnæ ut sciatur per quot vices quis mulctatus fuerit aliaque omnia quæ alicujus momenti sint quæ ad collegium sive ad personas in eo residentes pertinent cum die mense et anno necnon causæ dispensationum et licentiarum: atque hic liber in manibus præpositi aut vicepræpositi fideliter custodiatur. Quod si præpositus vel vicepræpositus non curaverint hæc omnia ut præfertur notari pro qualibet vice qua omissum aliquid fuerit ipse communias suas per hebdomadam amittat. Qui autem allegaverit licentiam vel dispensationem seu quidpiam aliud hujusmodi in eo collegio sibi concessum si id in libro descriptum non fuerit gratia ipsa seu aliquid ejusmodi sibi omnino non suffragetur etiamsi aliunde probari posset.

DE MULCTIS APPLICANDIS.

LICET autem sperandum sit fore ut omnes sua sponte honestatis et virtutis causa ita se gerant ut nulli pœnæ relicturi sint locum si tamen aliquid secus acciderit tum ipse vice-cancellarius et præpositi magistri seu custodes collegiorum domorum et aularum curent ut mulctæ supradictæ debite solvantur et aliæ pœnæ executioni demandentur. Ipsæ autem mulctæ ubi specialiter per statuta vel præsentes ordinationes alicui usui particulariter non fuerint assignatæ convertantur in communias ipsius collegii in quo offendentes commorantur: ita ut mulctæ sociorum ad mensam sociorum et inferiorum ad mensam inferiorum applicentur: et si quæ a vice-cancellario officialibus ministris et publicis prælectoribus universitatis in publico suo officio peccantibus exactæ fuerint in publicum universitatis commodum convertantur. Quum in superioribus ordinationibus de præpositis collegiorum sæpe fiat mentio multaque ab eis requirantur et cum multoties accidat ut ab universitate legitime absint vice-præpositi seu submagistri vel eorum loca tenentis quocunque nomine nomine nuncupentur

in omnibus superius ordinatis ipsorum præpositorum absentium vices sub iisdem pœnis ac mulctis quibus iidem præpositi supplere teneantur.

Quoniam autem fieri potest ut in aliquibus rebus statuta universitatis sive collegiorum vel aularum strictiora sunt quam superiores ordinationes in hoc casu ipsa statuta tam in dispositionibus rerum quam in adjectione pœnarum locum habeant et observentur nec enim illis aliquo modo per easdem ordinationes derogetur sed hoc tantum agitur ut ubi statuta non adsunt de aliqua utili aut necessaria ordinatione provideatur vel ubi nullæ pœnæ vel nimis leves statutis sint apposita per earum appositionem vel auctionem efficiatur ut ipsa statuta diligentius obser

ventur.

QUOTIES aliquod dubium circa interpretationem dictarum ordinationum occurrerit ad cancellarium universitatis pro tempore existentem recurratur ut ejus interpretationi stetur.

Quilibet ex præpositis collegiorum copiam harum ordinationum intra unius mensis spatium a die publicationis earundem in ecclesia beatæ Mariæ habere teneatur et curabit ut eæ etiam in collegio legantur et cuivis eas legere volenti earum copia fiat.

Dat. Grenewychi Roffenc. Dioc. Ao a nativitate Dni. 1557°
15to K. Aprilis Pontificatus sanctissimi in Christo Patris
Dni. nostri Dni. Pauli Divina providentia Papa 4t
Ao, 2o.

REG. CAR.LIS. POLUS LEG.

· ORDINATIONES REGINALDI POLI DE DIVINIS
OFFICIIS CELEBRANDIS.

Qui tenetur adesse missæ matutinali seu alias audire missam singulis diebus feriatis ex statuto vel diebus festis de jure adsit semper missæ saltem ad principium introitus usque ad finem.

In missa majore ad primum (Kurie?)

In matutinis et reliquis horis ante finem primi Psalmi et in omnibus manere usque ad finem.

Quando aliquis intrat chorum debet in primo ingressu se profunde inclinare et genu flectere versus altare magnum et postea salutato præposito seu in ejus absentia ejus locum tenente accedere ad locum suum et ibi genu flexus dicere unum Pater et duæ Maria.

Non debet quis recedere a choro ante finitum officium nisi necessitas corporis eum ad id adegerit et tum petita licentia a præside vel vice-præside seu decano chori nec aliquis se movere a loco suo nisi ratio divini officii hoc exegerit non colloquatur quis cum aliquo nec legat literas aut libros imo nullus in choro librum aliquem etiam precationum habeat sed omnes canant et quando canendum non est ut quia collectis recitantur tum attendant eorum lectioni et quando secrete dicantur attendant misterio passionis Domini nostri Jesu Christi et si sint aliqui qui nesciunt canere in spacium unius mensis ab eo die quo hæ ordinationes in Collegio erunt publicatæ debeant addidicisse alias amittent suas comminas et crescente contumacia expellentur a Collegio. Quando fuerunt processiones tam generales quam particulares omnes eant bini devote et reverenter orando et cantando et non confabulando et nemo excusetur si non interfuerit a principio usque ad finem et quando transit vexillum sanctissimæ crucis omnes genu flectant et caput denudent.

IN MISSA MAGNA.

In missa magna genu flectant omnes dum celebrans facit confessionem qua finita sedere possunt usque ad Gloria in excelsis tum surgent et stent usque ad finem collectarum Epistola et

graduale sedeant ad Evangelium surgant et stent usque ad oremus offertorii inclusive post surgant et stent usque ad elevationem sanctissimi corporis et sanguinis Dni. nostri Jesu Chri. ad quam omnes genuflectant post elevationem stent vel genu flectant ut eis magis placuerit usque ad communionem inclusive qua peracta poterunt sedere quousque sacerdos vult recitare collectas post communionem tum surgant et stent usque ad missam finitam.

In officio matutinali stent quando incipit officium usque ad principium xvii Psalmi et in omnibus psalmis sedeant præterquam in gloria patri ad pater noster in lectionibus ad lectionem evangelicam et ad te Deum laudamus stent.

In laudibus et reliquis horis stent in principio in gloria patri psalmorum in capitulo in hymno ad benedictus magnificat nuno dimittis eum Kyrie usque ad finem Completorii et omnes collectas ad salve quæ dicitur post Completorium Quando nominetur sanctissimum nomen Jhu et gloriosi martiris ejus et in gloria quando dicitur adoramus te et gratias agimus tibi et suscipe deprecationem nostram et in præfatione gratias agamus Dno. Deo nostro quilibet inclinet se et faciat signum reverentiæ quando autem evangelium dicitur initium vel sequentia quilibet signet se signo crucis in fronte ore et pectore et dum dicitur gloria tibi Domine faciat reverentiam altari In Evangelio festi Epiphania dum dicitur et procedentes adoraverunt eum in Simbolo ad illa verba et homo factus est et in Evangelio Johannis ad illa et homo factus est genu flectant. Finito officio antequam recedant e choro omnes in loco genu flectant et dicent Pater noster et Ave Maria postea discedentes ex suo loco faciant reverentiam in medio chori versusque altare magnum et recedant cum superpelliceis quibus exuant se extra chorum vel domi et tum et bini debeant exire.

Nullus aliquid agat in choro scilicet clandendo libros portando bacculos magistrorum chori ad sacristam amovendo sedilia et hujusmodi alia exercendo nisi toto officio penitus absoluto. Ministri omnes qui canunt aut serviunt in choro aut missis habeant vestes honestas et decentes imprimis superpellicia munda

« PreviousContinue »